Jump to content

A First Latin Reader/23

Unchecked
E Wikisource
Lesson 23
William Penn and the Friends
1912
 22. End of the War 24. 
LESSON 23
William Penn and the Friends

Dum haec[1] in Britanniā Novā geruntur, in aliās Americae partēs ex Eurōpā veniēbant[2] colōnī multī; in[3] quibus erant complūrēs, quī sē Amīcōs appellābant. Cuidam virō clārō, quī hanc religiōnem erat amplexus, rēx Britannōrum tum magnam[4] pecūniam dēbēbat[5]; quod[6] aes aliēnum ut[7] solveret, in Americā prōvinciam novam hōc ferē tempore cōnstituit[8], virumque illum lēgātum[9] fēcit; quae prōvincia ē[10] nōmine lēgātī Pennsylvēnia appellāta est.

Lēgātus, quod religiō Amicōrum gentibus Eurōpae grāta[11] nōn erat, colōnōs plūrimōs statim ad Pennsylvēniam praemīsit, paucīsque post mēnsibus in prōvinciam ipse profectus est; ubi[12] urbem condidit, quae Philadelphia appellātur. Propter religiōnem Amīcī crēdunt bellum gerere nefās[13] esse, atque omnibus cum hominibus cōmiter vīvere volunt; itaque

per[14] multōs annōs continuōs[15] in prōvinciā erat pāx, etiam cum[16] lēgātus ille mortuus esset.

Dē cōmitāte lēgāti multa[17] nārrantur; quīn etiam trāditum est[18] illum, cum ōlim per prōvinciam iter faceret, parvam puellam vīdisse ad templum euntem[19], eamque[20] in ipsīus[21] equō positam[22] ad templum ita dēdūxisse.


————————
  1. dum haec, etc.: cf. p. 7, l. 16.
  2. veniebant: note the tense.
  3. in: among.
  4. magnam: (a) large (sum of).
  5. debebat : debeö, 2, -ui, -itus, owe.
  6. quod: this (adj.).
  7. ut: the acc. preceding belongs to this purpose clause.
  8. cōnstituit: established.
  9. lēgātum: governor.
  10. ē: freely, after.
  11. grāta: freely, popular (with); lit. what?
  12. ubi: there.
  13. nefās esse: that it is a crime (nefās, indeclinable noun).
  14. per: freely, for.
  15. continuōs: continuus, -a, -um, consecutive.
  16. cum: after.
  17. multa: cf. p. 5, l. 9.
  18. trāditum est: cf. p. 11, l. 4.
  19. euntem: from .
  20. eam: her.
  21. ipsius: his own.
  22. positam: part. (from pōnō), agreeing with eam.