Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, imo multi libris aeditis iam fecerunt, si hij qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parere.

Sed bene haud dubie praeuidit Plato, nisi reges philosophentur ipsi, nunquam futurum, ut peruersis opinionibus a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium. An non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, & perniciosa malorum semina, conarer illi euellere, protinus aut eijciendum aut habendum ludibrio! Age finge me apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studijs, quibus artibus ac machinamentis Mediolanum retineat, ac fugitiuam illam Neapolim ad se retrahat; postea uero euertat Uenetos, ac totam Italiam subijciat sibi. deinde Flandros Brabantos, totam postremo Burgundiam suae faciat ditionis.

Atque alias praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo inuasit.

Hic dum alius suadet feriendum cum Uenetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos Alius Eluetios. aduersus numen imperatoriae maiestatis, auro, uelut anathemate, propitiandum.

Dum alij uidetur cum Arragonum rege componendas esse res, &