Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

multos prosecuti, et vectigalibus erant contenti modicis, et indictiones extra ordinem excogitabant nullas, denique in summa rerum omnium copia atque abundantia laetissime vitam traduxerunt sibi et suis populis felices.

Confer mihi nunc hos tam late imperantes cum illis regulis. Non aedificant, immo diruunt. Non locupletant sodalitia, immo spoliant. Alunt paucos et magna ex parte inutiles, ne quid dicam peius. Ab omnibus auferunt, nemini dant, nisi maligne ac sordide, ut plus illi soliti essent dare auri quam isti argenti. Vectigalia sunt gravissima, indictiones, mutationes aliae quotidie super alias. Nullus modus aut finis. Semper maesti, queruli, famelici cum tantum edant, sitis inextinguibilis cum continenter hauriant, ut non iniuria his dici possit quod Scythae illi ad Alexandrum, Quid tibi divitiis opus est, quae te esurire cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut quo plura haberes, hoc acrius quae non habes concupisceres.

Quid dicemus esse causae tam absonae dissimilitudinis? Quid aliud nisi quod illis quietis in concordia nihil non erat satis, qui