Jump to content

Ab Urbe Condita/liber XXII

Unchecked
E Wikisource
 Liber XXI Liber XXIII 

Iam uer appetebat; itaque Hannibal ex hibernis mouit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos praedae populationumque conciuerat spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis uidere, uerterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem leuitate qua consenserant consensum indicantium, seruatus erat et mutando nunc uestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius mouendi ex hibernis. Per idem tempus Cn. Seruilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. Ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium inuidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis priuatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, uotis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre; nec priuatum auspicia sequi nec sine auspiciis profectum in externo ea solo noua atque integra concipere posse. Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti uigilias equiti scipionem quem manu tenuerit arsisse et litora crebris ignibus fulsisse et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus et solis orbem minui uisum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo uisas pugnantemque cum luna solem, et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et in Antiati metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi uelut magno hiatu uisum quaque patuerit ingens lumen effulsisse; sortes sua sponte attenuatas unamque excidisse ita scriptam: "Mauors telum suum concutit", et per idem tempus Romae signum Martis Appia uia ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese uertisse. His, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. Decretum ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactentibus procurarentur et uti supplicatio per triduum ad omnia puluinaria haberetur; cetera, cum decemuiri libros inspexissent, ut ita fierent quemadmodum cordi esse [di sibi] diuinis carminibus praefarentur. Decemuirorum monitu decretum est Ioui primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret, Iunoni Mineruaeque ex argento dona darentur et Iunoni reginae in Auentino Iunonique Sospitae Lanuui maioribus hostiis sacrificaretur, matronaeque pecunia conlata quantum conferre cuique commodum esset donum Iunoni reginae in Auentinum ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae unde Feroniae donum daretur pecuniam pro facultatibus suis conferrent. Haec ubi facta, decemuiri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. Postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est, lectisterniumque imperatum—et eum lectum senatores strauerunt—et conuiuium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac seruare in perpetuum iussus.

Dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium peruenisse fama erat, cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem uiam per paludes petit, qua fluuius Arnus per eos dies solito magis inundauerat. Hispanos et Afros—id omne ueterani erat robur exercitus—admixtis ipsorum impedimentis necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; nouissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque uiae—ut est mollis ad talia gens—dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluuii ac profundas uoragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa sequebantur. Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex uoraginibus poterant, neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre trahentes membra, alii, ubi semel uictis taedio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium uigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. Cum omnia obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inueniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, [aut] Iumentorum itinere toto prostratorum passim acerui tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quietem parui temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal aeger oculis ex uerna primum intemperie uariante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, uectus, uigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo grauante caput et quia medendi nec locus nec tempus erat altero oculo capitur.

Multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per praemissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse. Consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. Regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat. Itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac praepropere acturum; quoque pronior esset in uitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeua relicto hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae agro praedatum profectus, quantam maximam uastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum uero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent, interim equitatu auxiliisque leuium armorum ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum,—iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum [iussisset pronuntiari] "immo Arreti ante moenia sedeamus" inquit, "hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciuerint". Haec simul increpans cum ocius signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus qui circa erant uelut foedo omine incipiendae rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero conuelli nequire. Conuersus ad nuntium "num litteras quoque" inquit "ab senatu adfers quae me rem gerere uetant? Abi, nuntia, effodiant signum, si ad conuellendum manus prae metu obtorpuerit". Incedere inde agmen coepit primoribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in uolgus laeto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli peruastat, quo magis iram hosti ad uindicandas sociorum iniurias acuat; et iam peruenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses in Trasumennum sidunt. Via tantum interest perangusta, uelut ad [id] Ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret; Baliares ceteramque leuem armaturam post montes circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent. Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum peruenisset, inexplorato postero die uixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex aduerso erat conspexit: ab tergo ac super caput deceptae insidiae. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul inuadendi. Qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improuisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret se circumuentum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent.

Consul perculsis omnibus ipse satis ut in re trepida impauidus, turbatos ordines, uertente se quoque ad dissonos clamores, instruit ut tempus locusque patitur, et quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare iubet: nec enim inde uotis aut imploratione deum sed ui ac uirtute euadendum esse; per medias acies ferro uiam fieri et quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse. Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent, ut uix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti. Et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum. Ad gemitus uolnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium pauentiumque clamores circumferebant ora oculosque. Alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant; alios redeuntes in pugnam auertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequiquam impetus capti et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et noua de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset; fors conglobat et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostrauit auertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus inuexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora uirorum sequebantur et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem, insignemque armis et hostes summa ui petebant et tuebantur ciues, donec Insuber eques—Ducario nomen erat—facie quoque noscitans consulem, "[En]" inquit "hic est" popularibus suis, "qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus; iam ego hanc uictimam manibus peremptorum foede ciuium dabo". Subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, qui se infesto uenienti obuiam obiecerat, consulem lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pauori obstabant; per omnia arta praeruptaque uelut caeci euadunt, armaque et uiri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima uada paludis in aquam progressi, quoad capitibus [umeris] exstare possunt, sese immergunt; fuere quos inconsultus pauor nando etiam capessere fugam impulerit; quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi uada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex milia ferme primi agminis per aduersos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium quae post se agerentur, ex saltu euasere et, cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant. Inclinata denique re, cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis uestimentis passurum, sese dediderunt; quae Punica religione seruata fides ab Hannibale est atque in uincula omnes coniecti.

Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam auersis itineribus urbem petiere; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea [utrimque] ex uolneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis; ego praeterquam quod nihil auctum ex uano uelim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal captiuorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in uincula datis, segregata ex hostium coaceruatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non inuenit. Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae uagae per uias, quae repens clades allata quaeue fortuna exercitus esset, obuios percontantur; et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam uersa magistratus uocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor "pugna" inquit "magna uicti sumus". Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna parte copiarum caesum; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. Quot casus exercitus uicti fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet quid aut speret aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam uirorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens; circumfundebanturque obuiis sciscitantes neque auelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde uarios uoltus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. Vnam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam. Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti uictoribus Poenis posset.

Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Seruilio consule in Vmbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam auerterant iter, ab Hannibale circumuenta. Eius rei fama uarie homines adfecit. Pars occupatis maiore aegritudine animis leuem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam; pars non id quod acciderat per se aestimare sed, ut in adfecto corpore quamuis leuis causa magis quam [in] ualido grauior sentiretur, ita tum aegrae et adfectae ciuitati quodcumque aduersi inciderit, non rerum magnitudine sed uiribus extenuatis, quae nihil quod adgrauaret pati possent, aestimandum esse. itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, ciuitas confugit; et quia et consul aberat, a quo uno dici posse uidebatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti [nec dictatorem populus creare poterat], quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creauit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum; iisque negotium ab senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent, quibus locis uideretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe dimicandum esse ac penatibus quando Italiam tueri nequissent.

