Jump to content

A First Latin Reader/137-140

Unchecked
E Wikisource
Lesson 137-140.
On the Eastern Frontier
1912
 Map: Asia Minor
ON THE EASTERN FRONTIER


LESSON 137

About ten years after the suppression of the conspiracy of Catiline, Cicero, much against his inclination, was appointed governor of Cilicia and neighboring districts. Below are given extracts from a letter which he wrote from the east to a friend at Rome, telling some of his experiences as a provincial officer.

Cum in prōvinciam pr. K. Sext. vēnissem, et propter annī tempus ad exercitum mihi cōnfēstim esse eundum vīderem, biduum Lāodicēae fuī, deinde Apamēae quadrīduum, trīduum Synnadīs, totidem diēs Philomēliī. Quibus in oppidīs cum magnī conventūs fuissent, multās cīvitātēs acerbissimīs tribūtīs et gravissimīs ūsūrīs et falsō aere aliēnō līberāvī. Cumque ante adventum meum sēditiōne quādam exercitus esset dissipātus, quīnque cohortēs sine lēgātō, sine tribūnō mīlitum, dēnique etiam sine centuriōne ūllō apud Philomēlium cōnsēdissent, reliquus exercitus esset in Lycāoniā, M. Annēiō lēgātō imperāvī, ut eās quīnque cohortēs ad reliquum exercitum dūceret, coāctōque in ūnum locum exercitū, castra in Lycāoniā apud Īconium faceret. Quod cum ab illō dīligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. vēnī, cum intereā superiōribus diēbus ex senātūs cōnsultō et ēvocātōrum fīrmam manum et equitātum sānē idōneum et populōrum līberōrum rēgumque sociōrum auxilia voluntāria comparāvissem.

LESSON 138
A War Scare

Interim, cum exercitū lūstrātō iter in Ciliciam facere coepissem, K. Sept. lēgātī ā rēge Commāgēnō ad mē missī, tumultuōsē neque tamen nōn vērē Parthōs in Syriam trānsīsse nūntiāvērunt; quō audītō, vehementer sum commōtus cum dē Syriā tum dē meā prōvinciā, dē reliquā dēnique Asiā.

Itaque in Cappadociā extrēmā nōn longē ā Taurō apud oppidum Cybistra castra fēcī, ut et Ciliciam tuērer et Cappadociam tenēns nova fīnitimōrum cōnsilia impedīrem.

Intereā cōgnōvī multōrum litterīs atque nūntiīs magnās Parthōrum cōpiās et Arabum ad oppidum Antiochēam accessisse, magnumque eōrum equitātum, quī in Ciliciam trānsīsset, ab equitum meōrum turmīs et a cohorte praetōriā, quae erat Epiphanēae praesidiī causā, occidiōne occisum. Quare, cum vidērem ā Cappadociā Parthōrum cōpiās āversās, nōn longē ā fīnibus esse Ciliciae, quam potuī maximīs itineribus, ad Amānum exercitum dūxī. Quō ut vēnī, hostem ab Antiochēā recessisse, Bibulum Antiochēae esse cōgnōvī. Dēiotarum cōnfēstim iam ad mae venientem cum magnō et fīrmō equitātū et peditātū et cum omnibus suīs cōpiīs certiōrem fēcī nōn vidērī esse causam, cūr abesset ā rēgnō, mēque ad eum, sī quid novī forte accidisset, statim litterās nūntiōsque missūrum esse.

LESSON 139
Mountain Brigands claim the Governor’s Attention

Cumque eō animō vēnissem, ut utrīque prōvinciae, sī ita tempus ferret, subvenīrem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utrīusque prōvinciae, pācāre Amānum et perpetuum hostem ex eō monte tollere, agere perrēxī. Cumque mē discēdere ab eō monte simulāssem et aliās partīs Ciliciae petere, abessemque ab Amānō iter ūnīus diēī et castra apud Epiphanēam fēcissem, a. d. iiii Īd. Oct., cum advesperāsceret, expeditō exercitū ita noctu iter fēcī, ut a. d. iii Īd. Oct., cum lūcīsceret, in Amānum ascenderem; distribūtīsque cohortibus et auxiliīs (cum aliīs Quīntus frāter lēgātus mēcum simul, aliīs C. Pomptīnus lēgātus, reliquīs M. Anneius et L. Tullius lēgātī praeessent), plērōsque necopīnantīs oppressimus: quī occīsī captīque sunt, interclūsī fugā. Eranam autem (quae fuit nōn vīcī īnstar sed urbis, quod erat Amānī caput) itemque Sepyram et Commorim, ācriter et diū repugnantibus, Pomptīnō illam partem Amānī tenente ex antelūcānō tempore usque ad hōram diēī X, magnā multitūdine hostium occīsā, caepimus, castellaque vī capta complūra incendimus. Hīs rēbus ita gestīs, castra in rādicibus Amānī habuimus apud Āras Alexandrī quadrīduum, et in reliquiīs Amānī dēlendīs agrīsque vāstandīs, quae pars eius mentis meae prōvinciae est, id tempus omne cōnsūmpsimus.

LESSON 140
Completion of the Destruction of their Strongholds

Cōnfectīs hīs rēbus, ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum addūxī. Quod cum esset altissimō et mūnītissimō locō, ab iīsque incolerētur, quī nē rēgibus quidem umquam pāruissent, cum et fugitivōs reciperent, et Parthōrum adventum acerrimae exspectārent, ad exīstimātiōnem imperī pertinēre arbitrātus sum comprimere eōrum audāciam, quō facilius etiam cēterōrum animī, quī aliēnī essent ab imperiō nostrō, frangerentur.

Vāllo et fossā circumdedī, sex castellīs castīsque maximīs saepsī, aggere, vīniīs, turribus oppugnāvī, ūsusque tormentīs multīs, multīs sagittāriīs, magnō labōre meō, sine ūllā molestiā sūmptūve sociōrum, septimō quinquāgēsimō diē rem cōnfēcī, ut omnibus partibus urbis disturbātīs aut incēnsīs, compulsī in potestātem meam pervenīrent.

Hīs erant finitimī parī scelere et audāciā Tebarānī. Ab iīs, Pindenissō captō, obsidēs accēpī; exercitum in hiberna dīmīsī; Quīntum frātrem negōtiō praeposuī, ut in vīcis aut captīs aut male pācātīs exercitus collocārētur.

————————