Jump to content

A New Latin Primer/XX

Unchecked
E Wikisource
 XIX XXI 
LESSON XX

Is quī inter mūrum aedificiumque stat est avunculus meus. Māne in hortō est et flōrēs spectat. Nōn est īrātus, sed maestus. Quae est causa? Ubi avunculus circumspectat, pulchrās rosās et aliōs flōrēs nōn videt. Undique flōrēs sunt in ruīnīs. Ōlim flōrēs erant pulchrī et ubi avunculus hortum spectābat omnēs probābat. Nunc omnēs flōrēs vāstātī sunt. Flōrēs quoque paene maestī videntur. Itaque nōn diū in hortō propter flōrēs vāstātōs manēre cupit. Quae est causa? Avunculus nūllōs inimīcōs habet. Itaque nūllī inimīcī hortum vāstābant. Prope hortum flūmen fluit. Interdum est altum. Circum hortum, tamen, est mūrus altus. Itaque aqua flūminis per mūrum nōn venit. Neque inimīcus neque flūmen hortum vāstābat. Estne populus fīnitimus inimīcus? Audēbatne hostis tēla iacere et rosās līliaque vāstāre? Occupābatne hostis hortum? Postulābatne omnēs flōrēs? Quis hortum vāstābat? Vēnitne aliquis armātus nocte ubi avunculus aberat? Quis hortum grātum oppugnāre audēbat? Cūr aliquis illum inimicum nōn audiēbat ubi per hortum vēnit? Cūr aliquis nōn clāmābat et avunculum meumn nōn monēbat? Hoc nōn intellegō.

Quis est is quī ad hortum ex aedificiō properat? Est vir quī avunculum in hortō iuvat. Avunculum magnā cum cūrā iuvat. Sine illō auxiliō avunculus hortum nōn bene cūrat quod hortus est magnus. Ubi is vir diū abest, flōrēs nōn sunt pulchrī. Vir avunculum salūtat.

“Salvē,” inquit.

“Salvē,” respondet avunculus.

Tum vir quoque circumspectat. Is quoque undique flōrēs in ruīnīs videt.

“Herī,” inquit, “prīmus diēs hiemis vēnit et omnia oppugnābat. Quamquam flōrēs pulchrī nōn videntur et eōs nōn probāmus, aestāte, tamen, nūllī erunt in ruinīs. Hiems est inimīca hortōrum. Hiems bene armāta flōrēs flūminaque oppugnat et semper superat. Interdum validior est quam aestās. Hiems tēla valida habet.”

“Ita,” respondet avunculus. “Aestās, tamen, est mihī grātior quam hiems.”

 XIX XXI