Jump to content

A New Latin Primer/XXIX

Unchecked
E Wikisource
 XXVIII Urbs Mea XXX 
LESSON XXIX

Exercitus noster erat in castris. Māne erat. Vigilēs erant in moenibus. Undique prōspectābant. Mox vigil mīlitem in equō portātum vidēbat. Mīles celeriter veniēbat. Deinde clāmor factus est. Mīlitēs properāvērunt. Mox galeae erant in capitibus, scūta et gladiī erant parāta, pīla erant in manibus. Dux est prope portam. Tandem mīles appropinquat. Īnsignia quae galeam ōrnant mōnstrant eum amīcum esse. Īnsignia nōn cēlat. Hic est nūntius quī ex fīnitimā gente venit. Hūc venit quod gēns est perterrita. Cīvēs eius gentis nōn sunt ignāvī sed barbarī veniunt et cīvēs sine sociīs non pugnāre audent. Est flūmen prope urbem et barbarī nāvigia nōn habent. Haec est causa morae parvae. Sed mox ad urbem venient.

Dux noster excitātur. Paucōs mīlitēs vocat. Mīlitēs vocāti veniunt et colloquium habent. Tandem cōnstituunt exercitum mittere. Dux partem exercitūs nostrī sēcum dūcere cōnstituit. Partem in castrīs relinquit. Circum moenia castrōrum mīlitēs vāllum aedificābunt. Vāllum aedificātum castra validiōra faciet. Exercitus et dux arma rapiunt. Mox sunt parātī. Agmen faciunt. In prīmō agmine sunt dux et nūntius. Deinde agmen sē movet. Iter nōn longum dux et exercitus facient et mox in fīnibus fīnitimae gentis erunt. Ibi magnum impetum facient et auxilium dabunt. Barbarī urbem nōn expugnābunt. Nōs hīc relictī labōrābimus et castra tūta faciēmus.

 XXVIII Urbs Mea XXX