Jump to content

Olim/Colloquium: “Passer Mortuus”

Unchecked
E Wikisource
 Prooemium Virgīnia 
Colloquium “Passer Mortuus”
Catullus
. . . .
Poēta
Lesbia
. . . .
Mulier Romāna
(Catullus Lesbiam salūtātum venit, quam flentem cōnspicit.))

Catullus. Salvē, Lesbia mea cārissima. Ēheu! Quid factum est? Nam oculī tuī flendō rubent.

Lesbia. Ō mī Catulle! amīce cārissime. Ecce! passer meus mortuus est. Ō mē miseram!

Catullus. Væ factum male! Morbō-ne dēcēssit, an fēlis eum necāvit?

Lesbia. Nesciō equidem quōmodo mortuus sit. Illud sōlum prō certō habeō: herī passer misellus in gremiō meō circumsiliēbat, ad mē pipilābat, sīcut solēbat; hodiē ancilla mea eum humī iacentem invēnit. Vae miselle passer!

Catullus. Nōnne eum māgnopere amābās, puella mea?

Lesbia. Ita vērō: plūs quam oculōs meōs eam amābam.

Catullus. Nec miror—tam bellus erat passer.

Lesbia. Accēde hūc, Catulle. Vidēs-ne ālās eius parvulās?

Catullus. Videō. Sed collum quoque īnspice. Quam molle, quam pulchrum est!

Lesbia. Hei mihi! Dēliciās meās sepultum eō. Tū autem hīc manē, dum ad tē redierō.

[Lesbia exit.

Catullus. Dum Lesbia mortuum in hortō sepelit, ego carmen dē eō scrībam. (Catullus in tabellā scrībit.)

(Lesbia redit.)

Lesbia. In hortīs passerem sepelīvī. Quid tū agis, Catulle?

Catullus. Carmen dē passere mortuō composuī. Vīs-ne audīre? Carmen meum recitābō.

“Lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque,
Et quantum est hominum venustiōrum,
Passer mortuus est meæ puellæ,
Passer, dēliciæ meæ puellæ,
Quem plūs illa oculīs suīs amābat,
Nam mellītus erat, suamque nōrat
Ipsam tam bene quam puella mātrem;
Nec sēsē ā gremiō illīus movēbat,
Sed circumsiliēns modo hūc modo illūc
Ad sōlam dominam usque pīpilābat.

Qui nunc it per iter tenēbricōsum
Illūc unde negant redire quemquam.
At vōbis male sit, malæ tenēbræ
Orcī, quæ omnia bella dēvorātis!
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
Væ factum male! Væ miselle passer!
Tuā nunc operā meæ puellæ
Flendō turgidulī rubent ocellī.”

Lesbia. Dulcissimum carmen scrīpsistī. Grātiās tibi māximās agō.

Catullus. Nunc autem abeundum est mihi. Valē, cor meum.

Lesbia. Valē, Catulle cārissime.

[Exit Catullus.
FĪNIS.


 Prooemium Virgīnia