Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/249

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
P. TERENTI AFRI

audin quid dicam, Scirte? si quaeret me, uti
tum dicas; si non quaeret, nullu’ dixeris,
 80alias ut uti possim causa hac integra.
sed videon ego Philotium? unde haec advenit?
Philoti’, salve multum. PH. o salve, Parmeno.
SY. salve mecastor, Parmeno. PA. et tu edepol, Syra.
dic mi, ubi, Philoti’, te oblectasti tam diu?
 85PH. minime equidem mĕ ŏblectavi, quae cum milite
Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo:
biennium ibi perpetuom misera illum tuli.
PA. edepol te desiderium Athenarum arbitror,
Philotium, cepisse saepe et te tuom
 90consilium contempsisse. PH. non dici potest
quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite
vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine
agitarem inter vos libere convivium.
nam illi[c] haud licebat nisi praefinito loqui
 95quaĕ ĭlli placerent. PA. haud opinor commode
finem statuisse orationi militem.
PH. sed quid hŏc negotist? modo quae narravit mihi
hic intu’ Bacchi’? quod ego numquam credidi
fore, ut ille hac viva posset animum inducere
 100uxorem habere. PA. habere autem? PH. eho tu, an non habet?
PA. habet, sed firmae haec vereor ut sint nuptiae.
PH. ita di deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
sed quĭ ĭstuc credam ita esse dic mihi, Parmeno.
PA. non est opus prolato hoc: percontarier
 105desiste. PH. nempe e͡a causa ut ne id fiat palam?
ita me dĭ amabunt, haud propterea te rogo,