Jump to content

A First Latin Reader/42

Unchecked
E Wikisource
Lesson 42. A Roman who fought against his Country


1912
 41. Benedict Arnold 43. The Surrender of Cornwallis 
LESSON 42
A Roman who fought against his Country

Quibus rēbus admoneor ut pauca[1] dīcam dē Coriolānō, clārō duce Rōmānō; quī[2] imperātor fortissimus, ā cīvibus iniūriā[3] damnātus, ab urbe[4] discessit sēque coniūnxit cum hostibus, quī anteā bellum Rōmānīs[5] saepe intulerant.

Dēnuō[6] mox bellō indictō, hostibus prīmō rēs undique fēlīciter ēvēnērunt, Rōmānīque lēgātōs pācis petendae causā[7] ad Coriolānum mittere coāctī sunt. Quī autem, propter iniūriam ā cīvibus inlātam adhūc irātus, asperius[8] respondit lēgātōsque[9] maestissimōs[10] domum dīmīsit; quīn etiam īdem[11] nūntiī ā senātū iterum missī nē in castra receptī quidem sunt.

Quibus rēbus cōgnitīs, Rōmānī graviter permōtī etiam sacerdōtēs mittere cōnstituērunt, sī ab eīs saltem Coriolānī animus ferōx[12] flectī[13] posset; cum vērōvērō: and. nē hī quidem quicquam[14] impetrāre potuissent, tum māter ipsa uxorque Coriolānī ūnā cum aliīs mātrōnīs complūribus ad hostium castra maestae[15] profectae sunt.

Quō ubi perventum est, mātris verbis vehementer commōtus Coriolānus pollicitus est sē sine morā cum exercitū ē fīnibus Rōmānōrum discessūrum. Posteā apud hostīs multōs annōs vīxit[16], nec libenter[17]; nam trāditum est eum esse solitum dīcere senī[18] miserrimum esse exsilium.

————————
  1. pauca: a few (words).
  2. quī: this (adj.).
  3. iniūriā: abl. used adverbially.
  4. urbe: the city, i.e. Rome, often thus designated as being the city par excellence.
  5. Rōmānīs: dat. case.
  6. dēnuō: i.e. iterum.
  7. pācis petendae causā: i.e. ad pācem petendam. Literally causā means “for the sake of.”
  8. asperius: rather harshly (asperē: adv., harshly); for the rendering of the comparative, cf. the note on maximum, p. 13, l. 11.
  9. legātōs: envoys or ambassadors.
  10. maestissimōs: pred. adj.
  11. īdem: pl.
  12. ferōx (-ōcis, adj.): fierce.
  13. flectī: flectō, 3, flexī, flexus, influence.
  14. quicquam: any concession, lit. anything.
  15. maestae: in (the garb of) mourning.
  16. vixit: from vivō.
  17. nec lībenter: cf. the note on p. 17, l. 8.
  18. senī: for an old man; senī is from senex.