Jump to content

Ab Urbe Condita/liber XXIII

Unchecked
E Wikisource
 Liber XXII Liber XXIV 

Hannibal post Cannensem pugnam [castraque] capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium mouerat, accitus in Hirpinos a Statio [Trebio] pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnae uolgatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est. Ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut detractantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Vbi fines Neapolitanorum intrauit, Numidas partim in insidiis—et pleraeque cauae sunt uiae sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare portis iussit. In quos, quia nec multi et incompositi uidebantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumuenta est; nec euasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naues, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo proelio nobiles iuuenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.

Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuuius Calauius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes. Is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem nouandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum uictore exercitu uenisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, improbus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam euersa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum seruaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi filia haberet filiamque Romam nuptum M. Liuio dedisset; ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tollendum ex ciuitate senatum plebem spectare sed per caedem senatus uacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis uelle; eo se periculo posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,—cum omnes uicti metu permitterent, "claudam" inquit "in curia uos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia quibus nequiquam aduersarer uiam saluti uestrae inueniam. In hoc fidem, quam uoltis ipsi, accipite." Fide data egressus claudi curiam iubet praesidiumque in uestibulo relinquit ne quis adire curiam iniussu suo neue inde egredi possit.

Tum uocato ad contionem populo "quod saepe" inquit "optastis, Campani, ut supplicii sumendi uobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis clientium seruorumque tuentur, cum summo uestro periculo, sed tutam habetis ac liberam; clausos omnes in curia accipite, solos, inermes. Nec quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite uobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat; sed ante omnia ita uos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem uestram habeatis. Etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non uoltis; quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae ciuitatis consilium est, senatus habendus est. Itaque duae res simul agendae uobis sunt, ut et ueterem senatum tollatis et nouum cooptetis. Citari singulos senatores iubebo de quorum capite uos consulam; quod de quoque censueritis fiet; sed prius in eius locum uirum fortem ac strenuum nouum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur." Inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit. Vbi auditum est nomen, malum et improbum pro se quisque clamare et supplicio dignum. Tum Pacuuius: "uideo quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque improbo bonum senatorem et iustum." Primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde cum aliquis omissa uerecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur, cum alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.

Hoc modo Pacuuius cum obnoxium uitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur. Hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari; salutare, benigne inuitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in uolgus fauori conciliando esset; iam uero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium. Prona semper ciuitas in luxuriam non ingeniorum modo uitio sed afluenti copia uoluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum uero ita obsequio principum et licentia plebei lasciuire ut nec libidini nec sumptibus modus esset. Ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua uerecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium. Id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium uetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat, et, quod maximum uinculum erat, trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.

Horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur. Ii nondum Canusium profectum sed Venusiae cum paucis ac semiermibus consulem inuenerunt, quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum. Et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. Nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum aduersi quicquam euenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent, "morem magis" inquit "loquendi cum sociis seruastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam conuenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis. Quid enim nobis ad Cannas relictum est ut, quasi aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis uelimus? Pedites uobis imperemus tamquam equites habeamus? Pecuniam deesse dicamus tamquam ea tantum desit? Nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. Legiones, equitatus, arma, signa, equi uirique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt. Itaque non iuuetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis. Veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores uestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum pauentes, receptos in fidem [ad] Saticulam defenderimus coeptumque propter uos cum Samnitibus bellum per centum prope annos uariante fortuna euentum tulerimus. Adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges uestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, ciuitatem nostram magnae parti uestrum dedimus communicauimusque uobiscum. Itaque communem uos hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse. Non cum Samnite aut Etrusco res est ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne Africae quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit. Hunc natura et moribus immitem ferumque insuper dux ipse efferauit, pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, uesci corporibus humanis docendo. His infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, uidere atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati prouinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit? Pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium uestra fide, uestris uiribus retentum ac reciperatum esse. Triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. Si parem fortunae uestrae fidem habetis, nec Hannibal se uicisse sentiet nec Romani uictos esse."

[Ab] hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis Vibius Virrius tempus uenisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri possint; foedus enim cum Hannibale quibus uelint legibus facturos; neque controuersiam fore quin, cum ipse confecto bello Hannibal uictor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur. Haec Virrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus uideretur nomen Romanum. Extemplo plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare; extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. Postremo uicit sententia plurium ut iidem legati qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur. Quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus inuenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuuari uellent; indignatione orta summoueri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet. Quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserint scriptores, ponere pro certo sum ueritus.

Legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret munusue faceret; ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. Haec pacta: illa insuper quam quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium ciuesque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim priuatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos uelut custodiae causa balneis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent. Ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, uir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat. Vt uero praesidium mitti ab Hannibale audiuit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum seruitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam uociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a uetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare uellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. Haec—nec enim occulta agebantur—cum relata Hannibali essent, primo misit qui uocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali ius esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus comprehendi hominem uinctumque attrahi ad sese iussit. Veritus deinde ne quid inter uim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. Marius contione aduocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibali. Ab uniuersis id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam uolgi et studio uisendi tot iam uictoriis clarum imperatorem, factum est. Decius Magius nec obuiam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, priuatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulauit trepidante tota ciuitate ad excipiendum Poenum uisendumque. Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse, aduentu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, uisenda urbe magnam partem diei consumpsit.

Deuersatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuuiumque, inclitos nobilitate ac diuitiis. Eo Pacuuius Calauius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuuenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate aduersus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram ciuitas aut patria maiestas sententia depulerat. Huic tum pater iuueni Hannibalem deprecando magis quam purgando placauit, uictusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre uocari iussit, cui conuiuio neminem Campanum praeterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello uirum, adhibiturus erat. Epulari coeperunt de die, et conuiuium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in ciuitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus uoluptatium inlecebris instructum. Vnus nec dominorum inuitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calauius filius perlici ad uinum potuit, ipse ualetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. Solis ferme occasu patrem Calauium ex conuiuio egressum secutus filius, ubi in secretum—hortus erat posticis aedium partibus— peruenerunt, "consilium" inquit "adfero, pater, quo non ueniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani [futuri] quam unquam fuimus. Cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. "Iam ego" inquit "sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. Te id prius scire uolui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles."

Quae ubi uidit audiuitque senex, uelut si iam agendis quae audiebat interesset, amens metu "per ego te" inquit, "fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda uelis. Paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus—ut sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in eum armaremus? Ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale,—ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum? Sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. Vnus adgressurus es Hannibalem? Quid illa turba tot liberorum seruorumque? Quid in unum intenti omnium oculi? Quid tot dextrae? Torpescent in amentia illa? Voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere n[equeunt], quem horret populus Romanus, tu sustinebis? Vt alia auxilia desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? Atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. Sed hic te deterreri sine potius quam illic uinci. Valeant preces apud te meae, sicut pro te hodie ualuerunt." Lacrimantem inde iuuenem cernens medium complectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam peruicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. Tum iuuenis "ego quidem" inquit, "quam patriae debeo pietatem exsoluam patri. Tuam doleo uicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es. Tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe." Haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse conuiuio reddidit.

Postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, [et] inter cetera magnifica promissa pollicitus breui caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. Vnum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi dedatur, ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat. Omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et uir indignus ea calamitate et haud paruo initio minui uidebatur ius libertatis. Egressus curia in templo magistratuum consedit comprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. Qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae ducique ante lictorem in castra est iussus. Quoad capite aperto est ductus, contionabundus incessit, ad circumfusam undique multitudinem uociferans: "habetis libertatem, Campani, quam petistis. Foro medio, luce clara, uidentibus uobis nulli Campanorum secundus uinctus ad mortem rapior. Quid uiolentius capta Capua fieret? Ite obuiam Hannibali, exornate urbem diemque aduentus eius consecrate, ut hunc triumphum de ciue uestro spectetis." Haec uociferanti, cum moueri uolgus uideretur, obuolutum caput est ociusque rapi extra portam iussus. Ita in castra perducitur extemploque impositus in nauem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et legatione missa ad repetendum eum aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi noui socii aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor. Nauem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant. Ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum, cum eum docuisset contra ius foederis uinctum se ab Hannibale esse, uinclis liberatur, permissumque ut rediret seu Romam seu Capuam mallet. Nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius uiuere quem uindicem atque auctorem habeat libertatis.

Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitauit. Diui diuaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; tum: "si ita faxitis, Romani, uestrae res meliores facilioresque erunt magisque ex sententia res publica uestra uobis procedet uictoriaque duelli populi Romani erit. Pythio Apollini re publica uestra bene gesta seruataque lucris meritis donum mittitote deque praeda manubiis spoliisque honorem habetote; lasciuiam a uobis prohibetote." Haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitauit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus diuis rem diuinam ture ac uino fecisse, iussumque ab templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem diuinam fecisset, ita coronatum nauem adscendere nec ante deponere eam quam Romam peruenisset; se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse. Senatus decreuit ut eae res diuinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. Dum haec Romae atque [in] Italia geruntur, nuntius uictoriae ad Cannas Carthaginem uenerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus aliquot dies in recipiendis ciuitatibus Bruttiorum quae deficiebant. Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu uix cum quinquaginta hominibus effugisse. Magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi imperatorem. Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. Pro his tantis totque uictoriis uerum esse grates deis immortalibus agi haberique.

Ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in uestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus aceruus fuit ut metientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores: fama tenuit quae propior uero est, haud plus fuisse modio. Adiecit deinde uerbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne. Summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuuandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; magnam uim frumenti pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita uictoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus. Secundum haec dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, uir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, "quid est, Hanno?" Inquit; "etiam nunc paenitet belli suscepti aduersus Romanos? Iube dedi Hannibalem; ueta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia." Tum Hanno: "tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio minus laetum quod esset uobis loquerer; nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti aduersus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius uidear, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae. Respondeam" inquit "Himilconi non desisse paenitere me belli neque desiturum ante inuictum uestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum uidero; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax noua finiet. Itaque ista quae modo Mago iactauit Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sunt: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si uolumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt; nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus uideri pacem, uereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac uana euadat. Quae tamen nunc quoque qualis est? Occidi exercitus hostium; mittite milites mihi. Quid aliud rogares, si esses uictus? Hostium cepi bina castra, praedae uidelicet plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. Quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? Et ne omnia ipse mirer—mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est—uelim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit." Cum utrumque Mago negasset, "hostium quidem ergo" inquit "adhuc nimis multum superest. Sed multitudo ea quid animorum quidue spei habeat scire uelim."

