Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
26
VITA S. SEVERINI.

sidio parvi panis et aquae remediis expiabis'. Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstravit. Cui sanctus dei famulus: 'Noli', inquit, 'metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen', statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis evanuit. Hoc unum de domesticis sanitatibus narrare sufficiat, prolixi operis fastidia declinando. Nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi revelante praenuntians isdem, quibus praevidebat, muneribus et sanabat.

XXXIX. A discipulorum quoque suorum cellula spiritualis doctor non longius habitabat, in orationibus vel abstinentia iugiter perseverans, cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua vero orationum tempora in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, providebat. Stratus eius unum erat in oratorii pavimento cilicium, omni tempore ipso, quo vestiebatur, amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. Nunquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate ieiunium. Quadragesimae vero temporibus una per hebdomadem refectione contentus aequali vultus hilaritate fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens quibus poterat praesidiis temperabat.

XL. Deinde post multos agones et diuturna certamina, cum se idem beatus Severinus de hoc saeculo transiturum deo revelante sensisset, memoratum Rugorum regem Fevam cum uxore eius crudelissima, nomine Giso, ad se venire commonuit. Quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subiectis ageret, ut se iugiter cogitaret pro statu regni sui rationem domino redditurum, aliisque verbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens reginam his interrogationibus arguebat: 'Hanc', inquit, 'animam, Giso, an aurum argentumque plus diligis?' Cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, vir dei sapienter adiecit: 'Ergo', inquit, 'desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio vestram magis dissipet potestatem; etenim mansuetudinem regiam tu saepe convellis'. At illa: 'Cur', inquit, 'nos sic accipis, serve dei?' Cui ipse: 'Contestor', ait, 'vos ego humillimus iam profecturus ad deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. Hucusque regnum vestrum auctore deo prosperatum est: iam ex hoc videritis'. His monitis rex cum coniuge sufficienter instructi valedicentes ei profecti sunt.

Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis vicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessaverat. 'Scitote', inquit, 'fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. Etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad romanam provinciam absque ulla sui captivitate pervenient. Sed mementote praecepti S. Ioseph patriarchae, cuius vos ego indignus et infimus attestatione convenio:[1] "Visitatione visitabit vos deus et tolletis ossa mea hinc vobiscum". Quod non mihi, sed vobis est profuturum. Haec quippe loca nunc

  1. 39 Pentat. I. 50, 25.