Hannibal recto itinere per Vmbriam usque ad Spoletium uenit. Inde, cum perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae minus prospere temptatae uiribus quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum auertit iter, non copia solum omnis generis frugum abundantem sed refertum praeda, quam effuse auidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot statiua habita refectusque miles hibernis itineribus ac palustri uia proelioque magis ad euentum secundo quam leui aut facili adfectus. Vbi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos deuastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem. Cn. Seruilius consul leuibus proeliis cum Gallis factis et uno oppido ignobili expugnato, postquam de collegae exercitusque caede audiuit, iam moenibus patriae metuens ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit uocato senatu, ab dis orsus, cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, peruicit ut, quod non ferme decernitur nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemuiri libros Sibyllinos adire iuberentur. Qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod eius belli causa uotum Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius faciundum esse, et Ioui ludos magnos et aedes Veneri Erycinae ac Menti uouendas esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et uer sacrum uouendum si bellatum prospere esset resque publica in eodem quo ante bellum fuisset statu permansisset. Senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegii pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare iubet.

His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de uere sacro censet: iniussu populi uoueri non posse. Rogatus in haec uerba populus: "Velitis iubeatisne haec sic fieri? Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut uelim [uou]eamque, salua seruata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium quod uer attulerit ex suillo ouillo caprino bouillo grege quaeque profana erunt Ioui fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. Qui faciet, quando uolet quaque lege uolet facito; quo modo faxit probe factum esto. Si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. Si quis rumpet occidetue insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, ne populo scelus esto neue cui cleptum erit. Si atro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte siue luce, si seruus siue liber faxit, probe factum esto. Si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, eo populus solutus liber esto". Eiusdem rei causa ludi magni uoti aeris trecentis triginta tribus milibus, [trecentis triginta tribus] triente, praeterea bubus Ioui trecentis, multis aliis diuis bubus albis atque ceteris hostiis. Votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. Tum lectisternium per triduum habitum decemuiris sacrorum curantibus: sex puluinaria in conspectu fuerunt, Ioui ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Mineruae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Volcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri. Tum aedes uotae. Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator uouit, quia ita ex fatalibus libris editum erat ut is uoueret cuius maximum imperium in ciuitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor uouit.

Ita rebus diuinis peractis, tum de bello reque [de] publica dictator rettulit quibus quotue legionibus uictori hosti obuiam eundum esse patres censerent. Decretum ut ab Cn. Seruilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex ciuibus sociisque quantum equitum ac peditum uideretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. Fabius duas legiones se adiecturum ad Seruilianum exercitum dixit. Iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conueniendum edixit. Edictoque proposito ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset tectis prius incensis ac frugibus corruptis ne cuius rei copia esset, ipse uia Flaminia profectus obuiam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, [substitit] uiatore misso qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem ueniret. Qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud ciues sociosque uetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naues onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. Itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus nauibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac naualibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari. Magna uis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in uerba iurauerant. Ex hoc urbano exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naues impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.

Dictator exercitu consulis accepto a Fuluio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conueniendum edixerat nouis militibus, uenit. inde Praeneste ac transuersis limitibus in uiam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. Quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. Sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota uidet, increpans quidem uictos tandem illos Martios animos Romanis, debellatumque et concessum propalam de uirtute ac gloria esse, in castra rediit; ceterum tacita cura animum incessit quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent. Et prudentiam quidem [non uim] dictatoris extemplo timuit; constantiam hauddum expertus, agitare ac temptare animum mouendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit, et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu uiae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste interuallo ut neque omitteret eum neque congrederetur. Castris, nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; equitum leuisque armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; neque uniuerso periculo summa rerum committebatur et parua momenta leuium certaminum ex tuto coeptorum, finitimo receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam tandem aut uirtutis aut fortunae paenitere suae. Sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar erat imperio morae ad rem publicam praecipitandam habebat. Ferox rapidusque consiliis ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in uolgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens uicina uirtutibus uitia, compellabat, premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus creuit, sese extollebat.

Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneuentanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria Romanum ducem, si forte accensum tot indignitatibus [cladibus] sociorum detrahere ad aequum certamen possit. Inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos. Hi nuntiantes si in Campaniam exercitum admouisset Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campaniam ex Samnio peteret mouerunt. Monitos etiam atque etiam promissa rebus adfirmarent iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. Ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum; sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum [locutione os, Casilinum] pro Casino dux ut acciperet, fecit, auersusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. Vbi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, uocatum ducem percontatur ubi terrarum esset. cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error et Casinum longe inde alia regione esse; uirgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. Vsque ad aquas Sinuessanas populatio ea peruenit. Ingentem cladem, fugam [tamen] terroremque latius Numidae fecerunt; nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimouit, uidelicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum uinculum fidei est, melioribus parere.

Vt uero, [post]quam ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager uillaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio [ac de seditione] accensa; [quieti fuerant] enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant. Vt uero in extrema iuga Massici montis uentum est [et] hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae, "spectatum huc" inquit Minucius, "ad rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia uenimus? Nec, si nullius alterius nos ne ciuium quidem horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non uicinus Samnis urit sed Poenus aduena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus? Tantum pro. Degeneramus a patribus nostris ut, praeter quam [per] oram illi [suam] Punicas uagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam uideamus? Qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem laeti spectamus. Fumus ex incendiis uillarum agrorumque in oculos atque ora uenit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum inuocantium opem; nos hic pecorum modo per aestiuos saltus deuiasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus siluisque. Si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem uoluisset, quo hic nouus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset, quam uereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens seruauerint maiores nostri. Sed uir ac uere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. Quid? Post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo uictorem hostem depulsum ab Romanis ceruicibus iugum superbo Samniti imposuit? Modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas uictoriam dedit, quod postero die quam hostem uidit classem grauem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu, oppressit? Stultitia est sedendo aut uotis debellari credere posse. Arma capias oportet et descendas in aequum et uir cum uiro congrediaris. Audendo atque agendo res Romana creuit, non his segnibus consiliis quae timidi cauta uocant". Haec uelut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitudo, et ad aures quoque militum dicta ferocia euoluebantur; ac si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio duci praelaturos.

Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab illis inuictum animum praestat. Quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta uineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. Haec per exploratores relata Fabio. Cum satis sciret per easdem angustias quibus intrauerat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro diuidit; ipse iugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. Qui ex turba iuuenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris modo ut ex tuto specularetur hostem, ubi uagos passim per uicos Numidas [peruastantes uidit,] per occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui quantum tuto posset progressum prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium ueniret. Numidae alii atque alii, occursantes refugientesque, ad castra prope eum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. Inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis inuectus, cum priusquam ad coniectum teli ueniret auertisset hostes, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. Mancinus postquam nec hostem desistere sequi nec spem uidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit, omni parte uirium impar. Itaque ipse et delecti equitum circumuenti occiduntur; ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inuiis callibus ad dictatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum praesidio saltum, qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite peruenire in agrum Romanum posset. Coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in uiam deferunt qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia hostes aberant.

