Ólim/Virgínia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Colloquium: “Passer Mortuus” Vestis sanguine tíncta Fairytale right blue.png
VIRGÍNIA
Drámatis Persónæ
Appius CLAUDIUS
. .
decemvir
Márcus CLAUDIUS
. .
cliéns Appí
VIRGÍNIUS
. .
plébéius
Lúcius ICILIUS
. .
iuvenis plébéius cuí
Virgínia spónsa est
VIRGÍNIA
. .
filia Virgíní
ANNA
. .
Nútríx Virginiæ
Cívés, Líctorės Appí Claudí
Annó urbis conditæ CCCII scæna fit


Scæna Príma
(Cívés in foró, pró tabernís, meridié stant.)
Cívis I. Decemvirí tam crudélés et tam superbí sunt, ut vix eós diútius ferre possímus.
Cív. II. Ita véró: plébeí cívés serví iam factí sunt illís.
Cív. III. Patricií sólí summós honórés tenent, nec plébeí eós adipíscí possunt.
Cív. IV. Patricií agrós públicós colunt, nec plébeí úllam partem eórum habent.
Cív. V. Patricií, quí dívités sunt, úsúrás perscríbunt grandés, cum pecuniam mutuam dant; quás sí debitórés rependere nón possunt, serví fíunt.
Cív. VI. Etiam líberí nostrí saepe serví sunt! (Rídet.)
Cívés omnés. Væ miserós Rómánós! Utinam tribúnós habérémus.
Cív. I. Ecce! Appius Claudius appropinquat. I.
Cív. II. Is pessimus omnium patriciórum est.
Cív. III. Márcus, cliéns Appí, ut semper, eum sequitur.
(Intrat Appius Claudius cum Márcó et líctóribus.)
Líctórés. (cívés fascibus repellunt). Cédite vós ! Nólíte Appium Claudium impedíre. (Cívés írátí eum spectant.)
Appius C. Quam írátí mé spectant plébeí illí
Márcus. Nón amant patriciós plébeí.
App. Bestiæ sunt. Ego porcós eós esse putó.
Márcus. Sáné, porcí sunt. Sed ego officium meum tibi semper præstábó.
[Exeunt Appius, Márcus, líctórés.
Cívés omnés (púgnós agitant). Ó hominem scelerátum! Nós-ne porcós bestiás-que appellás?
Cív. IV. Quam puellam illíc cónspició? Nisi fallor, Virgínia est.
Cív. V. Récté dícis, et nútrix eam sequitur.
Cív. VI. Audíví Virgíniam uxórem fore Icilí.
(Virgínia, quae loculós tabellás-que fert, cum Anná intrat.)
Cívés omnés. Salvé Virgínia !
Cív. I. Quó ís tú? Unde vénistí?
Virgínia. Salvéte, dominí. É lúdo véní, ut domum redeam. Nam merídiés est.
Anna. Ecce Virgínia! Appium Claudium appropinquantem videó.
Virgínia. Tam crúdélis et superbus est ille, ut mé terreat. Féstíná Anna, ut domum quam prímum redeámus, ego et tú.
(Appius céterí-que redeunt.)
Virgínia. Valéte, dominí.
(Appius eam animadvertit.)
Cívés omnés. Valé. Virgínia. Dí tibi faveant.
[Exeunt Anna et Virgínia.
Appius. Quis est, Márce?
Alarcus. Virgíni plébeí fília est. Hercle! Formósa puella est.
Appius. Tam pulchram puellam nunquam vídí. Uxor mea fíet.
Márcus. At, domine, plébéia illa est, tú autem patrició genere ortus es. Légés plébéiam patrició uxórem fierí vetant.
Appius. Serva mea erit, sí uxor fierí nón potest.
Márcus. Sed quómodo hoc fíet?
Appius. Ego consilium inveniam. ... Crás, Márce, dum illa ad lúdum per forum ambulat, eam captábis. Sí quis té prohibére cónábitur, dic tuam servam Virgíniam esse. Mentírí enim necesse erit, ut eam captés.
Marcus. Servam meam Virgíniam esse adfírmábó, nec cívés mé meam servam auferre prohibébunt.
Appius. Nunc abeámus. Prócédite, líctórés, ut domum redeámus.
[Exeunt Appius et céterí.


