Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 42 —


gestas foris domique describis, et in omni virtutis specie mirifice extollis: Verum illud maxime in ea oratione me delectavit, quod studia partium nostrarum et a praeclaro initio exorta et merito atque optimo [c 1] iure ab hac civitate probas suscepta: caesaream [c 2] vero factionem, quae huic nostrae inimica est, referendo eorum scelera et deplorando libertatem populi Romani, in summam invidiam adducis. [c 3] Necesse id quidem [c 4] fuit, inquit Colucius, ad causam huius [c 5] civitatis quam susceperat exornandam, ut in Caesares ipsos aliquanto inveheretur. Ego vero, inquit Petrus, apud Lactantium Firmianum, hominem doctissimum atque eloquentissimum, legisse memini, se admodum admirari, qua tandem de causa Caesar in caelum tollatur, cum patriae suae fuerit parricida. [1] Hunc ego puto Leonardum secutum fuisse. Quid opus est, inquit Colucius, ut Lactantium sequatur, cum Ciceronem atque Lucanum homines doctissimos atque sapientissimos [c 6] habeat auctores et Svetonium legerit? Verum ego, ut de me profitear, nunquam adduci potui, ut parricidam patriae suae Caesarem fuisse arbitrarer; de qua quidem re satis a me diligenter, ut mihi videor, [c 7] in eo libro quem de tyranno scripsi


  1. Manca in B.
  2. Caesarem A., Caesaria B.
  3. inducis B.
  4. quidem Leonardo fuit. BE.
  5. Manca in DE.
  6. doct. atque sap. hom. B.
  7. m. quidem videtur D.
  1. Lact. Inst. Div. I, 15.