Jump to content

A New Latin Primer/XXXVII

Unchecked
E Wikisource
 XXXVI XXXVIII 
LESSON XXXVII

Haec est īnsula ubi exsul paene sōlus habitat. Amīcōs suōs nōn videt. Quandō est hostis, exsul est et hic exsul numquam iterum patriam vidēbit. Septem annīs anteā in hunc locum pervēnit. Magistrātūs patriae, virī magnā vī, exsulem domum venīre nōn sinunt quod ōlim ipse hostem patriam intrāre sinēbat. Tum erat victōria hostium quī diū intrā fīnēs patriae manēbant. Hic vir erat nōn sapiēns at perfidus. Cīvēs sapientēs salūtem patriae cupiunt. Nunc exsul nihil habet. Patriam, amīcōs, domum, patrem, mātrem nōn videt. Semper, autem, sē iterum domum itūrum esse spērat. In numerō hostium cīvitāte habētur.

Hōc modō vir exsul factus est: Ōlim patria diū cum hostibus pugnāverat. Uterque exercitus, bellō dēfessus, pācem cupiēbat. Mīlitēs officia neglegere et domum īre paene parātī erant, sed uterque exercitus victōriam cupiēbat.

“Quō modō pāx esse potest sine victōriā?” rogāvit magistrātus maximus.

Mīlitēs vōcem magistrātūs audiēbant et diūtius in bellō manēbant. Paucī mīlitēs, autem, magistrātūs patriae nōn laudābant. Apud eōs erat exsul, explōrātor bonus, quī interdum cōnsilia hostium cognōscēbat.

“Quō tempore erit fīnis bellī?” explōrātor cum aliīs mīlitibus inquit. “Nisi mox fīnis erit, salūtem fugā petam.”

Paucīs diēbus posteā explōrātor ē castrīs iit. Flūmen exercitum explōrātōris ab alterō exercitū dīvīsit. Trāns pontem properāvit et noctū in castellum hostium pervēnit. Scūtum et galeam et alia tēla hostium portāvit et nōn cognōscēbātur. Mox ille et ūnus ex hostium explōrātōribus erant amīcī. Uterque bellō dēfessus pācem petīvit. Mox cōnsilium cēperant.

“Pecūniam tibi dabō,” inquit hostis, “sī cōnsilia exercitūs tuī nārrābis. Quantam pecūniam postulās?”

Posterā nocte duo explōrātōrēs diū prope pontem latēbant. Exercitus hostium oppugnāre erat parātus. Cōnsilia exercitūs patriae cognita erant. Mox tēla coniciēbantur et prīmō mīlitēs patriae repellēbantur, sed victōria hostium nōn erat longa. Ducēs mīlitum patriae dē explōrātōre perfidō iam cognōvit et cōnsilia nova cēpērunt. Multās hōrās erat pāx inter duōs exercitūs. Exercitus patriae tandem iterum multa tēla coniciēbat et hōc modō hostēs, quī nihil hōrum cōnsiliōrum cognōverat, superātī sunt.

“Quandō hic explōrātor perfidus fuit, eum capiēmus et ad īnsulam mittēmus,” inquiunt cīvēs post victōriam. “Eum in patriā manēre sinere nōn possumus. Vōcem eius iterum audīre in animō nōn habēmus. Exsul erit et longē ā patriā habitābit. Nisi exsul erit, hīc vīta eius in perīculō erit.”

Itaque hic vir sōlus in īnsulā manet et in numerō hostium habētur.

 XXXVI XXXVIII