Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/57

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Territorium nostrum, sed ea debeant semper liabere in domibus eorum habitationis sub poena scutorum quattuor , et duorum ictuum funis pro quolibet , et qualibet vice contraventionis, et nihilominus sint obligati statim , et incontinenti ea emere , et redimere sub poena dupli valoris dictorum armorum, et vestimentorum pignoratorum , vel venditorum. Et descripti in dicta militia sint obligati non solum ad lustrationes, et ad alia munera comparere cum eisdem armis, quibus erunt annotati in libris dictae militiae , ut praemissum fuit , sed etiam cum eisdem armis, bene tersis, et optime aptatis , prout decet bonos milites. Declarantes tamen, quod sint excusati , quando non venerint ad dictas lustrationes detenti aliquo iusto impedimento probando saltem per unicum testem iuratum , et fide dignum , quando maior numerus testium non adesset. Volumus autem , et expresse iubemus , quod omnes de dicta militia ad lustrationes teneantur comparere cum armis proprijs, et non commodatis ab aliquo sub poenatamipsicommodanti, quam recipienti in commodum aliqua arma diebus lustrationum unius scuti pro quolibet, et qualibet vice , ac quolibet genere armorum. Nec descripti in dicta militia possint unquam discedere de lustrationibus , et alijs muneribus , et ea deserere absque dicti sui Capitanei licentia , sub poena paulorum duorum pro prima vice,trium prosecunda vice, et dimidij scuti pro tertia vice. Si vero aliquis eorum, dum erit, vel sub vexillo , vel alibi in lustrationibus , vel in loco custodiae, vel in alio munere ausu temerario evaginaret arma , vel ad ea manum apposuerit ad offensam alicuius, solvat pro poenaduplum illius , quod in tali casu vigore statutorum solvere teneretur alter, quod de dicta militia non foret. Quam poenam duplicatam etiam incurrat quilibet miles, qui apponeret manum ad arma contra ejus caporalem , vel alium Officialem dictae militiae eum reprehendentem, vel monentem. Non possint etiam in eadem militia descripti tempore imminentis belli, vel ejus suspicionis discedere, et se absentare a Terra , et Territorio nostro pro maiori spacio temporis quam octo dierum, absque expressa licentia Dominorum Capitaneorum , et Capitanei militiae sub poena librarum decem pro quolibet, et qualibet vice.

Nec etiam possint milites in dicta militia descripti accipere stipendium , vel aliquam pecuniarum quantitatem ab aliquo causa eundi ad bellum, vel eidem aut alteri inserviendi, sive quavis alia occasione, absque expressa licentia Consilij generalis sub poena duplo maiori imposita a nostris statutis huic capiti contravenientibus , qui non essent de militia. Cancellarius autem dictae militiae erit obligatus diligenter describere, et adnotare omnes condemnatos in libro separato , et particulari , et deinde ex illis notulas eorum extrahere , ac dare in manibus Dominorum Capitaneorum , sive aliorum Iudicum