Jump to content

A New Latin Primer/XV

E Wikisource
 XIV XVI 
LESSON XV
colloquium

Quae arma, mīles Rōmāne, habēs?

Galeam et scūtum habeō. Haec est galea mea; hoc est scūtum meum.

Quid facit scūtum?

Scūtum mē tegit.

Quid facit galea?

Galea caput meum tegit.

Quae tēla, mīles Rōmāne, habēs?

Tēla mea sunt gladius et pīlum. Multī mīlitēs sagittās habent sed ego sagittās nōn habeō quod nōn sum sagittārius.

Ubi habitās, mīles Rōmāne?

In castrīs habitō cum est bellum. Castra amō. Castra sunt lāta et longa et multī mīlitēs Rōmānī in castrīs sunt. Longē ā casā patris meī sunt castra. Patrem et mātrem nōn videō. Interdum sum dēfessus et patrem et mātrem vidēre cupiō, sed ad casam nōn eō quod dux hoc dīcit: “Bonus mīles pugnat. Mīles malus domum it.”

Cūr cōnsilium nōn capis et domum īs?

Dux meus est benignus dux sed cōnsilium intellegit. Nōn cupit mīlitēs domum īre. “Cōnsilium nōn est bonum,” inquit dux. “Est malum. In castrīs manē.” Tum numquam īre cupiō.

Labōrāsne semper in castrīs?

Minimē. Ego et trēs amīcī interdum ad silvam īmus. Cum in silvā sumus, iacula habēmus. (Iaculum est pīlum sed non longum pilum.) Sagittās quoque habēmus. Interdum ad castra animālia portāmus. Animālia ad ducem portantur. Cum cēna bona in mēnsā parāta est, laetī sumus. Quī sunt hī quattuor puerī qui in viā lātā ambulant? Amīcī sunt et fīliī agricolārum. Quid faciunt? Sagittās portant. Scūta et pila nōn portantur quod puerī mīlitēs nōn sunt et nōn pūgnant. Iacula nōn habent. Nōmen huius puerī altī est Mārcus. Medius puer est. Ā dextrā Mārcī est frāter, Lūcius, puer secundus, quī trēs sagittās portat. Ā sinistrā Mārcī est puer tertius, Carolus, nōmine. In capite Carolī est galea, sed mīles nōn est. Hic parvus puer, cuius nōmen est Claudius, post hōs trēs puerōs manet. Parvus est, sed cum puerīs magnīs ambulāre cupit. Dēfessus est quod puerī magnī properant.

Hodiē puerī equōs nōn habent. Quid puerī nunc faciunt? Hī quattuor puerī ā casīs ad silvam properant quod ibi sunt animālia. In stabulō sunt equī nigrī, et nunc ibi manent. Puerī animālia capere cupiunt. Interdum animālia puerōs timent. Sagittās quoque timent. Diū puerī in silvā manent, sed diū animālia nōn videntur. “Ibi,” inquit Mārcus, “caput parvī animālis nigrī videō.” Tum Mārcus prīmam sagittam capit, tum secundam et tertiam. Animal stat et puerum spectat. Nūllum perīculum est quod puerī nōn sunt virī magnī et validī. Puerī domum eunt ubi cēna in mēnsā parāta est. Cēnam laetī edunt.

 XIV XVI