Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
17
LIB. I.


pro eleemosyna, et oblatione solita facienda in dicta die, quae tertia est mensis Septembris.

Haec autem dictus Dominus Commissarius faciet, et fieri faciet, nec non cetera alia, ad quae tum de jure, tum ex forma statutorum, et ordinamentorum Terrae nostrae Sancti Marini, ac ejus capitulorum tenetur, et debet sub poenis arbitrio Syndicatorum , et nostri generalis Consilij statuendis, etc.


De electione, officio , ac mercede Medici.

Rubrica. XXXII.

Ad tuendam , et conservandam sanitatem nostrorum subditorum, statuimus, et ordinamus, quod de cetero Domini Capitanei, qui pro tempore fuerint, saltem per tres menses ante iinem officij tum praesentis Medici, tum etiam ejus successorum in eodem, debeant convocare, et congregare magnum, et generale Consilium, et in eo proponere in nostrum Medicum aliquem Artium, et Medicinae Doctorem forensem, quem aetas annorum saltem trigintaquinque, Doctoratus gradus per decennium, probitas vitae, et longa rerum experientia saltem in duabus alijs conductis publicis alicujus Civitatis, vel oppidi reddiderit clarum, et insignem, ac dignum, cui tale munus, et exercitium in Terra quoque nostra tuto committi, et demandari possit. Cujus facta propositione per Dominos Capitaneos - ceteris quoque Consiliarijs liceat proponere alios hujusmodi officium ambientes, cum quibus possit etiam concurrere Medicus antecedentis anni, si confirmari desideraverit , quibus omnibus positis ad suffragia, ille, qui ceteros maiori humero balluctarum albarum superabit, sit, et censeatur electus noster Medicus per annum immediate sequentem, cujus officium sit, postquam receperit litteras patentes suae electionis sibi cum capitulis ejus salarium, mercedem, ac onera continentibus transmittendas per Dominos Capitaneos, et in Terram nostram se suis sumptibus contulerit, et illud susceperit, praevio ejus juramento in manibus Dominorum Capitaneorum de eo bene, ac fideliter administrando, omnes , et singulos, infirmos, aegrotantes, ulceratos, ac quolibet alio morbo laborantes, in libro nostro descriptos, et habitantes in hac nostra terra, et ejus curia, districtu, et Castris nostris Serravallis, Faitani, et Montis giardini, et eorum, et cujuslibet eorum curijs, ea qua decet vigilantia, cura, ae diligentia visitare, et ad eorum proprias domos, et abitationes, si in Terra nostra, seu Suburbijs Plagiarum , et Mercatalis commorentur, et degant toties, quoties fuerit requisitus, et necessitas postulabit saltem bis in die juxta ritum, et morem hactenus observatum, et si in Castris praedictis, vel alibi in Comitatu, et districtu dictae Terrae, et