Jump to content

A First Latin Reader/100

Unchecked
E Wikisource
 99. The Capture of Stony Point 101. Unexpected Trouble 
LESSON 100
Nathan Hale

Postquam Britannī Longā īnsulā tōtā potītī sunt, Vasingtō tamen Novī Eborācī aliquamdiū morātus est, cum discēdere nōllet, dōnec dē cōnsiliīs hostium certior factus esset. Diū ille hominem frūstrā quaerēbat, quī veste mutātā castra Britannica speculandī causā adīre vellet; postrēmō autem ad hanc rem suscipiendam lēgātus adulēscēns repertus est: quī, vestīmentīs magistrī puerōrum sumptīs, liburnicā vectus ad īnsulam incolumis pervēnit. Ubi Britannī, quī nihil suspicābantur, hominem līberē circum castra omnia ambulāre passī sunt. Ille autem dīligenter faciēbat dēscrīptiōnes; commentāriōs vērō, nē sibi essent dētrimentō, sī in manūs hostium vēnisset, Latīnē scripsit. Tum paucīs post diēbus, rē bene cōnfectā, ad locum rediit, unde ad continentem trānsitūrus erat.

Dum autem ibi liburnicam exspectat, in dēversōriō ā perfugā quōdam cōnspectus est, quī Britannōs sīne morā dē eius latebrīs certiōrēs fecit. Itaque ab hostibus cōnfēstim missa est nāvis longa, quae hominem interciperet. Scapha ē nāvī ad litus appulsā, lēgātus scīlicet amīcōs adesse crēdēbat; quārē ē latebrīs palam prōgressus, in litore facile captus est. Is paulō post ā Britannīs capitis damnatus, fortissimē sē gerēbat; cumque tempus moriendĪ iam adesset, aequissimō animō “Hoc sōlum mē paenitet,” inquit, “quod mihi est ūna vīta tantum, quam prō patriā largiar.”

————————