Jump to content

A New Latin Primer/XII

Unchecked
E Wikisource
 XI XIII 
LESSON XII

Interdum hic discipulus nōn est bonus. Malus est et in scholā nōn bene labōrat. Hodiē magistra nōn est laeta. Maesta est. Puerum nōn laudat. Ubi discipulī scholā domum eunt, magistra ad sē puerum malum vocat et hoc dicit: “Tū, puer, nōn bene labōrās. Nunc tē sōlum labōrāre cupiō. Aquam in scholam portā.” Puer aquam portāre nōn cupit et sēcum, “Domum ire cupiō,” inquit. “Hanc magistram nōn amō.” Diū lacrimat. Ūnam hōram puer sōlus cum magistrā manet. Linguam Latīnam discit. Aquam portat. Fenestrās et iānuās claudit. Sed hōra longa nōn est puerō maestō grāta.

Māter puerī domī puerum exspectat et ē fenestrā vocat. "Puer! Puer!” dīcit māter. Puer nōn respondet. Post ūnam hōram māter maesta ē tēctō ad scholam it quod vesper est et puer nōn est domī. Ibi puer stat et lacrimat.

“Cupisne mox bonus esse?” dīcit magistra. “Cupisne bene labōrāre? Ubi bene labōrās tē laudō.”

Puer magistram et mātrem maestam spectat. “Ita,” respondet puer sed sēcum, “Nunc domum īre cupio,” dīcit.

Mox māter et fīlius domum eunt. Properant quod nox est et stellae et lūna sunt clārae.

Pater puerī domī nōn est. Ex oppidō properat. Praemium habet. Puerō praemium dare cupit. Praemium est tabernāculum. Aestāte puerī in tabernāculīs habitāre cupiunt. Validī et impigrī sunt ubi in tabernāculīs habitant. Puer est bonus et pater praemium laetē spectat. Sed ubi in tēctum it et fīlium videt et māter fābulam dē puerō malō nārrat, maestus est pater.

Post cēnam pater puerum ad sē vocat. Hoc dīcit: “Nunc hoc praemium tibi dare nōn cupiō. Hodiē nōn bene labōrābās et ūnam hōram sōlus cum magistrā manēbās. Maestus sum, sed tū es fīlius meus et mihi cārus. Ubi magistra ad mē epistulam bonam dē tē scrībit, praemium tibi est.”

Diū puer lacrimat. Mox in scholā bene labōrat. Magistrae semper grātus esse cupit. Mox pater nōn est miser quod magistra puerum laudat. Mox tabernāculum habēbit.

 XI XIII