![]() |
Virgínia ![]() |
Colloquium “Passer Mortuus”
CATULLUS | . . |
Poéta |
LESBIA | . . |
Mulier Romána |
(Catullus Lesbiam salútútum venit, quam flentem cónspicit.)
- Catullus. Salvé, Lesbia mea cárissima. Eheu! Quid factum est ? Nam oculí tuí flendó rubent.
- Lesbia. Ó mí Catulle! amíce cárissime. Ecce! passer meus mortuus est. Ó mé miseram!
- Catullus. Væ factum male! Morbó-ne décessit, an félis eum necávit?
- Lesbia. Nesció equidem quómodo mortuus sit. Illud sólum pró certó habeó: herí passer misellus in gremió meó circumsiliébat, ad mé pípilábat, sícut solébat; hodié ancilla mea eum humí iacentem invénit. Væ miselle passer!
- Catullus. Nónne cum mágnopere amábás, puella mea?
- Lesbia. Ita véró: plús quam oculós meós enim amábam.
- Catullus. Nec míror – tam bellus erat passer.
- Lesbia. Accéde húc, Catulle. Vidés-ne álás eius parvulás?
- Catullus. Videó. Sed collum quoque ínspice. Quam molle, quam pulchrum est!
- Lesbia. Hei mihi! Déliciás meás sepultum eó. Tú autem híc mané, dum ad té redieró.
[Lesbia exit.
- Catullus. Dum Lesbia mortuum in hortó sepelit, ego carmen dé eó scríbam. (Catullus in tabellá scríbit.)
(Lesbia redit.)
- Lesbia. In hortís passerem sepelíví. Quid tú agis, Catulle?
- Catullus. Carmen dé passere mortuó composuí. Vís-ne audíre ? Carmen meum recitábó.
- “Lúgéte, Venerés Cupídinésque,
- Et quantum est hominum venustiórum,
- Passer mortuus est incæ puellæ,
- Passer, déliciæ meæ puellæ,
- Quem plús illa oculís suís amábat,
- Nam mellítus erat, suamque nórat
- Ipsam tam bene quam puella mátrem;
- Nec sésé á gremió illíus movébat,
- Sed circumsiliéns modo húc modo illúc
- Ad sólam dominam usque pípilábat.
- Qui nunc it per iter tenébricósum
- Illúc unde negant redíre quemquam.
- At vóbís male sit, malæ tenébræ
- Orcí, quæ omnia bella dévorátis!
- Tam bellum mihi passerem abstulistis.
- Væ factum male! Væ miselle passer!
- Tuá nunc operá meæ puellæ
- Flendó turgidulí rubent ocellí.”
- Lesbia. Dulcissimum carmen scrípsistí. Grátiás tibi máximás agó.
- Catullus. Nunc autem abeundum est mihi. Valé, cor meum.
- Lesbia. Valé, Catulle cárissime.
[Exit Catullus.
FÍNIS
![]() |
Virgínia ![]() |