Scaena Secunda
(In foró, máne, cívés (I, II, III, V, VI) pró tabernís stant.)
Cír. I. (amícum adloquéns). Salvé, mí amíce. Quid est? Trístior solitó vidéris.
Cív. II. Hei mihi! Quandó nós líberí erimus?
Cív. III. Cum patricií repressi erunt, tum nós plébeí líberí erimus.
Omnés. Utinam patriciós reprimere possimus!
Cív. IV. (intrat). Salvéte amící. Márcum, Appí clientem, nuper cónspexí. Haud procul á foró, in anguló, manébat.
Cív, V. Quid homó vult? Cavéte eum.
Cív. VI. Nihil boní cógitat. Hoc pró certó habeó. Cavéte hominem.
(Virgínia et Anna intrant.)
Virgínia. Salvéte, vós omnés.
(Márcus furtim intrat et ad Virgíniam appropinquat.)
Cívés omnés. Salvé, Virgínia.
Cív. VI. Quam læta esse vidéris hodié!
Virgínia. Num dolére débeó? Tot avés hodié canunt, tam dulcés flórés sunt, tam cláré sól lúcet, ut trístis esse omnínó nón possim. (Márcus bracchium eius subitó rapit.) Hei! (Cívés eam défendere cónantur.)
Anna. Hei! Aliquis dominam meam lædit.
Cívés. Abí tú! Quid facis ? Nólí puellam tangere.
Anna. Ó dí immortálés, adiuváte nós!
Virgínia. Ó Diána, quæ puellís semper favés, défende mé.
Márcus. Mea serva est.
Cívés. Tua serva? mentíris, improbe.
Márcus. Iterum áió, hanc puellam meam esse servam.
Cívés. Pró scelus!
Anna. Utinam pater tuus adesset!
Cív. I. Ego eum arcessam.
[Exit ut Virgínium arcessat.
(Icilius intrat.)
Icilius. Quid est, amící? Virgínia, quid accidit?
Virgínia. Hic homo mé servam suam csso adfírmat. Défende mé, Icilí cárissime!
Icilius. Tú, homo, quidnam áis ? Virgínia hæc est, Virgíní fília, quæ mihi spónsa est.
Cívés. Ita, Icilió spónsa est.
Márcus. Tacéte cívés, ut ego loquar. Puella enim, quam ante oculós vidétis, meæ domí, meæ ancillæ fília, náta est. Serva mea ólim erat, sed ante hós trés annós, dírepta est mihi. Virgínius deinde eam émit, quí nunc suam fíliam eam esse simulat.
Icilius. Mentítur homó! Falsa dícit. Nólíte eí crédere.
Cívés. Falsa dícis. Tibi nón crédimus.
(Márcus Virgíniam capere iterum cónátur.)
Virgínia. Hei mihi! Quid faciam? Défendite mé, cívés.
Icilius. Hercle! Hæc nón ferenda sunt ! Audíte mé, cívés. Nimis diú superbiam patriciórum nós plébeí tulimus. Iam resistendum est, iam agendum est. Sín minus, nós ipsí, et uxórés, et parvulí nostrí, semper serví erimus. Fortés este, et Claudium hanc puellam capere prohibéte. Ille enim, ut crédó, Márcum hoc facere iussit.
Cívés. Ita véró, virí erimus; decemvirís resistémus.
(Appius et líctórés intrant.)

Virgínia. Patrem meum haud procul videó.
(Virgínius ab alterá parte intrat.)
O Pater cárissime, quantum gaudeó quod tandem ades!
Virgínius (mæstá vóce loquitur). Nuntius mé certiórem fécit quid factum sit. Nón necesse est hís dé rébus plúra loquí. (Subitó cultrum dé méńsá tabernæ rapit, quem in sinú tegit.) Virgínia cárissima, multa perícula tibi imminent, é quibus té éripere cupió. Plébéia quidem es, sed nunquam eris serva. Líbera náta es, moriéris líbera. Nunc valé. Síc té líberam servábo. (Cultró eam cónfodit. Virgínia ad terram cadit; omnés circum eam concurrunt.)
Icilius. Quid fécistí, Virgíní? Pró Iuppiter ! Virgínia mea mortua est!
Cív. II. Fortasse adhúc vívit.
Cív. II. Fricáte manús eius, fundite aquam super eam.
Cív. IV. Frústrá facitis : iam mortua est.
Cív. V. Incrédibile est illam iam esse mortuam.
Cív. VI. Num mortua illa est, quæ pauló ante tam læta tam-que hilaris fuit?
Omnés. Væ factum male! Væ misella puella!
Cív. II. Suam fíliam pater interfécit.
Virgínius (ante cívés omnés prógreditur). Ita est: meam fíliam ego pater interfécí, né serva esset Claudió. (Manús ad cælum tollit.)
Obtéstor vós, ó dí immortálés, ut nós plébéiós tandem adiuvétis, patriciós-que púniátis. Claudius causa fuit mortis fíliæ meæ. Claudius vóbís poenás det, sícut meritus est. Hæc precor.
[Lenté exit.
Appius. Ohé líctórés! Prohibéte eum évádere, revocáte eum. Féstínáte, redúcite hominem ad mé.
Líctórés. Cúr eum revocémus ? Nólumus tibi párére.
(Fascés déponunt.)
Appius. Quid est, virí? Cúr mihi nón párétis ?
Líctorés. Satis diú tibi servímus.
Cívés (clárissimá vóce). Serví nóniam erimus. Tribúnos poscimus, qui nostra iúra servent. Tribúnós poscimus, tribúnós poscimus!
Appius. Hei mihi, quid faciam? Márce, défende mé!
Márcus. Mé ipsum défendere cupió.
Appius. Ó Lictórés, virí optimí et fídissimí, défendite mé, défendite dominum vestrum. É foró mé dúcite. (Cívés manís eí inferunt.)
Cív. III. Én superbum patricium! Tandem nós timet, nunc tandem plébem déspicere désinit.
Appius. Serváte mé, líctórés: metuó né mé occídant.
Duó lictorés (tandem Claudió subveniunt). Nós té servábimus, domine, nós té domum dúcémus.
[Exit Appius duóbus líctoribus níxus.
Cívés. Superbiam decemvirórum nóniam ferémus (Appium mágnís clámóribus sequuntur.) Tribúnós poscimus! Tribúnós poscimus!
[Exeunt.
[Exeunt Anna et Icilius, corpus Virgíniæ ferentés.


fínis


Fairytale left blue.png Colloquium: “Passer Mortuus” Vestis sanguine tíncta Fairytale right blue.png