Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/65

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LESSON XXVII

Herī in summō saxō stetī et terram undique spectāvī. Caelum erat clārum pulchrumque. Nūllae nūbēs erant. Ubīque collēs arborēsque vīdī. Avēs erant laetae. Ubīque signa laetitiae vidēbantur. Flūmen erat prope et paucās nāviculās vīdī. Subitō figūrās duōrum virōrum vīdī. Virī cibum tēlaque portābant. Splendida erant tēla. Virī in saxō sedēbant sed mē hīc esse nōn sentiēbant. Ego, igitur, post arborem mē cēlāvī et audīvī. Diū silēbam.

Vir altior hoc dīxit: “Ōlim in hōc saxō erat proelium magnum et multī barbarī moriēbantur. Per tōtam terram hoc proelium est nōtum.”

Dē nātūrā huius proelī audīre maximē cupīvī.

“Cūr barbarī hostēs nōn superāvērunt? Habēbantne nūlla tēla?” rogāvit amīcus eius. “Cūr tēla nōn rapuērunt et hostēs oppugnāvērunt?”

“Hostēs circum tōtum saxum mittēbantur,” inquit vir altior, “et barbarī ā saxō ad tēcta sua īre nōn poterant. Multōs diēs in summō saxō barbarī sine cibō manēbant. Iam multī erant aegrī. Mox undique erant corpora mortua. Posteā omnēs barbarī superātī sunt. Sīc nōmen huius locī nōtum erat. Hoc proelium est exemplum multōrum et dūrōrum proeliōrum quae inter barbarōs et Americānōs facta.”

Nunc, excitātus, mē nōn iam cēlāvī, sed virīs appropinquāvī.

“Tōtam fābulam,” inquam, “audīvī et est mihi grāta. Aliās nārrā.”

Vir altior ita respondit: “Lūx est obscūra et tempus est domum īre.”