Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

co et ex pacato rapiunt, nec stipendia et donativa principum, quibus duobus stipendiis et donativis vel ad mediocrem exercitum incredibili pecunia est opus.

Marcus Crassus, is quem Parthi occiderunt, solitus erat dicere neminem debere appellari divitem nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quo significabat eiusmodi pecuniam oportere esse immensam. Populus Romanus, inquit Cicero, ex tantis vectigalibus iam pridem vix potest contingere. Ceterum quanta sit Charybdis exercitus, immo vero oceanus, nihil necesse est principibus nostri temporis planum facere. Ipsi hoc disciplinae genus alios possent edocere, experimento artis per varias et ingentes molestias capto. Ut mirer nondum eos tanto teneri odio ut quovis citius confugiant et quomodocumque pacem et concordiam componant quam belligerentur.

Habent hodie duo principes quod ante centum annos habuerunt viginti, qui et opera magnificentissima extruxerunt, et ornaverunt loca sacra et profana, et locupletarunt honestissimorum officiorum atque artium collegia et sodalitia, et aluerunt numerosissimas familias, et amplissimis sunt congiariis