Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Tum virī nāvēs aedificābant aut sī nāvēs aedificāre nōn poterant, equōs cum carrīs per flūmen dūcēbant.

“Tum vīta agricolae nōn erat tam facilis. Ōlim barbarī appropinquāvērunt. Māter paterque perīculum esse magnum sciēbant et diū post collem, inter arborēs manēbant. Diū silēbant et sine cibō manēbant quod barbarī per noctem in castrīs prope collem manēbant. Māne, prīmā lūce, pater et māter ā collibus properāvērunt. Ex summō colle diēs tardē appropinquābat, sed pater et māter iam in viā ad novam domum sē movēbant.”

Cum hanc fābulam audieram, hoc dīxī: “Pater tuus est exemplum virī fortis. Hodiē nōn sunt tam multa exempla virōrum fortium.”

“Ita,” respondit vir. “Etiam nunc in Americā sunt multī et fortēs virī. Semper erunt.”