Jump to content

A New Latin Primer/XXIII

Unchecked
E Wikisource
 XXII XXIV 
LESSON XXIII

Ōlim dominus bonus malum servum habēbat. In multīs locīs dominus servum suumn probābat. Prīmum in tēctō suō labōrem dabat, sed servus tēctum eius nōn bene cūrābat neque erat benignus puerīs et puellīs eius. Tum in hortō eius labōrābat sed flōrēs eius non amābat neque eōs cūrābat. Tum rūrī in agrīs eius labōrābat sed ibi quoque nōn bene labōrābat. Mox dominus eius eum ad silvam mīsit. Ā silvīs ad tēctum necesse erat lignum portāre. Nōn erat facile lignum portāre. Servus malus ad silvam īvit sed lignum nōn portāvit. Quamquam dominus imperat, servus nōn pāret. Quod servus est malus et labōrem bonum nōn bene facit, dominus igitur ad labōrem dūrum mittit. Tamen servus nōn pāret. Per tōtum tempus sēcum putat. Cēterōs servōs nōn incitat sed mox sōlus sē in fugam dat. Celeriter currit sed semper timet. Per diēs servus perfidus in agrīs dormit; per noctēs iterum currit.

Mox tamen dominus cum servīs armātīs eum reperit et servus perfidus statim domum in vinculīs it. Ibi dominus eius hoc dīcit: “Tū in tēctō nōn bene labōrās, in hortō nōn bene labōrās, in agrīs nōn bene labōrās. Paucī servī ita sunt malī. Ad silvam igitur tē mittō. Ibi quoque nōn bene labōrās sed in fugam tē dās. Imperō; nōn pārēs. Tī es servus. Hoc memoriā tenē. Quid cupis? Quid in animō habēs?” “Vōs omnēs necābō,” servus perfidus inquit. “Rēs omnēs vestrās dēlēbo.” Dominus igitur multum movētur nam servum saevum esse scit. Dominus servum inter aliōs errāre nōn dēsīderat et statim imperat, “Hunc servum in vincula conicite, servī mei. In locīs obscūrīs post mūrōs validōs semper eum tenēte.”

 XXII XXIV