Jump to content

A First Latin Reader/33

Unchecked
E Wikisource
Lesson 33. Later Events of the War


1912
 32: Braddock’s Defeat 34. The Outbreak of the Revolution 
LESSON 33
Later Events of the War

Etsī in proeliō, dē quō suprā dīxī, Gallī victōriam erant adeptī[1] Britannīque ex illīs regiōnibus celerrimē sē recēperant, Vasingtōnis tamen virtūtem omnēs laudābant. Quem[2] igitur colōnī, cōpiīs tōtā ex prōvinciā coāctīs, summum fēcērunt ducem et in montēs cum exercitū ad hostīs arcendōs misērunt; ubi bellum cum Gallīs eōrumque sociīs mēnsēs multōs fēlīciter gessit: tribusque post annīs, cum iam imperātōrēs complūrēs ē Britanniā ad Americam missī essent, ūnā cum legātīs aliīs legiōnēs quāsdam ille ē Pennsylvēniā trāns montēs dūxit atque hostēs ex eīs locīs discēdere coēgit, ubi illī quondam Britannīs[3] tantum dētrīmentum intulerant.

Quō incommodō acceptō, Gallī tamen minimē animō dēmissī[4] bellum alibī ācriter gessērunt; nam Indī, quī erant paene omnēs amīcī, eos omnibus modīs adiuvābant. Sed postrēmō, multīs dētrimentīs frāctī, pācem petiērunt;[5] quam mox adeptī sunt,[6] Canadā aliīsque regiōnibus Britannīs[7] trāditīs.

Vasingtō interim ab exercitū domum redierat, ubi in mātrimōnium dūxit mātrōnam quandam, quae Marta appellabātur; tum annōs paucōs in praediō suō mānsit ōtiōsus.[8]

————————
  1. erant adeptī: adipīscor, 3. adeptus sum, gain, or secure.
  2. quem: not relative in the Engish translation.
  3. Britannīs: dat. case; translate “upon”.
  4. animō dēmissī: lit. cast down in mind, i.e. discouraged. The ablative case here expresses specification.
  5. petiērunt: i.e. petivērunt. —— quam: this (noun).
  6. adeptī sunt: c.f. the note on p37 l. 8
  7. Britannīs: dat. case
  8. ōtiōsus: translate by another part of speech.