Jump to content

A New Latin Primer/XXI

Unchecked
E Wikisource
 XX XXII 
LESSON XXI

Nōs sumus mīlitēs Rōmānī. Sumus mīlitēs populī Rōmānī. Illī mīlitēs quōs in illīs castrīs vidētis sunt barbarī. Mox barbarī castra nostra oppugnābunt. Sī nōn hodiē sed crās castra nostra oppugnābunt, nōs tūtī erimus quod sociī nōs iuvābunt et crās sociī aderunt. Sī hodiē oppugnābunt, quamquam multōs mīlitēs nōn habēmus, tamen fortiter et ācriter pugnābimus et barbarī castra nōn expugnābunt. Quamquam ea oppugnābunt, tamen castra nōn expugnābunt. Castra expugnāre et dēlēre cupiunt sed neque ea expugnābuntur neque dēlēbuntur. Nōs nōn superābimur. Nōs fortēs mīlitēs probābimus. Illī barbarī, cumn sociōs vidēbunt, ā castrīs nostrīs ībunt, et castra sua movēbunt, nam quamquam sunt multī, nōn multum audent et undique celeriter current. Nōs et sociī nostrī sunt armātī neque eī tūtī erunt. Eī nōn servābuntur, nam sociōs nōn habent. Multī vulnerābuntur et necābuntur. Numquam iterum illī barbarī nōs oppugnāre et castra nostra expugnāre cupient. Nunc castra dēsīderant.


Mīles putat: “Sī in castrīs manēbō, mox hostēs aderunt. Multī vulnerābuntur; multī necābuntur; multī erunt caecī. Itaque manēre nōn cupiō. Domum īre cupiō. Rūrī habitō. Rūs īre cupiō. Îre nōn dēbeō. Dux est fortis vir. Mīlitēs monet et mē quoque monet. Sī domum ībō, numquam iterum mīles erō. Prō patriā numquam pugnābō, neque posteā laudābor. Sī virī mē capient, ad ducem mē portābunt. Sine armīs erō. Sociī mē nōn accipient, neque amīcī mē accipient. Quam maestus sum! Sum timidus; hostēs timeō; multa timeō. Oculōs habeō sed nōn clārē videō. Mē miserum putō. Ecce! Ille vir ā castrīs et ā sociīs it. Ego quoque ībō. Crās, māne, ubi omnēs dormient, ex castrīs ībō. Mox domī erō. Quid tum erit? Nōn sciō. Mē miserum!”


Mīles est in vinculīs. Mīles putat: “Ā castrīs īre nōn debēbam. Ōlim putābam mē īre cupere. Sī hostēs venient, hīc mē capient. Nōn pugnābō quod sum sine armīs et in vinculīs quoque. Ecce! Aliquid audiō. Hostēs adsunt. Nūllum auxilium habet dux. Iterum prō patriā et prō duce et prō sociīs pugnāre cupiō. Sum parātus morīrī posteā sī necesse est. Nunc nōn sum timidus, hostēs nōn tīmeō, nūllam rem timeō. Sī dux mē accipiet, quam laetus erō! Sed ille fortis dux hīc nōn manet. Fortiter pugnat et mīlitēs monet. Mē nōn audit. Multī sociī vulnerantur, multī amīcī necantur, sed hī hostēs fortiter accipiunt. Dā mihi tēla et arma. Nūllus audit. Sōlus sum. Mē miserum!”

 XX XXII