Jump to content

A First Latin Reader/124

Unchecked
E Wikisource
Lesson 124
The Numidians resort to Strategy
1912
 123. King Juba marches to the Relief of Varus 125. Curio’s Army is Annihilated 
LESSON 124
The Numidians resort to Strategy

Cūriō, cohortibus quīnque castrīs praesidiō relictīs, omnibus cum copiīs quārtā vigiliā profectus, sex mīlia passuum iam ipse prōgressus erat. Quī, victōriā equitātūs cōgnitā, etiam celerius iter fecit; Iubam enim crēdēbat longē abesse, exiguāsque Saburrae cōpiās facile sē opprimere posse exīstimābat.

Interim autem Iuba (cuius dē discessū falsā erat nūntiātum, quīque iam haud longē aberat), dē nocturnō proeliō certior factus, duo mīlia equitum eamque peditum partem, cui maximē confīdebat, Saburrae subsidiō mittit, ipseque cum reliquīs cōpiīs elepbantīsque sexāgintā lēnius subsequitur. Suspicātus brevī Cūriōnem ipsum adfore, Saburra cōpiās equitum peditumque statim īnstrūxit atque eīs imperāvit ut simul atque nostrī in cōnspectum vēnissent, simulātiōne timōris paulātim cēderent.

Quō factō, hostēs fugere Cūriō ratus legiōnēs dē collibus in plānitiem dēdūxit; cumque longius esset inde prōgressus, cōnfectō iam labōre exercitū, locō inīquō cōnstitit. Tum suīs signum subitō dat Saburra aciemque explicat. Peditātū prīmao ad speciem tantum ūtitur, equitēs in aciem nostram inmittit.

————————