Jump to content

A New Latin Primer/XVI

Unchecked
E Wikisource
 XV XVII 
LESSON XVI

Haec est agricolae fīlia cuius nōmen est Anna. In casā est. Quid facit? Ā casā īre parat. Herī aliquis ad iānuam casae vēnit et epistulam portāvit. Anna iānuam aperuit. Tum epistulam manibus ad mātrem quae epistulam lēgit portāvit. Nunc Anna ad oppidum īre parat. Hic habitat amīca Annae, Iūlia nōmine. Anna ā Iūliā ad oppidum invītātur. Anna est laeta et saltat. Māter nōn invītātur et Anna cum mātre nōn it. Oppidum est magnum sed puella perīculum nōn timet quod hoc oppidum est locus tūtus et puella est tūta.

Vesperī puella nōn it. Māne it. Pater cum puellā it. Māne in carrō pater et fīlia per agrōs et silvam properant. Equum habent. Equus bene currit quod est validus. Puella est laeta. Ā dextrā et ā sinistrā multa videt. Omnēs rēs sunt grātae. Subitō in agrō quattuor animālia videntur. Pater, sagittārius bonus, arcum et sagittās habēre cupit, sed puella est laeta quod nūlla tēla sunt in carrō quod animālia sunt amīcī Annae.

Vesperī pater et fīlia in magnō oppidō sunt. Iūlia Annam exspectat et prope fenestram stat. Subitō equum et carrum videt. Ē tēctō currit et “Salvēte” inquit. Tēctum Iūliae est magnum aedificium. Multās fenestrās et quattuor iānuās habet. Ante tēctum est hortus. Per hortum puellae ad iānuam ambulant. Pater, “Valēte,” inquit, “puellae,” et domum it. In tēctum nōn it.

Diū Anna cum Iūliā manet. Puellae per oppidum ambulant quod Anna magna aedificia vidēre cupit. Per viās longās ambulant. Oppidum est Annae grātum. Ubi trāns viās puellae īre cupiunt, interdum est perīculum, sed Anna et Iūlia sunt tūtae quod vir magnus, “Properāte, puellae,” inquit; “tūtae estis quod hīc ego sum.” Tum manūs puellārum capit et puellae cum virō benignō trāns viam fortiter currunt.

Iūlia trēs amīcās habet. Prīma est fīlia medicī. Secunda est fīlia poētae. Tertia est fīlia mīlitis quī iacula et alia tēla domī habet. In mēnsā stat pictūra virī quī in capite galeam habet. Hic vir fortiter pugnat. Hunc mīlitem Anna laudat quod est pater amīcae.

 XV XVII