Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/497

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 487

Caput XXII.: Quod alii, licet inuiti, tamen saluis nauibus cum

iactura rerum ad Fresiam applicuerunt, et ibi relictis nauibus

terreno itinere Venetiam uenerunt.

/Vd illos iterum reuertamur, quorum mentionem supra factam lector inueniet; qui simili periculo, sed longe dissi- 5 militer, agebantur. Hi, licet infra nauium septa conclusi, eiectis tamen omnibus, uitam se seruasse cum pena gratula- bantur; uerumtamen illorum aliqui tam prosperam habuere nauigationem, ut de rerum substantia nil perderent et solidi- tatem nauium inconcussam retinerent. Qui deuoto studio 10 sociis affuerunt: perditos, qui erant superstiles, donec inue- nirent, querere non desistebant, repertosque gratiose colli- gebant; renouabant denique illud antiquum in ecclesia primi- tiua institutum, ut essent illis omnia communia, prout cuique opus erat. Agebant hane liumanitatem pre ceteris uiri nobiles, 15 liberali gratia insigniti, Ago, filius Stigh, et Ako, nepos domini episcopi, Alexander quoque; non tamen adeo larga manu partitus est, ut poterat, diues enim erat copiose. Ceteri uero pro modulo sue facultalis fratribus succurrebant; quia multi erant, quos iniquitas maris et periculi rebus omnibus atte- 20 nuarat. Ad portum denique perductis, que supererant, nauibus ( — ad Fresiam enim, quamquam inuiti, applicuerant — ), loco et ciuitate, que Stafræ nuncupatur, habitoque illic communi consilio, utrum amplius cum nauibus conari debeant, {deliberant} ; quod et multis libuit, sed uulgi uoluntas fuit trans terras iter 25 arripere. Preualuit siquidem hoc consilium, multitudini cedendum arbitrantes. Venditis ergo nauibus cum omnibus utensilibus rebusque importabilibus, per Rhenum nauigantes Coloniam usque perducti sunt, postmodum properantes de ciuitate in ciuitatem uia publica, donec Venetiam peruenirent. 30

Caput XXIII.: De ciuitate Venetia.

Mira de hac referuntur ciuitate: In mari sita est, populosa nimis, potentissima nauibus bellicis, ut ultra mare, in Alex-

6. infra MS; intra A(KL). 13. illud antiquum etc: cfr. Aet. apost. ^,32. 16. liberali M; liberati AS. insigniti M^K; insignati MIAS. 17. non tamen M^S; non tam M^A. 20. attenuarat MSK; attenuerat AL. 24. deliberant addidi, ut structiira periodi tolera- bilior fieret. 26. siquidem = igitur. 27. arbitrantes dictiim est, quasi non preualuit, sed pretulerunt antecederet.

�� �