Postero die Poeni quod uiae inter bina castra erat agmine compleuere. cum Romani sub ipso constitissent uallo haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. Carptim Poeni et procursando recipiendoque sese pugnauere; restitit suo loco Romana acies; lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis uoluntate fuit. Ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus inde uidere Hannibal uia ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo diuitum sociorum Romanis commeatus subueheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni harenas stagnaque et per horridas siluas hibernaturus esset; nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. Itaque cum per Casilinum euadere non posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum uallibus agmen adgrederetur, ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit. Faces undique ex agris collectae fascesque uirgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat. Ad duo milia ferme boum effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.

Primis tenebris silentio mota castra; boues aliquanto ante signa acti. Vbi ad radices montium uiasque angustas uentum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in aduersos concitentur montes; et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam ad uiuum ad imaque cornua ueniens uelut stimulatos furore agebat boues. Quo repente discursu, haud secus quam siluis montibusque accensis, omnia circum uirgulta ardere; capitumque inrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumuentos se esse rati praesidio excessere. Qua minime densae micabant flammae, uelut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boues palatos a suis gregibus inciderunt. Et primo cum procul cernerent, ueluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; deinde ut humana apparuit fraus, tum uero insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in fugam. Leui quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. Interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.

Hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit. Luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis leuem armaturam facile (etenim numero aliquantum praestabant) Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale superuenisset. Ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac leuior cum uelocitate corporum, tum armorum habitu, campestrem hostem, grauem armis statariumque, pugnae genere facile elusit. Ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt. Fabius quoque mouit castra transgressusque saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. Tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens. Ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium peruenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam: dictator in Larinate agro castra communiit. Inde sacrorum causa Romam reuocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus consilio quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur: ne nihil actum censeret extracta prope aestate per ludificationem hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam mouendo atque agendo proficere; haud paruam rem esse ab totiens uictore hoste uinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus,—haec nequiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.

Principio aestatis qua haec gerebantur in Hispania quoque terra marique coeptum bellum est. Hasdrubal ad eum nauium numerum, quem a fratre instructum paratumque acceperat, decem adiecit; quadraginta nauium classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus nauibus prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipio postquam mouisse ex hibernis hostem audiuit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam nouorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naues imposito quinque et triginta nauium classe ire obuiam hosti pergit. altero ab Tarracone die [ad] stationem decem milia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis peruenit. Inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere, classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita. Itaque ut improuidos incautosque uniuerso simul offuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem uadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis aduersus latrones utuntur. Inde primo conspectis hostium nauibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naues est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis, cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus uagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naues propere atque arma capere iubet: classem Romanam iam haud procul portu esse. haec equites dimissi passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, uarioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naues simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo. Vixdum omnes conscenderant cum alii resolutis oris in ancoras euehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt; raptimque omnia [ac] praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. Et iam Romanus non appropinquabat modo sed direxerat etiam in pugnam naues. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati, temptata uerius pugna quam inita in fugam auerterunt classem; et, cum aduersi amnis os lato agmini et tam multis simul uenientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naues egerunt, atque alii uadis, alii sicco litore excepti, partim armati, partim inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naues, quattuor suppressae.

Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem naues omnes, quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant uadis, religatas puppibus in altum extraxere; ad quinque et uiginti naues e quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum eius uictoriae fuit sed quod una leui pugna toto eius orae mari potiti erant. Itaque ad Onusam classe prouecti; escensio ab nauibus in terram facta. Cum urbem ui cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque coniuncta muro portisque incenderunt. Inde iam praeda grauis ad Longunticam peruenit classis, ubi uis magna sparti [erat] ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. Quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. Nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quae caput insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animaduersum est, ad populationem agri uersi, direptis aliquot incensisque uicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naues se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem uenerunt. Inde flexa retro classis reditumque in citeriora prouinciae, quo omnium populorum, qui [cis] Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed qui uere dicionis imperiique Romani facti sunt obsidibus datis, populi amplius fuere centum uiginti. Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus; Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

Quietum inde fore uidebatur reliquum aestatis tempus fuissetque per Poenum hostem; sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta auidaque in nouas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum uenerunt. Aduersus eos tribuni militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi, leui certamine ut tumultuariam manum fudere mille hominibus occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilergauonensium, castra Romana ad Nouam Classem erant cum fama repens alio auertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suae legatos [obuiam antea miserant] obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt prouinciamque Carthaginiensium ualido exercitu inuadunt. Tria oppida ui expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes, quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.

Hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in prouinciam uenit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis nauibus et octo milibus militum magnoque commeatu aduecto. Ea classis ingens agmine onerariarum procul uisa cum magna laetitia ciuium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito profectus Scipio fratri se coniungit, ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo uiso hostes Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. Eo uinculo Hispaniam uir unus sollerti magis quam fideli consilio exsoluit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutauerat fidem. Ceterum transfugam sine magnae rei proditione uenientem ad hostes nihil aliud quam unum uile atque infame corpus esse ratus, id agebat ut quam maximum emolumentum nouis sociis esset. circumspectis igitur omnibus quae fortuna potestatis eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur. Castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar ut aditum ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum abductum, uelut ignorantem, monet quo statu sit res: metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque nouas uolentibus res; itaque quos metus non teneat beneficio et gratia deuinciendos esse. miranti Bostari percontantique quodnam id subitum tantae rei donum posset esse, "obsides" inquit, "in ciuitates remitte. Id et priuatim parentibus, quorum maximum nomen in ciuitatibus est suis, et publice populis gratum erit. Volt sibi quisque credi et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuuem meum et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam". Homini non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conuentis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus, quid adferret expromit et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. Diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. Dimissus, cum se nocte iturum ut custodias hostium falleret constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, ueluti ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit. In castra Romana perducti; cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eundem ordinem quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. Illos enim graues [superbos] In rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse uideri poterat: Romanus primo aduentu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat et Abelux, uir prudens, haud frustra uidebatur socios mutasse. Itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiemps, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, interuenisset.

Haec in Hispania [quoque] secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum interualli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset; quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter ciues armatos pariter togatosque utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto uerius dixerim quam prospero euentu pugnatum fuerat. Accesserant duae res ad augendam inuidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et uim omnem [hostium] abstineri iussit ut occulti alicuius pacti ea merces uideri posset, altera ipsius facto, primo forsitan dubio quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem uerso. In permutandis captiuis, quod sic primo Punico bello factum erat, conuenerat inter duces Romanum Poenumque ut, quae pars plus reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. Ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum, saepe iactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur, inuiolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio uendidit, fidemque publicam impendio priuato exsoluit. Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in statiuis erat. Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris praesidio et circumspectans necunde impetus in frumentatores fieret.

Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui praesidio fieret. Nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos; ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; dein castra ipsa propius hostem mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti conspectum, ut intentum [se] sciret esse ad frumentatores, si qua uis fieret, tutandos. propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia praeuenturus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. Quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. [tum ut] Itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum totum ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa castra [e castris Hannibalis] equitatus cum leui armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate—pars exercitus aberat iam fame [grauante]—uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; iamque artibus Fabi sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant. Iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde eruptione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde aduentu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac diuitiis, non Bouiani modo—unde erat— sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites ad [quingentos] ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse noui praesidii cum Q. Fabio ab Roma uenientis. Hannibalem, insidiarum quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecutum adiuuante Samnite duo castella eo die expugnasse. Sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam [uanam] egregiae uictoriae cum uanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

De iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est. Cum laeta ciuitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, ut uera omnia essent, secunda se magis quam aduersa timere diceret, tum M. Metilius tribunus plebis id unum enimuero ferendum esse negat, non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae sed absentem etiam gestae obstare [et in ducendo bello] ac sedulo tempus terere quo diutius in magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat. Quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum; duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore prouincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem uideret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodia habitum. Itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed et Campanum Calenumque et Falernum agrum peruastatos esse sedente Casilini dictatore et legionibus populi Romani agrum suum tutante. Exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra uallum retentos; tamquam hostibus captiuis arma adempta. Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra uallum egressos fudisse ac fugasse hostes. Quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure. Nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C. Flamini suffecisset. Dictator contionibus se abstinuit in actione minime populari. Ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur tunc, cum hostem uerbis extolleret bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret, magistro equitum, quod contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. Si penes se summa imperii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia seruasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam esse. Huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. Luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita inuidia dictatoris fauorque magistri equitum animos uersabat quam satis audebant homines ad suadendum quod uolgo placebat prodire, et fauore superante auctoritas tamen rogationi deerat. Vnus inuentus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in seruilia eius artis ministeria usum.

Is iuuenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque aduersus rem et famam bonorum primum in notitiam populi, deinde ad honores peruenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura, perfunctus, iam ad consulatus spem cum attolleret animos, haud parum callide auram fauoris popularis ex dictatoria inuidia petit scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam acceperunt. Ipse, qua grauitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saeuientis iniuriam tulit; acceptisque in ipso itinere litteris [s. C.] de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cum inuicto a ciuibus hostibusque animo ad exercitum rediit.

Minucius uero cum iam ante uix tolerabilis fuisset rebus secundis ac fauore uolgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis uicto ab se quam Q. Fabio gloriari: illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem ciuitate, in qua magistri equitum uirgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint; tantum suam felicitatem uirtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret. Itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quemadmodum imperio aequato utantur: se optimum ducere aut diebus alternis aut, si maiora interualla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, ut par hosti non solum consilio sed uiribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura quamcumque temeritas collegae habuisset; sibi communicatum cum alio, non ademptum imperium esse; itaque se nunquam uolentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum diuisurum suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset seruaturum. Ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter [se] diuiderent. Prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio euenerunt. Item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia diuiserunt. Castris quoque separari magister equitum uoluit.

Duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quicquam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat et perfugis multa [non] Indicantibus et per suos explorantem: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium uirium decessisse. Tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine uolebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo siluestre quicquam sed ne uepribus quidem uestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda ualle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cauae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. Necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in ualle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum auertit oculos hostium. Primo statim conspectu contempta paucitas ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma uocat et uanis minis increpat hostem. Principio leuem armaturam emittit, deinde conferto agmine [mitti] equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti uideret, instructis legionibus procedit. et Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleuerat aciem, ac totis utrimque uiribus certatur. Prima leuis armatura Romanorum, praeoccupatum [ex] inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. Peditum acies inter perculsos impauida sola erat uidebaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura; tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut neque animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

Tum Fabius, primo clamore pauentium audito, dein conspecta procul turbata acie, "ita est" inquit; "non celerius quam timui deprendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et uirtute et fortuna superiorem uidet. Sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa extra uallum proferte; uictoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris ciuibus". Iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente uelut caelo demissa ad auxilium ostendit. Itaque priusquam ad coniectum teli ueniret aut manum consereret, et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. Qui solutis ordinibus uage dissipati erant undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant conuersi in hostem uoluentesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare. Ac iam prope una acies facta erat uicti atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio uictum. Ita per uariam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset, Minucius conuocatis militibus "saepe ego" inquit, "audiui, milites, eum primum esse uirum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat; qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio iungamus. Ad praetorium eius signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellauero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est, uos, milites, eos quorum uos modo arma dexterae texerunt patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit."

Signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. Profecti et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant conuerterunt. Vt constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, "parentibus" inquit, "meis, dictator, quibus te modo nomine quod fando possum aequaui, uitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebei scitum, quo oneratus [sum] magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque et, quod exercitibus his tuis quod tibi mihique seruato ac conseruatori sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas". Tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter inuitati laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus. Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam uolgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreuerant, ut uix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem [eam] famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

Dum haec geruntur in Italia, Cn. Seruilius Geminus consul cum classe [centum uiginti] nauium circumuectus Sardiniae et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem escensiones faceret, Menige insula uastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit. Inde ad populandum agrum ducti milites naualesque socii iuxta effusi ac si [in] insulis cultorum egentibus praedarentur. Itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes et locorum ignari ab gnaris circumuenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naues compulsi sunt. Ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum, classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit, traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur. Ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit, litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se exacto iam prope semenstri imperio acciperent. Omnium prope annales Fabium dictatorem aduersus Hannibalem rem gessisse tradunt; Caelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. Sed et Caelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Seruilio, qui tum procul in Gallia prouincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris; quam moram quia exspectare territa iam clade ciuitas non poterat, eo decursum esse ut a populo crearetur qui pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut qui pro dictatore [creatus erat, dictator] crederetur, facile obtinuisse.

Consules Atilius Fabiano, Geminus Seruilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, [quod reli]quum autumni erat Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. Frumentatum exeunti Hannibali diuersis locis opportuni aderant, carpentes agmen palatosque excipientes; in casum uniuersae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non ueniebant, adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla spe relicta alendi exercitus in eis locis si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent. Cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam uenere. Ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita uerba facta ut dicerent: scire sese populi [Romani] aerarium bello exhauriri et, cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae urbe Romana atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuuare populum Romanum. Si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. Gratum sibi patres Romanos populumque facturum si omnes res Neapolitanorum suas duxissent, dignosque iudicauerint ab quibus donum animo ac uoluntate eorum qui libentes darent quam re maius ampliusque acciperent. Legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et serui quinque et uiginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent; indici data libertas et aeris grauis uiginti milia. Legati et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello uictus ad eum fugisset, et alii [in] Ligures ad expostulandum quod Poenum opibus auxiliisque suis iuuissent, simul ad uisendum ex propinquo quae in Boiis atque Insubribus gererentur. Ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri uellet, obsides accipiendos. Adeo, etsi bellum ingens in ceruicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem effugiebat. In religionem etiam uenit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia uouisset, locatam ad id tempus non esse. Itaque duumuiri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus, aedem in arce faciendam locauerunt. Ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules missae ut, si iis uideretur, alter eorum ad consules creandos Romam ueniret; se in eam diem quam iussissent comitia edicturum. Ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello auocaretur. Patribus rectius uisum est dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. Dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit. Iis uitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu abdicare, ad interregnum res rediit.