Cum id nescire Mago diceret, "nihil facilius scitu est" inquit. "Ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? Ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad uos est?" Cum id quoque negasset, "bellum igitur" inquit "tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus. Quam uaria uictoria priore [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. Nunquam terra marique magis prosperae res nostrae uisae sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt; Lutatio et Postumio consulibus deuicti ad Aegates insulas sumus. Quod si, id quod di omen auertant, nunc quoque fortuna aliquid uariauerit, tum pacem speratis cum uincemur, quam nunc cum uincimus dat nemo? Ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae dicam; si de iis quae Mago postulat refertis, nec uictoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse." Haud multos mouit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leuiorem auctorem faciebat et occupati animi praesenti laetitia nihil quo uanius fieret gaudium suum auribus admittebant debellatumque mox fore, si adniti paulum uoluissent, rebantur. Itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta, + dictatorque + cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda uiginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.

Ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. Nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera, rebus diuinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant et seruorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium—cum honesta utilibus cedunt—descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in uinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui iussurum. Ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armauit, itaque cum uiginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat uoluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus. Senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs nouarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa grauia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inueniunt. Placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque nouam transeant, parum constare. Ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum M[arcellum] Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subueniatur; concedendo plebei senatum ubi uelint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum aduentum iussit; interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. Ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montes Nolam peruenit.

Sub aduentum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus nauibus tutus ex Africa esset; ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit—M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus—Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe ui, saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent uestimentis. Deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos uideri uellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum uoluissent proposuit. Nec ea spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. Cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina praeda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam uoluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. Erat iuuenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. Seminecem eum ad Cannas in aceruo caesorum corporum inuentum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal domum remiserat. Ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare uoluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura nouandi res praetor cernebat. Ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: multos eum inuidos inter populares habere inde existimatu facile esse quod nemo ciuis Nolanus sibi indicauerit quam multa eius egregia facinora militaria essent; sed qui in Romanis militauerit castris, non posse obscuram eius uirtutem esse. Multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre qui uir esset ille quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina superincidentium uirorum equorum armorumque sit oppressus. "Itaque macte uirtute esto" inquit. "Apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit et, quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse." Laetoque iuueni promissis equum eximium dono dat bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat ut eum se adire quotiens uelit patiantur.

Hac comitate Marcelli ferocis iuuenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuuerit. Cum Hannibal ad portas esset—Nolam enim rursus a Nuceria mouit castra—plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, Marcellus sub aduentum hostium intra muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret. Instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. Proelia hinc parua inter urbem castraque et uario euentu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere prouocantes nec dare signum uniuersae pugnae uolebant. In hac cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. Haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit. Ad tres portas in hostes uersas tripertito exercitum instruxit; impedimenta subsequi iussit, calones lixasque et inualidos milites uallum ferre. Media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis nouos milites leuemque armaturam ac sociorum equites statuit. Nolani muros portasque adire uetiti subsidiaque destinata impedimentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. Ita instructi intra portas stabant. Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset. Ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere apparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. Dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet. Satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. Addidere clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae impedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit. Vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis; sed, siue tanta siue minor uictoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit; non uinci enim ab Hannibale [uincentibus] difficilius fuit quam postea uincere.

Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis ne quis egrederetur quaestionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit. Supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani esse et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit. Poenus Acerras primum ad uoluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos uidet, obsidere atque oppugnare parat. Ceterum Acerranis plus animi quam uirium erat; itaque desperata tutela urbis, ut circumuallari moenia uiderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per uias inuiaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt. Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque acciri nuntiassent, ne quid noui tam propinquis hostium castris Capuae quoque occurreret, exercitum ad Casilinum ducit. Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat. Hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam aduersae pugnae uenissent et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, auertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae. Ibi cum dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cauendis ac struendis in uicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum est—eo enim diuiditur amni—occupauere idque praesidii Casilini habebant Romani. Additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum compulsi. Et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat: penuria frumenti, nimium etiam ut uideretur hominum, efficiebat.

Hannibal cum iam inde haud procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, uerbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet: si in pertinacia perstent, ui rem gerere ac temptare si qua parte inuadere urbem possit. Vbi ad moenia accessere, quia silentium erat, solitudo uisa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat, cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt. Ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore uirorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit. Postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis paruam urbem paruumque praesidium summa ui atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit. Semel ultro erumpentes agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque compulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis; plures cecidissent ni nox proelio interuenisset. Postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est atque ipse dux castelli plano loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae singulos admonens uniuersosque. Inde uineae quoque coeptae agi cuniculique; nec ad uarios conatus hostium aut uis ulla aut ars deerat sociis Romanorum. Propugnacula aduersus uineas statuere, transuersis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obuiam ire, donec pudor etiam Hannibalem ab incepto auertit, castrisque communitis ac praesidio modico imposito, ne omissa res uideretur, in hiberna Capuam concessit. Ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, aduersus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum. Itaque, quos nulla mali uicerat uis, perdidere nimia bona ac uoluptates immodicae, et eo impensius quo auidius ex insolentia in eas se merserant. Somnus enim et uinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita eneruauerunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae uictoriae eos quam praesentes tutarentur uires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo uictoriam uideri potuit, hic error uires ademisse ad uincendum. Itaque hercule, uelut si cum alio exercitu a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit. Nam et redierunt plerique scortis impliciti et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, uiaque et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant, et deinde per omne aestiuorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur neque aliae latebrae quam Capua desertoribus erant.

Ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat. Castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam. Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant, Campanos timentium si praesidium Romanum abscessisset. Gracchus adsidens tantum Casilino, quia praedictum erat dictatoris ne quid absente eo rei gereret, nihil mouebat, quamquam quae facile omnem patientiam uincerent nuntiabantur a Casilino; nam et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes. Ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet—pugnandum autem esse, si palam frumentum importaret, uidebat—neque clam importandi spes esset, farre ex agris circa undique conuecto cum complura dolia complesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt; aequaliter inter omnes frumentum diuisum. Id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perueniebant; eo custodias hostium fallebant. Imbribus deinde continuis citatior solito amnis transuerso uertice dolia impulit ad ripam quam hostes seruabant. Ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est et deinde intentiore custodia cautum ne quid falleret Volturno ad urbem missum. Nuces tamen fusae ab Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur. Postremo ad id uentum inopiae est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi feruida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus alioue animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent. Et cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal "eone usque dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?" Exclamaret; et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum. Septunces auri in singulos pretium conuenit. Fide accepta tradiderunt sese. Donec omne aurum persolutum est, in uinculis habiti; tum remissi summa cum fide. Id uerius est quam ab equite in abeuntes immisso interfectos. Praenestini maxima pars fuere. Ex quingentis septuaginta qui in praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit: ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio—scriba is antea fuerat—redierunt. Statua eius indictio fuit, Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, uelato capite, [et tria signa] cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint uotum soluisse. Idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.

Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae uacationem decreuit; ciuitate cum donarentur ob uirtutem, non mutauerunt. Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est illustratus nec decreto Romanorum. Eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo qui regionem obtinebant sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant. Quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miserunt. Quorum preces lacrimaeque- in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in uestibulo curiae profuderunt—ingentem misericordiam patribus ac populo mouerunt, consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis omnibus imperii uiribus fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum [pro] praesenti fortuna iusserunt. Haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pauorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a ueteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali. Vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit. Relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut conuectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.

Per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae. Priores ex Sicilia T. Otacili propraetoris in senatu recitatae sunt: P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum uenisse; ipsum grauiter saucium in discrimine ultimo uitae esse; militi ac naualibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque unde detur esse; magno opere suadere ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita uideatur, ex nouis praetoribus successorem mittant. Eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta. Responsum utrique non esse unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere. T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit; Cornelio in Sardinia ciuitates sociae benigne contulerunt. Et Romae quoque propter penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M. Minucii tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat. Et duumuiri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor uouerat, dedicauerunt; et tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fuluius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Cannensi.

Cum cetera quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent, tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque conuenientium ad publicum consilium respexerunt; neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum aduersae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent. Cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Caruilius cum longa oratione non solum inopiam sed paucitatem etiam ciuium ex quibus in patres legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magno opere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, [quibus] patres Romani censuissent, ciuitas daretur, atque [inde] in demortuorum locum in senatum legerentur. Eam sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt; et cum fremitus indignantium tota curia esset et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis uirum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia uidisset eum sua manu se interfecturum, Q. Fabius Maximus nunquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum quod insuper sollicitaret eos; eam unius hominis temerariam uocem silentio omnium exstinguendam esse et, si quid unquam arcani sanctiue ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliuiscendum, pro non dicto habendum esse. Ita eius rei oppressa mentio est. Dictatorem, qui censor ante fuisset uetustissimusque ex iis qui uiuerent censoriis esset, creari placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt. Qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.

Is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod nunquam antea factum esset, probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam uim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in sex menses datum imperium. Quae immoderata fors, tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum; nam neque senatu quemquam moturum ex iis quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent; transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoriis fuerit; et ita in demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini praelatus uideretur. Recitato uetere senatu, inde primos in demortuorum locum legit qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat; tum legit qui aediles, tribuni plebis, quaestoresue fuerant; tum ex iis qui [non] magistratus cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut ciuicam coronam accepissent. Ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicauit priuatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, turbaeque se immiscuit priuatas agentium res, tempus hoc sedulo terens ne deducendi sui causa populum de foro abduceret. Neque tamen elanguit cura hominum ea mora frequentesque eum domum deduxerunt. Consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu ne comitiorum causa in urbe retineretur.

Postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus decreuit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret esse, ad consules subrogandos ueniret cum magistro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesentibus noscere patres possent quo statu res publica esset consiliaque ex rebus caperent. Qui acciti erant, omnes uenerunt relictis legatis qui legionibus praeessent. Dictator de se pauca ac modice locutus in magistrum equitum Ti. Sempronium Gracchum magnam partem gloriae uertit comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui tum Galliam prouinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gracchus, qui tum magister equitum et aedilis curulis erat, consules creantur. Praetores inde creati M. Valerius Laeuinus iterum, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fuluius Flaccus, Q. Mucius Scaeuola. Dictator creatis magistratibus Teanum in hiberna ad exercitum redit relicto magistro equitum Romae, qui, cum post paucos dies magistratum initurus esset, de exercitibus scribendis comparandisque in annum patres consuleret. Cum eae res maxime agerentur, noua clades nuntiata aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletos. Silua erat uasta- Litanam Galli uocabant— qua exercitum traducturus erat. Eius siluae dextra laeuaque circa uiam Galli arbores ita inciderunt ut immotae starent, momento leui impulsae occiderent. Legiones duas Romanas habebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum conscripserat ut uiginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit. Galli oram extremae siluae cum circumsedissent, ubi intrauit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt; quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, uiros, equos obruerunt, ut uix decem homines effugerent. Nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes obsesso ante ab hostibus ponte interclusi sunt. Ibi Postumius omni ui ne caperetur dimicans occubuit. Spolia corporis caputque praecisum ducis Boii ouantes templo quod sanctissimum est apud eos intulere. Purgato inde capite, ut mos iis est, caluam auro caelauere, idque sacrum uas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdoti esset ac templi antistitibus. Praeda quoque haud minor Gallis quam uictoria fuit; nam etsi magna pars animalium strage siluae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inuentae sunt.

Hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pauore fuisset ciuitas ut tabernis clausis uelut nocturna solitudine per urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent: quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore: de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. Ipse primum quid peditum equitumque, quid ciuium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. Quid in Apulia cum C. Terentio consule esset a peritis quaesitum est nec unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur inibatur ratio. Itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est. De exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare donec in Italia bellum esset placuit; eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris nullo praestituto militiae tempore nisi quod stipendiorum legitimorum esset. Duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt eumque, cum primum saluis auspiciis posset, creari placuit; legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae euenissent, militum sumere quantum opus esset; C. Terentio consuli prorogari in annum imperium neque de eo exercitu quem ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.

Dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat sed ad eam diem magis prosperum Romanis. P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias ut Gnaeus terra, Publius nauibus rem gereret, Hasdrubal, Poenorum imperator, neutri parti uirium satis fidens, procul ab hoste interuallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt. Tum refecta tandem spe, castra propius hostem mouit classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetu mouendarum de integro rerum perculit eum praefectorum nauium transitio, qui post classem ad Hiberum per pauorem desertam grauiter increpiti nunquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant. Fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciuerantque his auctoribus urbes aliquot; una etiam ab ipsis ui capta fuerat. In eam gentem uersum ab Romanis bellum est, infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum ualido exercitu castris se tenentem, adgredi statuit. Praemissa igitur leui armatura quae eliceret hostes ad certamen, equitum partem ad populandum per agros passim dimisit [et] ut palantes exciperent. Simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et caedes; deinde undique diuersis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pauor ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio hostem. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit. Itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum, copias subducit et praemissam leuem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens, castra uallo permunit. In hoc alterno pauore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, uelocitate pari, robore animi uiriumque aliquantum praestanti.

Postquam neque elicere Poenum ad certamen obuersati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat, urbem Ascuam, quo fines hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios conuexerat, ui capiunt omnique circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri. Quam ubi neglegentiam ex re, ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra. Quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est. Vt quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. Iam primi conseruerant manus, cum alii cateruatim currerent, alii nondum e castris exissent; tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem, et, dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum compulsi, cum uix mouendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur; exigua pars eruptione facta siluas ac montes petit. Parique terrore et castra sunt deserta et uniuersa gens postero die in deditionem uenit. Nec diu in pacto mansit; nam subinde ab Carthagine allatum est ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae uolgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos auertit. Itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis suae damno fuisset: si uero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret Romanorum Hispaniam fore; nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus uix aequis uiribus resisti possit. Itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum ualido exercitu mitterent; cui si omnia prospere euenirent, non tamen otiosam prouinciam fore.

Eae litterae quamquam primo admodum mouerunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est: Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus. Qui ut pedestres naualesque copias traiecit, castris communitis nauibusque subductis et uallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem peruenit. Cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus fuisset ipse in uicem quemadmodum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent. Hasdrubal priusquam moueret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum uix penetraturum ad Alpes fuisse. Pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit. Decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obuiam coeptis atque obsistere parant, rati, si Hannibali, uix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore. His anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant. Quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam. Ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem uersum bellum.

Quinque milium interuallo castra distantia habuere paucos dies nec sine leuibus proeliis nec ut in aciem exirent: tandem uno eodemque die uelut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum. Triplex stetit Romana acies; uelitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus, dextro Poenos locat, laeuo Afros mercenariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris, pro cornibus apponit. Nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat; tanta uelocitas ipsis tamque docile equorum genus est. Cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne multum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat. Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, uelut quibus reditus in patriam [in] eo discrimine pugnae uerteretur, obstinauerant animis uincere aut mori. Minus pertinaces uiros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui uinci in Hispania quam uictores in Italiam trahi malebant. Primo igitur concursu, cum uix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies inferentibusque se magno impetu Romanis uertit terga. Nihilo segnius [in] cornibus proelium fuit. Hinc Poenus, hinc Afer urget, et uelut in circumuentos proelio ancipiti pugnant; sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis uirium ad dimouenda hostium cornua habuit. Ita duo diuersa proelia erant. Vtroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore uirorum praestarent, haud dubie superant. Magna uis hominum ibi occisa et, nisi Hispani uixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie. Equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque uidere, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere. Et Hasdrubal usque ad ultimum euentum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit. Castra Romani cepere atque diripuere. Ea pugna si qua dubia [in] Hispania erant Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat. Quae posteaquam litteris Scipionum Romae uolgata sunt, non tam uictoria quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur.

Dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus quam coepta oppugnari erat ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est. Multo sanguine ac uolneribus ea Poenis uictoria stetit nec ulla magis uis obsessos quam fames expugnauit. Absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae [insuetae]que postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis uixere nec ante quam uires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt. Recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit. Iisdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis uirisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam ut omnis aetatis minus duo milia ciuium superessent. Itaque urbe a defensoribus uasta facile potiti hostes sunt: arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere. Et Locrenses desciuere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus. Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum peruenit et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. Namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, mouissetque in Sicilia res, nisi mors, adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset. Haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania uario euentu acta. Exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulauit ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator uouisset, dedicare liceret. Senatus decreuit ut Ti. Sempronius, consul designatus, cum [primum magistratum] inisset, ad populum ferret ut Q. Fabium duumuirum esse iuberent aedis dedicandae causa. Et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et uiginti [per triduum] in foro dederunt. Aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt. Plebeii ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati. Circumacto tertio anno Punici belli, Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init. Praetores Q. Fuluius Flaccus, qui antea consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laeuinus peregrinam sortem in iurisdictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaeuola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.

Senatus quo die primum est in Capitolio consultus decreuit ut quod eo anno duplex tributum imperaretur simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. De exercitibus ita decreuerunt ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conueniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. Quae ibi legiones essent—erant autem Cannensis maxime exercitus—eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur. Ad exercitum cui ad conueniendum Cales edicta dies erat M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad ueterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Taciti primo exspectauerant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde ubi ablegatum uelut de industria M. Marcellum uiderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari uolebant, fremitus in curia ortus. Quod ubi sensit, consul "utrumque" inquit "e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio reuertisset, ut uos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime uoltis, haberetis." Ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit. Interea duumuiri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae. Et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam uenerant latum ad populum ut ciues Romani essent; item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. Maxime ut hoc ferretur mouerat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant uetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. Postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumi edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus qui extemplo magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum cum tonuisset, uocati augures uitio creatum uideri pronuntiauerunt; uolgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicauit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. Mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuui ad Iunonis Sospitae cruore manauere lapidibusque circa id templum pluit, ob quem imbrem nouendiale, ut adsolet, sacrum fuit; ceteraque prodigia cum cura expiata.

Consules exercitus inter sese diuiserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, euenit; Sempronio uolones qui ibi erant et sociorum uiginti quinque milia, M. Valerio praetori legiones quae ex Sicilia redissent decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum qui supra Suessulam Nolae praesideret missus; praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules edixerunt, quotiens in senatum uocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam conuenirent. Praetores quorum iuris dictio erat tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt; eo uadimonia fieri iusserunt ibique eo anno ius dictum est. Interim Carthaginem, unde Mago, frater Hannibalis, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, uiginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta nauium longarum, nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius prouinciae populos ad Romanos defecisse. Erant qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam auerterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit: paruum ibi exercitum Romanum esse; ueterem praetorem inde A. Cornelium prouinciae peritum decedere, nouum exspectari; ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque auare imperatum; graui tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem ad quem deficerent. Haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt, in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum quantum Magoni decernunt. Et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant mouebant iam sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conueniendum edixit, et Q. Fabius consulto prius senatu ut frumenta omnes ex agris ante kalendas Iunias primas in urbes munitas conueherent; qui non inuexisset eius se agrum populaturum, seruos sub hasta uenditurum, uillas incensurum. Ne praetoribus quidem qui ad ius dicendum creati erant uacatio a belli administratione data est. Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones uenissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum [exercitum Tarentum] mitti cum aliquo legatorum; et uiginti quinque naues datae quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. Par nauium numerus Q. Fuluio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium datum ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset. Et T. Otacilius Crassus, postquam aedem Mentis in Capitolio dedicauit, in Siciliam cum imperio qui classi praeesset missus.

In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, inter quos Philippus Macedonum rex eo magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. Is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet uictoriam esse incertis adhuc uiribus fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia iam pugna, tertia uictoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinauit legatosque ad Hannibalem misit; qui uitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis nauium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laeuinum praetorem, circa Luceriam castra habentem. Ibi intrepide Xenophanes, legationis princeps, a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. Praetor inter defectiones ueterum sociorum noua societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit. Dat qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat [et] quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua proximum fuit in castra Hannibalis peruenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his: ut Philippus rex quam maxima classe—ducentas autem naues uidebatur effecturus— in Italiam traiceret et uastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet; perdomita Italia nauigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae ciuitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam uergunt, eae Philippi regnique eius essent.

In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad Iunonis Laciniae, ubi nauis occulta in statione erat, perueniunt. Inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus; Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque nauem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, ubi celeritate uinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, peruenisse, Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis. Deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inuentae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis optimum uisum est captiuos comitesque eorum Romam ad senatum aut [ad] consules ubicunque essent, quam primum deportare. Ad id celerrimae quinque naues delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naues legatos separatim custodiendos diuideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neue quae communicatio consilii esset. Per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia prouincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium qui successisset sibi, grauitate caeli aquarumque aduenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae prouinciae praesidem esse, ita parum bello quod motum iri uideretur, decreuerunt patres ut Q. Fuluius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi uideretur, qui rem gereret quoad Mucius conualuisset. Ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu Sardos. Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Caluo cognomen erat, foeda tempestate uexata ad Baliares insulas deicitur, ibique—adeo non armamenta modo sed etiam aluei nauium quassati erant—subductae naues dum reficiuntur aliquantum temporis triuerunt.

In Italia cum post Cannensem pugnam fractis partis alterius uiribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. [erat] Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. Eo senatum Campanum uenturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo senatus ueniret ad consultandum communiter ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet; praesidium ibi armatum se habituros ne quid ab Romano Poenoue periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conueniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra. Ibi quia otiosa statiua erant, crebro decurrere milites cogebat ut tirones—ea maxima pars uolonum erant—adsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. Inter quae maxima erat cura duci—itaque legatis tribunisque praeceperat—ne qua exprobratio cuiquam ueteris fortunae discordiam inter ordines sereret; uetus miles tironi, liber uoloni sese exaequare sineret; omnes satis honestos generososque ducerent quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. Ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus obseruata breuique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in obliuionem ueniret qua ex condicione quisque esset miles factus. Haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a Campanis legatio paucos ante dies uenisset et quid iis ipsi respondissent: triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem conuehere et manere intra muros, ipse pridie quam statum sacrificium Campanis esset Cumas mouet castra. Hamae inde tria milia passuum absunt. Iam Campani eo frequentes ex composito conuenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus—[is] summus magistratus erat Campanis—cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. [triduum sacrificatum ad Hamas.] nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decima diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris conuenire ad signum possent, uigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte peruenisset, castra Campana ut in peruigilio neglecta simul omnibus portis inuadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio; capta sunt signa militaria quattuor et triginta.

Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra. Nec eum prouida futuri fefellit opinio. Nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte seruorum, spoliantem uictos praedasque agentem ad Hamas se inuenturum, citatum agmen praeter Capuam rapit obuiosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios uehiculis portari iubet. Ipse Hamis uacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis uestigia caedis strataque passim corpora sociorum inuenit. Auctores erant quidam ut protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret. Id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. Inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis uerecundia in tali necessitate deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. Nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur; expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.

Eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur. Aduersus ligneam ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitauit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis ualidis sublicis pro solo usus erat. Inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; postremo, ubi promouendo adiunctam muro uiderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt. Quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugauitque in castra ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus. Ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta uiui capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex improuiso oppressi fuerant. Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pauore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. Postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; ceterum postquam neminem moueri ab solita custodia urbis uidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re. Quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. Supra duo milia hominum occidit et ducentos octoginta milites [amisit], signa militaria ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. Et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant ui recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. Supra quinque milia captiuorum sub hasta uenierunt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.

Dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naues, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumuectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas uelis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obuiam ex classe sua naues misit. Cum percontando in uicem cognitum esset consulem Cumis esse, naues Cumas adpulsae captiuique ad consulem deducti et litterae datae. Consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, nauibus deuehi legatos iussit. Cum eodem fere die litterae legatique Romam uenissent et percontatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo grauis cura patres incessit, cernentes quanta uix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret; cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello auerterent ab Italia hostem. Captiuis in uincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta uenditis, ad naues uiginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, uiginti [quinque] [paratis] alias decernunt. His comparatis deductisque et additis quinque nauibus, quae aduexerant captiuos legatos, triginta naues ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naues impositis quinquaginta quinque nauium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello; si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret. Pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est deuecta. Simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.

Dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiua nauis una ex iis quae Romam missae erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. Itaque ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis conuenissent quaeque legati eius ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. Legati ad Hannibalem missi Heraclitus [cui Scotino cognomen erat] et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. Hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata; sed prius se aestas circumegit quam mouere ac moliri quicquam rex posset.- tantum nauis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. Et circa Capuam transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem prodigia ambo consules rem gerebant. Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant Fabius ui cepit, praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. [Et] Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. Quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.

Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae omissae erant postquam Q. Mucius praetor graui morbo est implicitus. Manlius nauibus longis ad Carales subductis naualibusque sociis armatis ut terra rem gereret et a praetore exercitu accepto, duo et uiginti milia peditum, mille ducentos equites confecit. Cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos ad iuuentutem armandam qua copias augeret; filius nomine Hostus castris praeerat. Is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. Ad tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme uiui capti; alius exercitus primo per agros siluasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit; debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi aduenisset. Manlius post famam adpulsae Punicae classis Carales se recepit; ea occasio Hampsicorae data est Poeno se iungendi. Hasdrubal copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus, Carales peruenturus erat, ni Manlius obuio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. Primo castra castris modico interuallo sunt obiecta; deinde per procursationes leuia certamina uario euentu inita; postremo descensum in aciem. Signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum. Diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile uinci adsuetis, fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi; ceterum terga dantes circumducto cornu quo pepulerat Sardos inclusit Romanus. Caedes inde magis quam pugna fuit. Duodecim milia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et uiginti.

Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor. Nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audiuit, nocte, ne cuius interuentus coepta impediret, mortem sibi consciuit. Ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius uictore exercitu adgressus intra dies paucos recepit. Deinde aliae quoque ciuitates quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut uiribus aut delicto Carales exercitum reduxit. Ibi nauibus longis deductis impositoque quem secum aduexerat milite Romam nauigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captiuos Q. Fuluio praetori tradit. Per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transuectus depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, leuique certamine in alto commisso septem inde naues cum sociis naualibus cepit. Ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit. Per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. Quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius, per simulationem prouinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto [uento] aestuque suo Locros traiecit. Iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit. Eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni uastauit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renouaret.

Itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt. "Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae uires nos tutari poterant. Postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti pacem necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam uenisti. Tua nos non magis uirtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga ciues nostros quos captos nobis remisisti ita conciliauit tibi ut te saluo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. At hercule non solum incolumi et uictore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate deuastati ut M. Marcellus, non Hannibal, uicisse ad Cannas uideatur glorienturque Romani te, ad unum modo ictum uigentem, uelut aculeo emisso torpere. Per annos [centum] cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit uires quam suis uiribus nos defendit. Non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis euenerunt. Quae aspera aduersaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus quam quae hodie eueniunt. Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant; nunc propraetoris unius et parui ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano uagarentur agro. Causa autem haec est quod neque tu defendis et nostra iuuentus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores nostros uagos sine signis palatos quo quemque trahit quamuis uana praedae spes. Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt, praesidiumque mis[eris sim]ul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis."

Ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos Samnitesque et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque; indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni impetraretur, tum denique querendum frustra opem imploratam. Exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemue, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. Iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab his summoturum hostes. Quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quoque memoriam obscuram maiore et clariore uictoria facturum. Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine aduecto atque elephantis uenit. Castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti comperta sunt quam quae a legatis sociorum audierat. Nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset. Explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat omniaque uelut aduersus praesentem Hannibalem cauta prouisaque fuerunt. Tum, ubi sensit hostem aduentare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent. Ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium euocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. Hannibalis uirtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit senescentem cum uiribus maiestatem; quae si paria essent ut quondam fuissent, tamen expertis quam graue Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captiuos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse. Si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et nouis militibus Nolam tutari possit. Ipsorum quam Hannibalis [magis] interesse capta an tradita Nola poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. Nolle ominari quae captae urbi cessura forent et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis uenirent dicturum.

Ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare. An dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? Cum iis qui ad sese tuendos uenissent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore. Hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae. Itaque corona oppidum circumdedit ut simul ab omni parte moenia adgrederetur. Quem ut successisse muris Marcellus uidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantes facto aequatisque uiribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit. Itaque, quamquam utraque pars auidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. Tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animaduertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectauit. Mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio—et sunt omnia campi circa Nolam—concurrerunt. Clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in agros praedatum exierant ad proelium iam commissum reuocauit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere ni ab se signum accepissent.

Proelium erat anceps; summa ui et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus uictis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet: non omnes esse in acie; praedantes uagari in agro; sed qui pugnent marcere Campana luxuria, uino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos. Abisse illam uim uigoremque, delapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. Reliquias illorum uirorum uix arma membraque sustinentes pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse: ibi uirtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. Cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo grauioribus probris increpabat: arma signaque eadem se noscere quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas uiderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. "Legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine uix toleratis pugnam, quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt? Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit. Vbi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? Vbi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? Ferrum nunc hebet? An dextrae torpent? An quid prodigii est aliud? Qui pauci plures uincere soliti estis, nunc paucis plures uix restatis. Romam uos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis. En, minor res est: hic experiri uim uirtutemque uolo. Expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. Hinc uos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos uel ducam quo uoletis uel sequar."

Nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. Cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam per clamorem fauoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. Quae oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. Hostium plus quinque milia caesa eo die, uiui capti sescenti et signa militaria undeuiginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum minus mille interfecti. Posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. Spolia hostium Marcellus Volcano uotum cremauit. Tertio post die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae [et] Hispani, ad Marcellum transfugerunt. Eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani. Ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum uirtutis causa datus est. Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus uenerat copiis ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit. Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audiuit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra conuecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset relicto ipse Capuam propius mouit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum uiribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire. Sex milia armatorum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem. Inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. Ciuis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. Tunc Taurea cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset Claudius Asellus quaesiuit et, quoniam uerbis secum de uirtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia uictus aut uictor caperet.

Haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percontaretur liceretne extra ordinem in prouocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, prouectusque ante stationes equo Tauream nomine compellauit congredique ubi uellet iussit. Hinc Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non uallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleuerunt. Cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine uolnere pugnam extrahere. Tum Campanus Romano "equorum" inquit "hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cauam hanc uiam demittimus equos. Ibi nullo ad euagandum spatio comminus conserentur manus". Dicto prope citius equum in uiam Claudius egit. Taurea, uerbis ferocior quam re, "minime, sis," inquit "cantherium in fossam"; quae uox in rusticum inde prouerbium prodita est. Claudius cum ea uia longe perequitasset [quia] nullo obuio hoste in campum rursus euectus, increpans ignauiam hostis, cum magno gaudio et gratulatione uictor in castra redit. Huic pugnae equestri rem—quam uera sit communis existimatio est—mirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portae inuectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum euasisse.

Quieta inde statiua fuere ac retro etiam consul mouit castra ut sementem Campani facerent, nec ante uiolauit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant. Id conuexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna aedificauit. M. Claudio proconsuli imperauit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros milites dimitteret Romam ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent. Et Ti. Gracchus a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitu misit tuerique oram agri Sallentini et prouidere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit. Exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus litterae a P. et Cn. Scipionibus uenerunt quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium uestimentaque et frumentum exercitui et sociis naualibus omnia deesse. Quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut prouinciam teneri posse. Litteris recitatis nemo omnium erat quin et uera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestres naualesque tuerentur quantaque noua classis mox paranda esset si bellum Macedonicum moueretur: Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum uectigales fuissent, uix praesides prouinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; [eum] ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas imminutum; qui superessent pauci, si multiplici grauarentur stipendio, alia perituros peste. Itaque nisi fide staretur, rem publicam opibus non staturam. Prodeundum in contionem Fuluio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua creuissent, tempus commodarent, conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solueretur. Haec praetor in contione; [diemque] edixit quo uestimenta frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent naualibus sociis esset locaturus.

Vbi ea dies uenit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeuiginti, quorum duo postulata fuere, unum ut militia uacarent dum in eo publico essent, alterum ut quae in naues imposuissent ab hostium tempestatisque ui publico periculo essent. Vtroque impetrato conduxerunt priuataque pecunia res publica administrata est. Ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines uelut tenore uno pertinebat. Quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam [parcius milites quam] si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. Cum hi commeatus uenerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. Inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium peruenissent, frumentum, cuius inopia erat, aduexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum uidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. Eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, conuenerunt. Itaque eruptione e castris pugnatum est. Sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa [ab] Romanis; tamen adeo haud dubia uictoria fuit, ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex prouincia, ut quae maxime omnium belli auida, modo praeda aut merces esset, et tum iuuentute abundante. Iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. Supra tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum signis duobus et quadraginta et nouem elephantis. Tum uero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.

 Liber XXII Liber XXIV