Jump to content

A New Latin Primer/XXXVI

Unchecked
E Wikisource
 XXXV XXXVII 
LESSON XXXVI

Ōlim quīdam mīlitēs castellum tenuērunt quod erat prope pontem quī erat in flūmine magnō. In castellō erat neque ūllus magistrātus reī pūblicae neque dux quī magnum imperium habuit. Erat nūllus dux nisi centuriō. Centuriō tamen erat fortis mīles et sī umquam perīculum aderat, centuriō officium suum nōn neglēxit. Hōc tempore centuriō scīvit hostēs appropinquāre. Hoc autem per explōrātōrēs quōs mīserat cognōvit.

Explōrātōrēs celeriter centuriōnem petīvērunt. “Magnī numerī hostium veniunt,” inquiunt. “Mox aderunt et nōs graviter prement. Hī hostēs nōs premere possunt quod tam multī veniunt. Semper fēlīcēs sunt; itaque semper per multōs annōs in proeliīs vīcērunt et nōs sumus paucī.”

Centuriō paucōs mīlitēs habuit. Virtūtem autem hostium cognōvit sed, quod fortūna fortēs iuvat, pugnāre fortiter cōnstituit. Suās cōpiās in duās partēs dīvīsit quamquam paucae erant. Alteram partem intrā moenia manēre iussit. Alteram partem autem post arborēs longē ā castellō latēre iussit. Ubi hostēs, circiter septem mīlia mīlitum, vēnērunt, cum comitibus quī intrā castellum erant centuriō celeriter ex castellō cucurrit, hostēs statim oppugnāvit, eōs reppulit. Hostēs erant fortēs et discēdere nōn voluērunt sed, quod tam celeriter centuriō vēnit, repulsī sunt. Ut hī hostēs discēdēbant, mīlitēs quī latēbant subitō eōs oppugnāvērunt. Necesse erat igitur hostēs pugnāre cum eīs quī ā tergō vēnērunt et cum eīs quoque quī erant ante ipsōs. Eōdem tempore ex utrīsque partibus oppugnātī sunt. Multī mīlitēs centuriōnis reppulērunt, deinde per fugam salūtem repperērunt, sed multī interfectī sunt.

Ubi hostēs discessērunt, utraque pars mīlitum ad castellum īvit. Centuriō omnēs laudāvit et quod omnibus salūtem tulit omnēs sēnsērunt centuriōnem bene regere.

 XXXV XXXVII