Jump to content

A New Latin Primer/XXII

Unchecked
E Wikisource
 XXI XXIII 
LESSON XXII

Ōlim vir et servus per silvam errāvērunt. Servus erat magnus et quod tēla portāvit virum bene iūvit. Laetī erant quod rūs erat grātum eīs et bēstiās ferās capere cupīvērunt. Herī hī duo virī bēstiās ferās esse in silvā audīvērunt. Diū in silvā fuerant et per tōtam silvam errāverant, nam nūllās bēstiās vīderant, et domum sine bēstiīs ferīs īre nōn cupīvērunt.

Māne servus, cuius nōmen erat Carolus, “Sī domum duās bēstiās magnās portābimus,” inquit, “magna erit cēna et amīcōs tuōs invītābimus.”

“Ita,” respondit vir, cuius nōmen erat Mārcus, “facile erit bēstiās oppugnāre et superāre, nam multās esse in silvā scīmus.“

Sed ubi erat nox et paene tempus domum īre, eī, tamen, sine bēstiīs manēbant. Quamquam lūna stellaeque nunc vidēbantur, nōn erat facile, tamen, viam vidēre.

Subitō duo oculī, mox aliī prope virōs videntur. Virī timent. Celeriter bēstiae (nam ita virī putant) ad virōs sē movent. Servus sagittās capit sed timidus est et bēstiae ferae nōn vulnerantur.

Tum Mārcus, “Ego,” inquit, “vītās nostrās servābō. Celeriter curram et bēstiae post mē venient. Subitō prope flūmen stābō et bēstiae in flūmen current et omnēs morientur. Tūtī erimus.”

“Hae bēstiae,” inquit Carolus, “vītās nostrās dēlēre cupiunt. Interdum tōtum oppidum expugnant et incolās superant. Bēstiae sunt perīculōsiōrēs quam barbarī.”

Propius bēstiae ferae veniēbant.

“Ecce!” inquit Mārcus. “Bēstiae ferae nōn sunt. Eī sunt equī nostrī qui ē stabulō cucurrērunt. Iānua est aperta. Itaque hīc sunt.”

Tum Mārcus ūnum equum cēpit. Carolus ūnum equum cēpit et ubi duo virī eōs incitāvērunt, domum in equīs portātī sunt. Cēterī equī post eōs properāvērunt.

 XXI XXIII