Jump to content

A New Latin Primer/XXXIV

Unchecked
E Wikisource
 XXXIII XXXV 
LESSON XXXIV

Herī prope mare iacēbāmus, ego et Cornēlius, comes meus. In grāmine iacēbāmus. Pulchrum erat grāmen. Nūllum sonitum hominum audiēbāmus. Sonitum sōlum maris audiēbāmus. Umbra arboris erat nōbīs grāta quod aestās erat et post iter longum dēfessī erāmus. Ubīque in terrā erat pāx. Sed pāx numquam est in marī. Mare semper sē movet. Mare spectābāmus. Nēminem vidēbāmus, quamquam nāvēs vidēre poterāmus.

Mox nōs somnō gravī dabāmus. Hoc nōn erat difficile. Subitō sonitum pedum audīvī. Undique per grāmen circumspectāvī. Ut animālia hostēs suōs spectant, sīc ego per grāmen hostēs meōs spectāvī. Sub umbrā saxī latrōnem vīdī et mox prope saxum aliī, comitēs eius, vidēbantur. Hastās ferēbant. Mē armīs dēfendere nōn poteram quod nūlla arma tuleram. Ā saxō latrōnēs expellere volēbam sed nōn sōlus hoc facere poteram.

Comitem meum vocāvī sed Cornēlius ipse discesserat. Auxilium maximē volēbam. Latrōnēs ab hōc locō expellere volēbam.

“Sī cum latrōnibus bellum geram,” ut putābam, “bellum sine hastā atque gladiō gerētur. In tantō perīculō esse nōn cupiō.”

Latrōnēs bene mūnītī sunt. Ante saxum erat mare. Post saxum rīpa altissima illum locum mūniēbat. Difficile atque perīculōsum erat latrōnibus appropinquāre. Diū exspectāvī. Nocte saxō appropinquāvī et latrōnēs praedam spectantēs vīdī. Nēminem sonitum pedum meōrum audīre volēbam. In grāmine in rīpā post saxum iacēbam. Ita enim vidērī nōn poteram. Verba virōrum audīvī. Cōnsilium eōrum audīvī. Tēctum patris meī oppugnāre cōnstituēbant. Tum maximē timēbam. Tantum erat perīculum.

“Necesse est,” inquam, “patrem monēre. Nūntius erō.” Sed pedēs meī movērī nōn poterant. Subitō oculī meī apertī erant. In somnum mē dederam. Ubīque erat pāx. Hīc Cornēlius quoque iacēbat. Oculī eius quoque apertī erant.

“Cūr, amīce,” inquit, “tantam cūram in oculīs tuīs videō?”

Tōtam fābulam nārrāvī.

Posteā ad saxum errāvimus sed ibi nēmō erat. Mox tempus erat domum īre. Celeriter properāvimus.

 XXXIII XXXV