Consulibus prorogatum in annum imperium. Interreges proditi sunt a patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. In eius interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena inuidia splendentem uolgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines. Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per inuidiam eorum fauorem candidato suo conciliabat: ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab iisdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. Cum quattuor legionibus uniuersis pugnari posse apparuisset eo quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset, duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas ut pater patronusque appellaretur qui prius uincere prohibuisset Romanos quam uinci. Consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. Id foedus inter omnes nobiles ictum nec finem ante belli habituros quam consulem uere plebeium, id est, hominem nouum fecissent; nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni patribus desierint, coepisse. Cui non apparere id actum et quaesitum esse ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? Id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia inuitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse ut uitiosus dictator per augures fieret. Habere igitur interregnum eos; consulatum unum certe plebis Romanae esse; populum liberum habiturum ac daturum ei qui [magis] uere uincere quam diu imperare malit.

Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeiis, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegae. Tum experta nobilitas parum fuisse uirium in competitoribus eius, L. Aemilium Paulum, qui cum M. Liuio consul fuerat et damnatione collegae sui prope ambustus euaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit. Is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certauerant, par magis in aduersandum quam collega datur consuli. Inde praetorum comitia habita. Creati M. Pomponius Matho et P. Furius [Philus]; Philo Romae iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter ciues Romanos et peregrinos euenit; additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. Omnes absentes creati sunt nec cuiquam eorum praeter Terentium consulem mandatus honos quem non iam antea gessisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis uiris, quia in tali tempore nulli nouus magistratus uidebatur mandandus.

Exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae sint adeo et numero et genere copiarum uariant auctores, ut uix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. Decem milia nouorum militum alii scripta in supplementum, alii nouas quattuor legiones ut octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis [fuisse] cum pugnatum ad Cannas est quidam auctores sunt. Illud haudquaquam discrepat maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse uinci hostem dictator praebuerat. Ceterum priusquam signa ab urbe nouae legiones mouerent, decemuiri libros adire atque inspicere iussi propter territos uolgo homines nouis prodigiis. Nam et Romae in Auentino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluuisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caeretes aquas [fonte callidos] manasse; id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat; et in uia fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. Ea prodigia ex libris procurata. Legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. Iis, sicut Neapolitanis, gratiae actae, aurum non acceptum.

Per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moueri magis potuerit. Itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope aduersis rebus quam secundis esse, tamen se omnia quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuuari soleant misisse; quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare. Iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac uiginti adferre sese. Acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. Aduexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset quo iussissent subuecturos. Milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum: leuium armorum auxilia etiam externa uidisse in castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum aduersus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. Ad ea dona consilium quoque addebant ut praetor, cui prouincia Sicilia euenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. Ab senatu ita responsum regi est: uirum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani uenerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuuisse. Id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. aurum et a ciuitatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum; Victoriam omenque accipere sedemque ei se diuae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi, in ea arce urbis Romanae sacratam uolentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. Funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad [quinquaginta] nauium classem quae cum T. Otacilio propratore in Sicilia erat quinque et uiginti additae, permissumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.

Dilectu perfecto consules paucos morati dies dum ab sociis ac nomine Latino uenirent milites. Tum, quod nunquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis militum adacti milites; nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat iussu consulum conuenturos neque iniussu abituros; et ubi ad decuriandum aut centuriandum conuenissent, sua uoluntate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut ciuis seruandi causa. Id ex uoluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem translatum. Contiones, priusquam ab urbe signa mouerentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere denuntiantis bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in uisceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se quo die hostem uidisset perfecturum. Collegae eius Pauli una, pridie quam ex urbe proficisceretur, contio fuit, uerior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo mirari se quidni qui dux priusquam aut suum aut hostium exercitum locorum situm naturam regionis nosset, iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent, [et] diem quoque praedicere posset qua cum hoste signis conlatis esset dimicaturus: se, quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus immatura non praecepturum; optare ut quae caute ac consulte gesta essent satis prospere euenirent; temeritatem, praeterquam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. Et sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo id constantius perseueraret, Q. Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur.

"Si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, superuacanea esset oratio mea; nam et duo boni consules, etiam me indicente, omnia e re publica fide uestra faceretis, et mali nec mea uerba auribus uestris nec consilia animis acciperetis. Nunc et collegam tuum et te talem uirum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem uideo nequiquam et uirum bonum et ciuem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic aduersarius quam ille hostis maneat; cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es; aduersus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est, Varro dux tuis militibus te est oppugnaturus. Ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. Tamen ille consul demum et in prouincia et ad exercitum coepit furere: hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra uideat aut hostem, insanit. Et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuuentutem censes facturum et ubi extemplo res uerba sequitur? Atqui si hic, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnauerit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit. Nec gloriandi tempus aduersus unum est, et ego contemnendo potius quam appetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi aduersus Hannibalem est qua ego gessi. Nec euentus modo hoc docet—stultorum iste magister est—sed eadem ratio, quae fuit futuraque donec res eaedem manebunt, immutabilis est. In Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena ciuium ac sociorum sunt; armis, uiris, equis, commeatibus iuuant iuuabuntque,—id iam fidei documentum in aduersis rebus nostris dederunt; meliores, prudentiores, constantiores nos tempus diesque facit. Hannibal contra in aliena, in hostili est terra inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; nihil usquam sui uidet, in diem rapto uiuit; partem uix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis iam uictus suppeditat. Dubitas ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? Quamdiu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus sedet? Ne aduersus te quidem de me gloriabor: Seruilius atque Atilius, proximi consules, uide quemadmodum eum ludificati sint. Haec una salutis est uia, L. Paule, quam difficilem infestamque ciues tibi magis quam hostes facient. Idem enim tui quod hostium milites uolent; idem Varro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. Duobus ducibus unus resistas oportet. Resistes autem, aduersus famam rumoresque hominum si satis firmus steteris, si te neque collegae uana gloria neque tua falsa infamia mouerit. Veritatem laborare nimis saepe aiunt, exstingui nunquam. Gloriam qui spreuerit, ueram habebit. Sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito belli uocent. Malo te sapiens hostis metuat quam stulti ciues laudent. Omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. Nec ego ut nihil agatur [hortor] sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des. Omnia non properanti clara certaque erunt; festinatio improuida est et caeca."

