Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uiri habitationes omnes, & quicquid usquam est culti, uertunt in solitudinem.

Ergo ut unus helluo inexplebilis ac dira pestis patriae, continuatis agris, aliquot millia iugerum uno circumdet septo, eijciuntur coloni. quidam suis etiam aut circumscripti fraude, aut ui oppressi exuuntur, aut fatigati iniurijs, adiguntur ad uenditionem.

Itaque quoquo pacto emigrant miseri, uiri, mulieres, mariti, uxores, orbi, uiduae, parentes cum paruis liberis, & numerosa magis quam diuite familia, ut multis opus habet manibus res rustica, emigrant inquam e notis atque assuetis laribus, nec inueniunt quo se recipiant, supellectilem omnem haud magno uendibilem, etiam si manere possit emptorem, quum extrudi necesse est, minimo uenundant. id quum breui errando insumpserint, quid restat aliud denique, quam uti furentur, & pendeant iuste scilicet, aut uagentur atque mendicent. quanquam tum quoque uelut errones conijciuntur in carcerem, quod ociosi obambulent, quorum operam nemo est qui conducat, quum illi cupidissime offerant.

Nam rusticae rei cui assueuerunt nihil est quod agatur, ubi nihil seritur.

Siquidem unus opilio atque bubulcus sufficit ei terrae depascendae pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendae sufficeret, multae poscebantur manus.

Atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit carior.

Quin lanarum quoque adeo increuit precium, ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud uos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures