Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 43 —


disputatum est, bonisque rationibus conclusum, non impie Caesarem regnasse. Itaque nec parricidam fuisse unquam putabo, nec unquam desinam Caesarem in caelum tollere pro magnitudine rerum quas gessit. Si tamen filii mei ad virtutem hortandi forent, vel a Deo id petendum,[c 1] potius equidem optarem, ut M. Marcello aut L.[c 2] Camillo similes essent, quam C. Caesari. Illi enim non inferiores bello fuere, et ad hanc rei militaris[c 3] virtutem sanctimonia vitae accedebat, quae, an in Caesare fuerit, ego nescio: illi autem, qui vitam eius describunt, contra tradunt. Itaque non ignaviter, ut mihi videtur, Leonardus causae suae inserviens, cum virtutum Caesaris meminisset, vitiorum suspicionem inseruit,[c 4] ut aequis audientium auribus suam causam probaret. Nam mihi quidem dubium non est, quin ex eo tempore haec studia partium suscepta sint ab hac civitate, idque fuerit huius legitimae[c 5] conspirationis initium. Nam quod olim secutum est, ut viri illi fortissimi qui contra Manfredum pro ulciscenda civitatis nota in Apuliam perrexerunt, in qua acie vestra, o Roberte, familia plurimum excelluit, non origo partium illa fuit,[c 6] sed praeclara restitutio. Ii enim illo tempore rem publicam[c 7] occuparant, qui diversum a voluntate huius populi sentiebant.


  1. ṿeḷ ạ Ḍeọ ịd ̣pẹtẹnḍuṃ D. optandum B.
  2. aut F. Cam. A.
  3. ad hanc permilitaris male A.
  4. suspicione male D., suspicione inservuit A.
  5. idlicet fuerit B., legit. huius E.
  6. origo illa partium fuit BD.
  7. Ii en. r. pub. eo temp. D, Totam e. r. p. eo temp. B.