Aduersus ea consulis oratio haud sane laeta fuit, magis fatentis ea quae diceret uera quam facilia factu esse; dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse; quid consuli aduersus collegam seditiosum ac temerarium uirium atque auctoritatis fore? Se populare incendium priore consulatu semustum effugisse; optare ut omnia prospere euenirent; sed si quid aduersi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum ciuium caput obiecturum. Ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum: plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior cum dignitates deessent. Vt in castra uenerunt, permixto nouo exercitu ac uetere, castris bifariam factis, ut noua minora essent propius Hannibalem, in ueteribus maior pars et omne robur uirium esset, consulum anni prioris M. Atilium, aetatem excusantem, Romam miserunt, Geminum Seruilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt. Hannibal quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen aduentu consulum mire gaudere. Non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas conuecto, ut uix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.

Ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. Ad mille et septingenti caesi, non plus centum Romanorum sociorumque occisis. Ceterum uictoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die—nam alternis imperitabant—imperium erat, Varrone indignante ac uociferante emissum hostem e manibus debellarique ni cessatum foret potuisse. Hannibal id damnum haud aegerrime pati; quin potius credere uelut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac nouorum maxime militum esse. Et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse. Itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae priuataeque relinquit, transque proximos montes laeua pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per conuallem mediam traducit, ut diripiendis uelut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret. Crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret dum ipse longius spatium fuga praeciperet falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules uoluisse.

Vbi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. Tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignes. Clamor inde ortus ut signa proferri iuberent ducerentque ad persequendos hostes ac protinus castra diripienda et consul alter uelut unus turbae militaris erat: Paulus etiam atque etiam dicere prouidendum praecauendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit. Qui ubi adequitauit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus uallum intrauit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse: ignes in parte castrorum quae uergat in hostem relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per uias uel[ut] obiectum ad praedam uidisse. Quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit; nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit. Quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata naualis clades religionem animo incussit. Di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis; nam forte ita euenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, serui duo Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Seruilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. Horum opportunus aduentus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam primum apud eos praua indulgentia maiestatem soluisset.

Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum temere euectos uidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. Ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit, nouaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluuione omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum oriebantur. Nam cum initio fremitus, deinde aperta uociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem, et mercennarios milites, maxime Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama esset, ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet. Cum haec consilia atque hic habitus animorum esset in castris, mouere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus Apuliae loca, simul ut, quo longius ab hoste recessisset, eo transfugia impeditiora leuibus ingeniis essent. Profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos. Sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montes exploratis, cum relatum esset uisum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta. Cum utriusque consulis eadem quae ante semper fuisset sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Seruilium, prioris anni consulem, adsentiretur, [ex] maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt. Prope eum uicum Hannibal castra posuerat auersa a Volturno uento, qui campis torridis siccitate nubes pulueris uehit. Id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat cum aciem dirigerent, ipsi auersi terga tantum adflante uento in occaecatum puluere offuso hostem pugnaturi.

Consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut uentum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt, eodem ferme interuallo quo ad Gereonium sicut ante copiis diuisis. Aufidus amnis, utrisque castris adfluens, aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat; ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium. Hannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte uirium inuictus erat, facturos copiam pugnandi consules, dirigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostes. Inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Varroni Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret testareturque deos hominesque hic nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam uel[ut] usu cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improuidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis euentus participem fore diceret; uideret ut quibus lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna uigerent manus.

Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad inuadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum uixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro uallo locatam atque ipsas prope portas euecti sunt. Id uero indignum uisum ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen dirigerentque aciem tenuerit Romanos quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit. Itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo quia magis non probare quam non adiuuare consilium poterat. Transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita instructa acie in dextro cornu—id erat flumini propius—Romanos equites locant, deinde pedites: laeuum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt: iaculatores ex ceteris leuium armorum auxiliis prima acies facta. Consules cornua tenuerunt, Terentius laeuum, Aemilius dextrum: Gemino Seruilio media pugna tuenda data.

Hannibal luce prima Baliaribus leuique alia armatura praemissa transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque equites prope ripam laeuo in cornu aduersus Romanum equitatum; dextrum cornu Numidis equitibus datum media acie peditibus firmata ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Romanam [magna ex parte] crederes aciem; ita armati erant armis et ad Trebiam ceterum magna ex parte ad Trasumennum captis. Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, breuitate habiles et cum mucronibus. Ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum, tum specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi: Hispani linteis praetextis purpura tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. Numerus omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem equitum. Duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere peropportune utrique parti obliquus erat Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem uersis; uentus—Volturnum regionis incolae uocant—aduersus Romanis coortus multo puluere in ipsa ora uoluendo prospectum ademit.

Clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna leuibus primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispanorumque laeuum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim aduersis concurrendum erat, quia nullo circa ad euagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. In derectum utrimque nitentes, stantibus ac confertis postremo turba equis uir uirum amplexus detrahebat equo. Pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est pulsique Romani equites terga uertunt. Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et uiribus et animis par dum constabant ordines Gallis Hispanisque; tandem Romani, diu ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum ualidum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pauore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum peruenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie. Qui cuneus ut pulsus aequauit frontem primum, deinde cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant inruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas; mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani, defuncti nequiquam [de] proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, [et] aduersus Afros integram pugnam ineunt, non tantum [in] eo iniquam quod inclusi aduersus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac uegetis pugnabant.

Iam et sinistro cornu Romanis, ubi sociorum equites aduersus Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum fraude. Quingenti ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque et iaculis ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo iubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur, quieti manserunt; postquam omnium animos oculosque occupauerat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter aceruos caesorum corporum strata erant, auersam adoriuntur Romanam aciem, tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pauorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum aduersis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos pedites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.

Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda grauiter ictus fuerat, tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum uires deficiebant. Tum denuntianti cuidam iussisse consulem ad pedes descendere equites dixisse Hannibalem ferunt: "quam mallem, uinctos mihi traderet". Equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium uictoria, fuit, cum uicti mori in uestigio mallent quam fugere, uictores morantibus uictoriam irati trucidarent quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac uolneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui poterant repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum cum praeteruehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem uidisset, "L. Aemili" inquit, "quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi uirium aliquid superest [et] comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est". Ad ea consul: "tu quidem, Cn. Corneli, macte uirtute esto; sed caue, frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium euadendi absumas. Abi, nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac priusquam uictor hostis adueniat praesidiis firment; priuatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memorem et uixisse [et] adhuc et mori. Me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim [aut] accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protegam." Haec eos agentes prius turba fugientium ciuium, deinde hostes oppressere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum in tumultu abripuit equus. Tum undique effuse fugiunt. Septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in uicum ipsum Cannas perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente uicum circumuenti sunt. Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit. Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites, et tantadem prope ciuium sociorumque pars, caesi dicuntur; in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii—inter eos Cn. Seruilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, [consul] aliquot annis ante fuerat—octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua uoluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

