Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/248

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
HECYRA


Actvs I

 iPhilotis Syra

PH. Per pol quam paucos reperias meretricibus
fidelis evenire amatores, Syra.
 60vel hĭc Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi,
quam sancte, uti quivis facile posset credere,
numquam illa viva ducturum uxorem domum!
em duxit. SY. ergo propterea te sedulo
et moneo et hortor ne quoiusquam misereat,
 65quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis.
PH. utine eximium neminem habeam? SY. neminem:
nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
quam minimo pretio su͡am voluptatem expleat.
 70hiscin tu amabo non contra insidiabere?
PH. tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus.
SY. iniurium autem est ulcisci advorsarios,
aut qua via te captent e͡adem ipsos capi?
eheu me miseram, quor non aut istaec mihi
 75aetas et formast aut tibi haec sententia?

 iiParmeno Philotis Syra

PA. Senex si quaeret me, modo isse dicito
ad portum percontatum adventum Pamphili.