Jump to content

A New Latin Primer/XI

Unchecked
E Wikisource
 X XII 
LESSON XI

Haec puella parva cum mātre in casā stat. Est aestās et iānua et fenestrae sunt apertae. Vesper est pulcher. Hīc est silva et in silvā tabernāculum vident. In tabernāculō in silvā habitat fēmina. Aestāte fēmina in tabernāculō habitat. Aestāte sōla in tabernāculō manet. Hodiē est in tabernāculō. Herī nōn erat in tabernāculō. Herī erat in oppidō. Saepe ad oppidum ambulat. Ex oppidō multa ad tabernāculum portat. Hodiē erat in silvā. Ex silvā quoque multa portat. Nunc in tabernāculō est et est impigra. Quid nunc habet fēmina? Medicīnam habet. Diū labōrat in tabernāculō et nunc medicinam habet. Medicīnam ad oppidum portat et pecūniam ad tabernāculum portat. Nōn est medicus sed medicō medicīnam dat. Nōn est aegra fēmina; est valida. Pecūnia nōn est dōnum, nōn est praemium quod fēmina labōrat. Fēmina pecūniam habet quod medicīnam dat.

Puella parva cum mātre fēminam et medicīnam spectat. Puella saltat et hoc dīcit: “Laeta sum quod nōn sum aegra. Medicus mihi medicīnam fēminae nōn dat.” Māter respondet: “Ego quoque sum laeta quod es valida et medicīnam nōn cupis. Laeta sum quoque quod in tabernāculō nōn habitāmus. Tēctum magnum nōn habēmus sed cāra mihi est casa nostra.”

 X XII