Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Clāmōrēs eōrum mē excitāvērunt. Undique circumspectāvī sed nūlla signa vīdī. Nūlla castra, nūllī hostēs, nūllus dux erat prope.

“Ubi sumus?” rogāvī.

Mārcus quoque excitātus est. Eī omnia nārrāvī. Tum epistulam vīdimus. Tempus erat currere quod necesse erat epistulam fīnitimō ante noctem dare.

“Vīdistīne fortem Horātium?” rogāvit Mārcus. “Ōlim Rōma virtūte Horātiī servāta est. Deī auxilium suum dedērunt. Virtūs huius Rōmānī per multās terrās nōta est.”

“Hoc sciō,” respondī, “quod herī fābulam dē proeliīs quae inter Etrūscōs Rōmānōsque pugnāta sunt legī.”

Mox erat fīnis itineris et ubi epistulam fīnitimus accēperat, domum īvimus.