Jump to content

A First Latin Reader/98

Unchecked
E Wikisource
Lesson 98
An Experience with Robbers
1912
 97. Early Days in Liberia 99. The Capture of Stony Point 
LESSON 98
An Experience with Robbers

Quondam in rīpīs illīus flūminīs, quī linguā Indōrum pater aquārum appellābātur, pīrātae multī in spēluncīs latēbant, ut nāvigia spoliārent, quae illīs temporibus mercibus variīs onusta ultrō citrōque nāvigābant; quīn etiam quōdam locō castra parva fēcerant, ibique summā audaciā nāvēs vel maximās adoriēbantur.

Quem locum ōlim negōtiātor locuplēs, ventum idōneum nactus, vēlīs passīs incolumis est praetervectus; quī autem ad rīpam nāvem suam appellere nōn ausus est, dōnec duo diēs inde adversō flūmine nāvigāvit. Interim vērō pīrātae, quī nāvem vīderant praetereuntem, nee praedam tam pulchram dīmittere volēbant, rēctā viā per silvam erant secūtī, et locō opportūnō in īnsidiīs iam latēbant; quī, nāve ad rīpam appulsā, ē silvā subitō ērūperunt, ac nautās captōs ad castra sua nāvem redūcere coegērunt.

Ibi negōtiātōrīs coquus Āfer cōnsiliō callidō ūsus est; nam simulābat dominum sibi iniūriās intulisse, sēque gaudēre eum captum esse: quō modō in amīcitiam pīrātārum inrēpsit, quī crēdēbant hominem socium fīdēlem esse futūrum. Sed ōlim, cēnā omnibus in nāve appositā, coquus repente proximum pīrātam in flūmen prōiēcit; quō signō nautae cēterōs quoque in aquam dētrūsērunt. Pīrātae ad rīpam nandō pervēnērunt; negōtiātor autem nāvem cōnfēstim solvit ac summā celeritate domum profectus est.

————————