Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/498

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

488 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

andriam usque, fama potentie sue cunctis timorem incutiat; nec minori apud Greciam opinione diuulgatur, atque circum- quaque terrore incusso tributa exigit et ad indebita seruitia prouincias (sibi) subdendo compellit. In hac denique umtores 5 nostri modica mora quieuerunt, ut uiribus post laborem reparatis ad arripiendum iter residuum fortiores redderentur. Est enim uiatoribus proprium se semper in anteriora proten- dere nec spiritu requiescere, donec peruenerint, quo anhelant.

��Caput XXIV.: Quod inde nauigantes, licet cum magna miseria, ad 10 terram sanctam applicuerunt.

laratis igitur necessariis in uia portandis nauem conscen- dunt, ut mediterraneum mare transeant. Sed quantus eis labor fuerit quantaque miseria, quid ab impietate nautarum quasque passi sint molestias ab piratarum insidiis preter

15 uentorum hj^emalium incommoda marisque discrimina, quan- tamue inconsuete famis sitisque ae algoris inclementiam, non est mee facultatis stilo prosequi, quousque ad portum deside- ratum pertingerent. Quanta nempe gaudia, quam multa cordis exultatio negotiatoribus nostris specialiter inerant, fletus uber-

20 tim fusus ostendit, cum terram sanctam suis ceperunt calcare uestigiis, nullam penitus morulam sustinentes, quin uotiua gaudia celebrarent loca sancta magno desiderio uisitantes. Poterat enim libere digredi quilibet, quo eum uoluntatis duceret affectus, quoniam pacem statuerant ex utraque parte

25 firmissimam, pagani uidelicet cum Christianis, et idcirco nostri cum fiducia properabant. Alii per terram compendiuni capiebant; imbecilles uero et infirmi ad nauis iterum suffra- gium concurrebant, ut breuiori uia terram tererent, quos infirmitatis defectus affligebat.

1. ufq; scripsi\ vg (videlicet) O, quod h. 1. panim aptum est. 4. sibi addidi. uiatores scripsi {cfr. v. 7 et 491, 21); maiores O inepte, cum paucissimi tantum ad magnates pertinerent. — 12. mediter- raneum om. K. eis MA; eius S. 14. passi sunt A. ab OK; a L. 15. hiemalium MA. quantamue M; quantumvæ A; quan- lumque S; quantam KL. 18. nempe h. /. — igitur. 18 — 19. cordis exultatio: Psalm. 118,111. 19. negotiatoribus vix scripsit auctor\ negotii au(c)toribus propter specialiter rescribendum videtur.

�� �