| 103. |
|
Ad colloquium missus est C.[1] Arpinēius, eques Rōmānus[2], et Q.[3] Iūnius, Hispāniēnsis, quī iam ante ā Caesare ipsō saepe dēlēctus erat, ut cum Ambiorīge ageret.
Eīs, cum extrā mūnītiōnēs ēgressī essent, rēx[4] cōnfīrmāvit Gallōs ūniversōs[5] cōnstituisse eō ipsō diē omnia hīberna Caesaris simul oppugnāre, nē quā[6] alterī legiōnī subsidiō[7] venīre posset; sē tamen invītum castra oppugnāsse, sed voluntātī[8] cēterōrum Gallōrum cīvitātem suam resistere nōn potuisse. “Nec tamen,” inquit, “Caesaris in mē[9] beneficiōrum immemor[10] sum; itaque vōs magnopere hortor, ut quam celerrimē exercitum vestrum[11] ad proxima hīberna dēdūcātis. Magna enim manus Germānōrum Rhenum nūper trānsiit[12], quōrum multitūdinī nūllō modō resistere poteritis. Quārē salūtī vestrae statim cōnsulite.”
Simul pollicitus est sē Rōmānōs per fīnēs suōs incolumēs iter facere passūrum.
Quā ōrātiōne habitā, discessit Ambiorīx; nūntiī autem rediērunt in castra lēgātōs[13]que dē rēgis verbīs certiōrēs fēcērunt.
- ↑ C.: i.e. Gāius (Gaius).
- ↑ eques Rōmānus: i.e. a member of the middle order in the Roman state, a Roman knight.
- ↑ Q.: i.e. Quīntus.
- ↑ rēx: m, i.e. Ambiorīx.
- ↑ ūniversōs: freely, generally, lit. what?.
- ↑ legiō: f, legion (a body of about 4000 infantry, supplemented usually by a small detachment of cavalry, mostly foreign). In the camp attacked, the force amounted to a legion and a half; the other camps were manned by a legion apiece..
- ↑ subsidiō: n, dat. of service.
- ↑ voluntātī: voluntās, -ātis: f, for syntax, see the Vocab. under resistō, wish.
- ↑ in mē: acc., to me.
- ↑ immemor (-oris, adj.): unmindful.
- ↑ vestrum: vester, -tra, -trum: your.
- ↑ trānsiit: has crossed.
- ↑ lēgātōs: m, the commanders.