Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/72

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LESSON XXX

Herī ego et Mārcus erāmus nūntiī. Epistulam ā patre meō ad fīnitimum portāvimus. Iter erat longum. Per agrōs, trāns flūmen, ad montēs ubi fīnitimus habitābat īvimus. Pars itineris erat grāta. Ubi, autem, dēfessī erāmus iter nōn facere cōnstituimus. Diū prope montem parvum sēdimus. Tum quiētem in hōc locō idōneō cēpimus. Subitō agmen exercitūs magnī vīdī. Ex portīs moenium veniēbat. Agmen erat longum et ad hunc montem veniēbat. Auxilium vocāre nōn poteram quod nōn validus eram, et clāmōrēs facere nōn poteram. Dux exercitūs hoc dīxit: “Hic locus est idōneus castrīs. Hīc manēbimus. Vallum facite et, vigilēs, prōspectāte. Undique sunt hostēs.”

Perterritus nunc eram et mēcum hoc dīxī: “Dux mē nōn videt. Arbor mē cēlat. Silēbō et ille mē nōn vidēbit. Nocte montem relinquam et mox tūtus domī erō.”

Subitō dux appropinquāvit et mē vīdit.

“Ecce! Hic, mīlitēs, nōn est cīvis noster. Nōn est Etrūscus. Rōmānus est. In illā urbe habitat. Urbs appellātur Rōma. Illam urbem occupāre cupimus. In illam impetum faciēmus. Vītam huius puerī nōn servābimus. Illum ad summum montem portāte et ibi corpus eius relinquite. Mox urbem vāstābimus et magnam praedam domum portābimus. Aliōs cīvēs necābimus. Properātē.” Ita dux dīxit.

Dux ipse gladium rapuit. Subitō ex ulteriōre monte clāmōrēs audītī sunt. Signa exercitūs Rōmānī vidēbantur. Magnam laetitiam sēnsī.

“Deī mē servābunt,” dīxī, “quī ōlim Rōmam ab hostibus servābant.”

Etrūscī perterritī mē relīquērunt et arma parāvērunt.