Jump to content

A First Latin Reader/58

Unchecked
E Wikisource
Lesson 58
A Fresh Supply of Powder
1912
 57. Captivity among the Indians 59. A Battle against Great Odds 
LESSON 58
A Fresh Supply of Powder

Ōlim puella, quae Elizabēta appellābātur, oppidānīs suīs ita salūti fuit. Subitō ab Indīs oppidum erat oppugnātum, colōnīque statim sē recēperant in castellum parvum, quod barbarī diū expugnāre frūstrā cōnātī sunt. At dēficere iam coeperat pulvis ille paene magicus, quō celeritātō exitiālī tēla Americānōrum aliārumque gentium multārum longissimē feruntur. Quārē colōnī vehementer erant animō dēmissī; quamquam enim in villā haud longinquā cōpia pulveris satis magna relicta erat, nēmō eam putābat ūllō modō ad castellum tūtō adferri posse, quod Indī in īnsidiīs undique latēbant. Multī tamen perīculum subīre volēbant, sed Elizabēta: “Ego ībō,” inquit; “puella enim sum, mēque carēre facilius potestis.”

Consiliō ā duce probātō, puella mox ē castellō palam ēgressa est, lēniterque ad villam versus ambulāvit. Quā rē novā permōtī, Indī prīmō ēventum tacitī exspectābant, et Elizabēta nūllō impediente ad vīllam facillimē pervenit; cum autem, pulvere arreptō, ad castellum rursus celeriter currere coepisset, tum barbarī, quī iam sē ēlūsōs sentiēbant, tēla plūrima undique coniēcērunt. Sed puella fortis sine vulnere intrā portam castellī recepta est, colōnīque pulvere sublevatī impetūs Indōrum potuērunt sustinēre, dōnec amīcī auxilī ferendī causā ex oppidīs fīnitimīs frequentēs convēnērunt.

————————