80. Pirates Ashore | 82. A Succussful Ambuscade |
Abhinc multōs annōs Americānī, antequam rēs pūblica valida facta est, tribūtum pendere solēbant cuidam rēgī Africānō, nē pīrātae eārum regiōnum (quī sub eius imperiō erant) nāvēs suās spoliārent. Ōlim, cum praefectus Americānus tribūtī istīus ferendī causā ad Āfricam nāvigāsset, rēx ille, quī forte nūntium cum dōnō Bȳzantium hōc ferē tempore ad rēgem suprēmum mittere volēbat (nam ipse quoque tribūtum pendere cōgēbātur), ab Americānīs postulāvit ut nāve suā hanc rem susciperent. Praefectus scīlicet sē nōlle respondit; sed rēx, “Nōnne servī estis?” inquit: “nōnne tribūtum mihi penditis? Hanc rem mehercle nisi cōnfēstim suscipiētis, nāvēs omnēs Americānae, quae in marī Mediterrāneō nāvigant, ā pīrātīs statim capientur.” Praefectus igitur animō haud aequō Bȳzantium proficīscī coāctus est ubi autem rēx suprēmus Americānōs summō accēpit honōre; cumque discēderent, ducī etiam dedit diplōma.
Cum nāvis paucīs post diēbus ad lītus Āfricae rursus appulsa esset, rēx Āfricānus, quī iam oblītus erat sē pollicitum esse nihil amplius ab Americānīs postulātum īrī, praefectum iussit iterum Bȳzantium nāvigāre; cumque id recūsāret, etiam mortem praesentem minātus est. Tum praefectus diplōma porrēxit; quō visō, tantus timor rēgis animum occupāvit, ut veniā contumēliārum petītā Americānōs sine morā redīre domum pateretur.