Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De libris mercatorum , et artificum, et quanta sit eis fides adhibenda.

Rubrica LXXI.


Statuimus, et ordinamus, quod libri mercatorum, et artifieum Communis Terrae Sancti Marini, et eius Comitatus, vel districtus, si fuerint intitulati, et approbati per Capitaneos, et Consilium duodecim dictae Terrae , nec non bullati bullo , et sigillo Communis Terrae praedictae cum numeratione cartarum sigillatim a principio usque ad finem , et pure , ac legaliter absque ulla fraude , et absque ullis additionibus , seu remissionibus , habeant fidem , et eis , et cuilibet partitae credatur , solum , et dumtaxat usque ad quantitatem nnius scuti in totum, cum iuramento tamen deferehdo dicto mercatori, seu artifici tempore approbationis, et intitulationis dicti libri per dictos Capitaneos, et Consilium.

A scuto vero supra , usque ad quantitatem decem librarum cum subscriptione unius testis fide digni similiter credatur.

Ab inde vero supra quantacumque fuerit quantitas, dummodo in eo , vel in eis appareat subscriptio propriae manus debitoris, ut supra se debitorem facieritis;, vel subscriptio duorum testium fide dignorum , et summam in libro . contentam , et descriptam approbantium , similiter credatur.

Quod creditores Communis post triennium non audiantur.

Rubrica LXXII.

De iura Communis Terrae Sancti Marini sint diu in suspenso , cum eveniat quandoque ob temporis vetustatem non nullos asserentes se esse creditores dicti Communis saepissime satisfactos fuisse , et propter ipsius temporis longinquitatem non possit neque valeat per ipsum Commune probari , ad obviandum fraudibus , et ad tollendam malignandi occasionem versus dictum Commune, statuimus, et ordinamus quod quicumque ex qualibet ratione, vel causa creditor esset, vel consequi deberet a Communi praedicto quamcumque pecuniarum quantitatem , vel aliam quamcumque rem , debeat infra sex menses a die contracti debiti numerandam* se describi facere creditorem in libro dicti Communis per Cancellarium dictae Terrae pro tempore existentem , et infra annum , ut supra incipiendum , et finiendum debeat bullectam i siii crediti