Jump to content

A First Latin Reader/29

Unchecked
E Wikisource
Lesson 29: A Dangerous Mission
1912
 28. Experiences on the Frontier 30. A Dangerous Mission (continued) 
LESSON 29
A Dangerous Mission

Quamquam spēs pācis iam paene sublāta erat, lēgātus Virginiae cōnstituit tamen nūntium mittere, sī[1] ūllō modō rēs sine bellō compōnī[2] possent. Itaque Vasingtō, sine morā dēlēctus quī hanc rem difficilem tractāret[3], paucīs cum comitibus per silvās fortiter profectus est; cumque montēs quoque trānsīsset, Indīs[4] quibusdam ad concilium vocātis[5] persuāsit ut ad Gallōrum castra sē sequerentur.

Quō ubi perventum est, Gallī nūntium cōmiter accēpērunt, respondērunt tamen sē numquam nisi[6] bellō coāctōs ex illīs fīnibus discessūrōs. Quārē Vasingtō, qui Gallōrum cōpias[7] maximās summā sollicitūdine[8] animadverterat, domum statim properāre coepit; cum vērō[9] ad montēs perventum esset, impedīmentīs relictīs, ūnō cum comite et duce[10] Indō etiam celerius prōgressus est.

Via scīlicet erat ipsa perīculōsa (nam hiems iam erat): alterum[11] autem fuit perīculum maius; colōnīs[12] enim inimīcus erat dux. Quī ōlim, cum advesperāsceret, tēlum subitō in[13] Vasingtōnem mīsit. Quō factō, colōnus alter Indum interficere volēbat. At Vasingtō, quī tēlō vulnerātus nōn erat, hominem discēdere incolumem passus est; iam autem nōn sōlum interdiū sed noctū quoque iter faciendum arbitrābātur, quod perīculum sentiēbat maximum esse.

————————
  1. : (if) perchance.
  2. compōnī: compōnō, 3, -posui, -positus, settle.
  3. tractāret: note the mood.
  4. Indīs: cf. the note on persuādēre, p. 23, l. 9.
  5. vocātīs: modifier of Indīs.
  6. nisi: introducing the part. coāctōs.
  7. cōpiās: stores, or supplies.
  8. sollicitūdine: sollicitūdō, -inis, f., anxiety.
  9. vērō: and.
  10. duce: guide.
  11. alterum: another; contrast the commoner meaning of alter on p. 34, l. 1.
  12. colōnīs: construe with inimīcus.
  13. in: at.