26. Nathaniel Bacon (Concluded) | 28. Experiences on the Frontier |
Hīc puer, quī Vasingtō appellābātur, in Virginiā nātus est[1] sexāgintā ferē annīs post[2] bellum, quod cum lēgātō eius prōvinciae gesserat Bēcō ille, dē quō modo dīxī. Puerō erat frāter maior, quī tribūnus mīlitum factus ad bellum abierat, quod Britannī cum Hispānīs tum gerēbant eīs in īnsulīs, ad quās Columbus prīmum nāvēs appulit.
Vasingtō, postquam frāter ad exercitum profectus est, dē bellō saepe cōgitābat; cumque lūdēbant puerī ac simulābant sē esse mīlitēs, semper erat ille imperātor[3]. Posteā vērō[4], puer magnus et[5] validus factus[6], celerrimē dicitur[7] currere potuisse neque equum timuisse ūllum.
Frāter iam volēbat Vasingtōnem nautam fierī, māter autem nōluit; itaque ille domī aliquamdiū mānsit et didicit omnia[8], quae ibi in lūdō[9] trādēbantur[10]. Sed paucīs post annīs vir quīdam, cuī erat maximum praedium longinquum, hōminem condūcere voluit, quī terminōs[11] praediī suī cōnstitueret; ac Vasingtō, quī hanc quōque artem[12] didicerat, ab eō conductus in praedium missus est.
- ↑ nātus est: cf. p. 1, l. 1.
- ↑ post: here preposition.
- ↑ imperātor: pred. nom.
- ↑ vērō: moreover.
- ↑ et: omit in translation.
- ↑ factus: render by a clause introduced by “when.”
- ↑ dicitur: cf. p. 30, l. 8.
- ↑ omnia: everything.
- ↑ lūdō: lūdus, -ī, m., school.
- ↑ trādēbantur: i.e. was taught; lit. what?
- ↑ terminōs: terminus, -i, m., boundary.
- ↑ hanc … artem: i.e. of surveying.