Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
23
LIB. I.


Terrae nostrae , qui teneantur, ac debeant statim eas exequi, ac exigi facere ab eorum executoribus, et pecunias exactas illarum vigore de huiusmodi poenis militaribus consignare in manibus Depositarij eiusdem militiae. In cuius militiae, et legionis beneficium praedictas omnes, et singulas poenas persolvendas a militibus eisdem pro eorum delictis militaribus, volumus, et mandamus erogari, ac expendi, et distribui debere, prout eiusdem militiae, ac legionis Capitaneo pro maiori decore, et utilitate ipsius legionis , et militiae magis expedire videbitur.

Et quanquam vera, et praecipua praemia laborum militum sit gloria, et fama eorum ndelitatis, qua nostros milites erga nostram Rempublicam praeditos semper cognovimus, nihilominus quia onestum est quod ipsi pro praefatis, et alijs eorum laboribus aliqua particularia privilegia consequantur, ut cum maiori animi alacritate, ac promptitudine incumbant ad ea quae eorum muneris sunt, idcirco militibus in nostra militia descriptis concedimus, et erogamus privilegia infrascripta , videlicet,

Quod Capitaneus, Locumtenens, Signifer, Sergens, et Cancellarius dictae militiae possint ubilibet de die, et de nocte deferre arma cuiuscunque generis, exceptis archibusijs minoris longitudinis trium palmorum prohibitis iuxta formam, et tenorem nostrorum decretorum. Ceteri vero milites in eadem militia descripti possint deferre infrascripta arma, et modo, et forma sequenti, videlicet possint deferre enses, pugiones , loricas, cum eius manicis, toraces, et alia arma ferrea defensiva tam de die, quam de nocte ubilibet. Archibusia vero cuiuscunque generis, et longitudinis saltem trium palmorum, nec non sarissas, alabardas, veros, et alia similia arma hastata possint deferre tam de die, quam de nocte in itinere, et venatione, et similiter quando redibunt de loco ad locum. Sed intus Terram nostram Sancti Marini , et eius suburbia , videlicet Mercatalis , et plagiarum , nec non intus castra Serravallis , Faitani , et Montis giardini non possint ea deferre, nisi in casibus praedictis, et in diebus Festivitatis Sancti Marini nostri Protectoris, lustrationum , et mercatorum , ac nundinarum , et quando a Dominis Capitaneis, seu ab eorum Duce, ;et Capitaneo forent ad particularem custodiam dictorum locorum deputati. Non possint autem dicta arma habere, aut tenere in Ecclesijs, aut in domibus ubi ducuntur choreae, sed ubi ad dicta loca pervenerint statim debeant ea deponere apud muros exteriores dictarum Ecclesiarum , et in introitu dictarum domorum , ubi ducuntur tripudia , et choreae debeant ea deponere in manibus dominorum domus , qui sint obligati ea conservare in aliquo loco, seu thalamo separato a loco chorearum, et si dictus locus, vel thalamus separatus, et vicinus fortasse non adesset, dicti domini