Haec est pugna [Cannensis], Alliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis quae post pugnam accidere leuior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus grauior foediorque. Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit, ita exercitum seruauit: ad Cannas fugientem consulem uix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit. Binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in maioribus erant mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non uenire, cum aeque coniungi possent? Quia uidelicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. Aliis non tam sententia displicere quam animus deesse: P. Sempronius Tuditanus tribunus militum "capi ergo mauoltis" inquit, "ab auarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita uestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus ciuis sis an Latinus socius, et ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur? Non tu, si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam turpiter uiuere maluit, et tot fortissimorum uirorum qui circa eum cumulati iacent ciues estis. Sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis, erumpamus. Ferro atque audacia uia fit quamuis per confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. Itaque ite mecum qui et uosmet ipsos et rem publicam saluam uoltis". Haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios uadit hostes et, cum in latus dextrum quod patebat Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti euaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perueniunt. Haec apud uictos magis impetu animorum, quos ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebatur.

Hannibali uictori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus, "immo ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto" inquit, "uictor in Capitolio epulaberis. Sequere; cum equite, ut prius uenisse quam uenturum sciant, praecedam." Hannibali nimis laeta res est uisa maiorque quam ut eam statim capere animo posset. Itaque uoluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. Tum Maharbal: "non omnia nimirum eidem di dedere. Vincere scis, Hannibal; uictoria uti nescis." mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. Postero die ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. Iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga; adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitauerant uolnera, ab hoste oppressi sunt; quosdam et iacentes uiuos succisis feminibus poplitibusque inuenerunt nudantes ceruicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire; inuenti quidam sunt mersis in effossam terram capitibus quos sibi ipsos fecisse foueas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. Praecipue conuertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uiuus naso auribusque laceratis, cum manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira uersa laniando dentibus hostem exspirasset.

Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit castra oppugnanda et omnium primum brachio obiecto [a] flumine eos excludit; ceterum omnibus labore, uigiliis, uolneribus etiam fessis maturior ipsius spe deditio est facta. Pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in seruos centenis et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uestimentis, in castra hostes acceperunt traditique in custodiam omnes sunt, seorsum ciues sociique. dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis uirium aut animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti. Praeda ingens parta est, et praeter equos uirosque et si quid argenti (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad uescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis cetera praeda diripienda data est. Tum sepeliendi causa conferri in unum corpora suorum iussit; ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum uirorum. consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt. Eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac diuitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento, ueste, uiatico etiam iuuit, pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab senatu honores habiti sunt.

Ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Fabius Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est. Quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis uiri filius, nequiquam eos perditam spem fouere; desperatam comploratamque rem esse publicam; nobiles iuuenes quosdam, quorum principem L. Caecilium Metellum, mare ac naues spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. Quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam nouum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset qui aderant et consilium aduocandum de eo censerent, negat consilii rem esse [Scipio] Iuuenis, fatalis dux huiusce belli: audendum atque agendum, non consultandum ait in tanto malo esse. Irent secum extemplo armati qui rem publicam saluam uellent; nulla uerius quam ubi ea cogitentur hostium castra esse. Pergit ire sequentibus paucis in hospitium Metelli et, cum concilium ibi iuuenum de quibus allatum erat inuenisset, stricto super capita consultantium gladio, "ex mei animi sententia" inquit, "ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium ciuem Romanum deserere patiar; si sciens fallo, tum me, Iuppiter optime maxime, domum, familiam remque meam pessimo leto adficias. In haec uerba, L. Caecili, iures postulo, ceterique qui adestis. Qui non iurauerit in se hunc gladium strictum esse sciat". Haud secus pauidi quam si uictorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt.

Eo tempore quo haec Canusi agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant, peruenere. Eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum diuisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos uicenos, et pediti denos et arma quibus deerant dederunt, ceteraque publice ac priuatim hospitaliter facta certatumque ne a muliere Canusina populus Venusinus officiis uinceretur. Sed grauius onus Busae multitudo faciebat; et iam ad decem milia hominum erant, Appiusque et Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt quantae secum peditum equitumque copiae essent sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere iuberet Canusi. Varro ipse Canusium copias traduxit; et iam aliqua species consularis exercitus erat moenibusque se certe, si non armis, ab hoste uidebantur defensuri. Romam ne has quidem reliquias superesse ciuium sociorumque sed occidione occisum cum duobus [consularibus ducibus] exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat. Nunquam salua urbe tantum pauoris tumultusque intra moenia Romana fuit. Itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora uero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non uolnus super uolnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse; Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam factam. Nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset. compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio nauali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere, inde uectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam aduersam in Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit; nulla ex parte comparandae sunt nisi quod minore animo latae sunt.

P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam uocauerunt, ut de urbis custodia consulerent; neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, uenturum. Cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor lamentantium mulierum et nondum palam facto uiui mortuique et per omnes paene domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina uia mittendos, qui obuios percontando—aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore—referant quae fortuna consulum atque exercituum sit et, si quid di immortales miseriti imperii reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. Haec exploranda noscendaque per impigros iuuenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent, suae quisque fortunae domi auctorem exspectent, custodesque praeterea ad portas ponant qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus saluis salutem sperare. Vbi conticuerit [recte] tumultus, tum in curiam patres reuocandos consulendumque de urbis custodia esse.

Cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summotaque foro [a] magistratibus turba patres diuersi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt: L. Aemilium consulem exercitumque caesum; sese Canusi esse, reliquias tantae cladis uelut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captiuorum pretiis praedaque alia nec uictoris animo nec magni ducis more nundinantem. Tum priuatae quoque per domos clades uolgatae sunt adeoque totam urbem oppleuit luctus ut sacrum anniuersarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat. Itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut priuata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. Ceterum cum sedato urbis tumultu reuocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis classe Punica uastari; cui cum opem imploranti ferre uellent [praefecti ab se missi], nuntiatum his esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se uersum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo prouinciamque aliam Romanam adgrederentur; itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri uellent.

Litteris consulis praetorisque [lectis censuere patres] M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum scribendumque consuli et, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam ueniret. Territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciuerat; L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque uirgis in comitio caesus erat ut inter uerbera exspiraret. hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium uersum esset, decemuiri libros adire iussi sunt et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta, inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bouario sub terram uiui demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum. Placatis satis, ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites quos in classem scriptos habebat Romam, ut urbi praesidio essent, mittit; ipse legione classica—ea legio tertia erat—cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. Inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt; quattuor ex his legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. Arma, tela, alia parari iubent et uetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. Et aliam formam noui dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia iuuenum ualidorum ex seruitiis, prius sciscitantes singulos uellentne militare, empta publice armauerunt. Hic miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captiuos copia fieret.

Namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam uictoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captiuis productis segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque uocatos, quod nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: non interneciuum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. Et patres uirtuti Romanae cessisse et se id adniti ut suae in uicem simul felicitati et uirtuti cedatur. Itaque redimendi se captiuis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, seruo centenos. Quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi acceperunt. Placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum. Missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinaret animus, condiciones ferret. Cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo uelut aliquid oblitus, iuris iurandi soluendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. Vbi Romam uenire eos nuntiatum est, Carthaloni obuiam lictor missus, qui dictatoris uerbis nuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis.

Legatis captiuorum senatus ab dictatore datus est, quorum princeps: "M. Iuni uosque, patres conscripti" inquit, "nemo nostrum ignorat nulli unquam ciuitati uiliores fuisse captiuos quam nostrae; ceterum, nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alii unquam minus neglegendi uobis quam nos in hostium potestatem uenerunt. Non enim in acie per timorem arma tradidimus sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos; diei reliquum ac noctem insequentem, fessi labore ac uolneribus, uallum sumus tutati; postero die, cum circumsessi ab exercitu uictore aqua arceremur nec ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur, arma in quibus nihil iam auxilii erat hosti tradidimus. Maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse et patres uestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen [ad] captiuorum redimendorum gratia Tarentum misisse. Atqui et [ad] Alliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pauore et fuga pugna fuit: Cannenses campos acerui Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae nisi in quibus trucidandis et ferrum et uires hostem defecerunt. Sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium uenerunt. Haud equidem ullius ciuis et commilitonis fortunae aut condicioni inuideo, nec premendo alium me extulisse uelim: ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiae aut Canusii constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse. Sed illis et bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, quod beneficio uestro redempti atque in patriam restituti fuerimus. Dilectum ex omni aetate et fortuna habetis; octo milia seruorum audio armari. Non minor numerus noster est nec maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. Illud etiam in tali consilio animaduertendum uobis censeam, patres conscripti, si iam duriores esse uelitis, quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. Pyrrho uidelicet, qui [uos] hospitum numero captiuos habuit? An barbaro ac Poeno, qui utrum auarior an crudelior sit uix existimari potest? Si uideatis catenas, squalorem, deformitatem ciuium uestrorum, non minus profecto uos ea species moueat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones uestras. Intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in uestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum uestrum. Cum ii pro nobis proque iis qui absunt ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse quorum in discrimine uita libertasque est? Si, mediusfidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse uelit, nihil tamen nobis uita opus esse censeamus cum indigni ut redimeremur a uobis uisi simus. Rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captiui; sed rediere cum legatis, primoribus ciuitatis, ad redimendos sese missis. Redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus ciuis? Suum quisque animum, patres conscripti. Scio in discrimine esse uitam corpusque meum; magis me famae periculum mouet, ne a uobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim uos pretio pepercisse homines credent."

Vbi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. Feminas quoque metus ac necessitas in foro [ac] turbae uirorum immiscuerat. Senatus summotis arbitris consuli coeptus. Ibi cum sententiis uariaretur et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam nec prohibendos ex priuato redimi; si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cauendum populo censerent, tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque uidebatur, seueritatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: "si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum breui sententiam peregissem; quid enim aliud quam admonendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo seruaretis? Nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis qui Venusiam Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil uos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar. Atque utinam haec, quae apud uos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignauiae cuiusque et uirtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis non captiui in hostium potestate essent. Sed cum fessis pugnando hostibus, tum uictoria laetis et ipsis plerique regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent et septem milia armatorum hominum erumpere etiam [per] confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi uoluerunt. Nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem peruenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. Si ut auorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis uoluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit "moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumuentas legiones", si hoc P. Sempronius diceret, nec uiros quidem nec Romanos uos duceret, si nemo tantae uirtutis exstitisset comes. Viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentes, ad coniuges ac liberos facit. Vt seruemini, deest uobis animus: quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? Quinquaginta milia ciuium sociorumque circa uos eo ipso die caesa iacent. Si tot exempla uirtutis non mouent, nihil unquam mouebit; si tanta clades uilem uitam non fecit, nulla faciet. Liberi atque incolumes desiderate patriam; immo desiderate, dum patria est, dum ciues eius estis. Sero nunc desideratis, deminuti capite, [abalienati iure ciuium] serui Carthaginiensium facti. Pretio redituri estis eo unde ignauia ac nequitia abistis? P. Sempronium ciuem uestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. Quam[quam quid] ego ignauiam istorum accuso, cum scelus possim accusare? Non modo enim sequi recusarunt bene monentem sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis uiri fortissimi inertes summouissent. Prius, inquam, P. Sempronio per ciuium agmen quam per hostium fuit erumpendum. Hos ciues patria desideret, quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnauerunt ciuem haberet? Ex milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere; quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? Haberetis hodie uiginti milia armatorum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. Nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque—nam "fortes" ne ipsi quidem dixerint - ciues esse possunt? Nisi quis credere potest aut adfuisse erumpentibus qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non inuidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per uirtutem partae, cum sibi timorem ignauiamque seruitutis ignominiosae causam esse sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. [at] ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi uallum armis, se ipsi tutati uallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia uitae deessent adfectisque fame uiribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis uicti sunt. Orto sole ab hostibus ad uallum accessum; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Haec uobis istorum per biduum militia fuit. Cum in acie stare ac pugnare decuerat, [cum] In castra refugerunt; cum pro uallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Et uos redimam? Cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere [et] castra tutari armis necesse est, et castra et arma et uos ipsos traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam uirtutem se patriae restituerunt."

Postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captiui cognatione attingebant, praeter exemplum ciuitatis minime in captiuos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines mouit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in seruos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem, locupletari uolebant. Cum triste responsum non redimi captiuos redditum esset nouusque super ueterem luctus tot iactura ciuium adiectus esset, cum magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt. Vnus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsoluisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. Est et alia de captiuis fama: decem primos uenisse; de eis cum dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur; morantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos uenisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captiuis relatum esse nec censuisse redimendos senatum; et nouos legatos tres ad Hannibalem reuertisse, decem ueteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captiuorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsoluissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse uictosque paucis sententiis qui dedendos censuerint; ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciuerint, ceteri non foro solum omni deinde uita sed prope luce ac publico caruerint. Mirari magis adeo discrepare inter auctores quam quid ueri sit discernere queas. Quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit uel ea res indicio [est quod fides socio]rum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit nulla profecto alia de re quam quod desperauerant de imperio. Defecere autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Vzentini, et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen eae clades defectionesque sociorum mouerunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret neque ante consulis Romam aduentum nec postquam is rediit renouauitque memoriam acceptae cladis; quo in tempore ipso adeo magno animo ciuitas fuit ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obuiam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae quod de re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

 Liber XXI Liber XXIII