Jump to content

A New Latin Primer/XXXIII

Unchecked
E Wikisource
 XXXII XXXIV 
LESSON XXXIII

Ōlim ad tēctum magnum prope Rōmam vēnērunt latrōnēs. Hī latrōnēs erant saevī et praedam, maximē pecūniam, cupīvērunt. Omnēs quī sē dēfendērunt interficere voluērunt. Hastās tulērunt quās iēcērunt. Hīs multōs graviter vulnerāvērunt et omnēs eōs timuērunt. Hī latrōnēs centuriōnem habuērunt, fuērunt enim circiter centum latrōnēs, sed nōn omnēs ūnum tēctum oppugnāvērunt. In partēs dīvīsī sunt.

Ubi ad hoc tēctum vēnērunt, dominus servōs ad sē vocāvit et gladiīs et pīlīs et hastīs et saxīs latrōnēs excēpērunt. Fortiter omnēs tēctum dēfendērunt. Paene bellum gessērunt. Dominus erat imperātor, nam lēgātus in exercitū Rōmānō fuerat et bellum bene scīvit. Cum paucīs comitibus inter latrōnēs prōcessit et gladiō suō multōs interfēcit. Comitēs eius erant fortēs quod ipse fortis erat. Ubi hoc bellum cum latrōnibus diū gestum est et servī quoque saxīs et tēlīs multōs vulnerāvērunt, latrōnēs ex suīs fīnibus expulērunt.

“Is servus quī centuriōnem latrōnum interficiet,” inquit dominus, “corōnam habēbit et eum līberum faciam. Sī cīvitās latrōnēs nōn vincere potest, nōs ipsī eōs expellēmus.”

Multī servī sē fortēs probāvērunt et quīdam centuriōnem vulnerāvit sed nēmō eum interfēcit. Ubi expulsus est, latrōnēs convocāvit et omnēs discessērunt. Sī vir scūtō sē dēfendit et bona tēla fert et ā comitibus suīs quoque dēfenditur, difficile est eum interficere.

Ubi latrōnēs discessērunt, dominus servōs convocāvit. Multī ā latrōnibus vulnerātī erant sed nēmō graviter vulnerātus est, et nēmō interfectus est.

“Vōs laudāre volō,” inquit dominus, “bene enim hoc bellum gessistis. Celeriter latrōnēs expulistis. Malīs tēlīs bene tēctum defendistis. Bonī servī estis. Crās cēnam magnam habēbitis.”

 XXXII XXXIV