Ab Urbe Condita/liber XXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXIII Liber XXV Fairytale right blue.png

[1] Vt ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiutoribus et ducibus Bruttiis Graecas urbes temptauit, eo facilius in societate manentes Romana quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant. Regium primum temptatum est diesque aliquot ibi nequiquam absumpti. interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus esset, et in dies maior omnibus portis multitudo effundi; postremo sescenti modo relicti in urbe erant qui reficere muros portas telaque in propugnacula congerere cogebantur. in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et uagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenos equites emisit, qui uiolare quemquam uetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga dissipatos, turmas obiecere. dux ipse loco superiore capto unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque euocare principes Locrensium ad conloquium iussit et pollicentes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam. Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides est; deinde ut Poenus apparuit in collibus et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse adferebant, tum metu uicti consulturos se populum responderunt; aduocataque extemplo contione, cum et leuissimus quisque nouas res nouamque societatem mallent et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, uelut obsidibus datis pigneratos haberent animos, pauci magis taciti probarent constantem fidem quam propalam tueri auderent, haud dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio, praefecto praesidii, quique cum eo milites Romani erant clam in portum deductis atque impositis in naues ut Regium deueherentur Hamilcarem Poenosque ea condicione ut foedus extemplo aequis legibus fieret in urbem acceperunt; cuius rei prope non seruata fides deditis est, cum Poenus dolo dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur. insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari aut deferre naues in terram posset. et eos quidem quos sequebantur non sunt adepti: alias a Messana traicientes freto Regium naues conspexerunt. milites erant Romani a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est. Locrensibus iussu Hannibalis data pax ut liberi suis legibus uiuerent, urbs pateret Poenis, portus in potestate Locrensium esset, societas eo iure staret ut Poenus Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello iuuaret.

[2] Sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis quod Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinauerant, intactas reliquissent. itaque per se ipsi conscriptis armatisque iuuentutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem et maritimam, plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem portu ac moenibus ualidam tenuissent, credentes. ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse uiderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. itaque optimum uisum est ad Hannibalem mitti legatos cauerique ab eo ut receptus Croto Bruttiorum esset. Hannibal cum praesentium eam consultationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum; nec enim diripi uolebat nobilem atque opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuuare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos. Crotone nec consilium unum inter populares nec uoluntas erat. unus uelut morbus inuaserat omnes Italiae ciuitates ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faueret, plebs ad Poenos rem traheret. eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis: Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in uasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum. auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere. arcem optimates tenebant praeparato iam ante ad talem casum perfugio. eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.

[3] Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam aduentum; post uastitatem eo bello factam uix pars dimidia habitabatur; flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, ⟨erat⟩ et arx procul eis quae habitabantur. sex milia aberat in⟨de⟩ [urbe nobili] templum, ipsa urbe [erat] nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis; lucus ibi frequenti silua et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude uiolati hominum. magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum diuitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. ac miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus locis: fama est aram esse in uestibulo templi cuius cinerem nullo unquam moueri uento. sed arx Crotonis, una parte imminens mari, altera uergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per auersas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta. ea tum arce satis ut uidebatur tuta Crotoniatum optimates tenebant se circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua. postremo Bruttii, cum suis uiribus inexpugnabilem uiderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium implorant. is condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere uastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum mouit. morituros se adfirmabant citius quam immixti Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam uerterentur. Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis ualebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inueniebat, transfugit ad Hannonem. Locrenses breui post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri uellent; iam hoc ut sibi liceret impetrauerant et ab Hannibale missis ad is ipsum legatis. ita Crotone excessum est deductique Crotoniatae ad mare naues conscendunt; Locros omnis multitudo abeunt. in Apulia ne hiemps quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. inter eos leuia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

[4] In Sicilia Romanis omnia mutauerat mors Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum uixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum. eam aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia uitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta uoluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se uirosque suos Adran⟨odorum et Zoippum, qui tut⟩orum primi relinquebantur. non facile erat nonagesimum iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et conuertere ad publicam ⟨a⟩ priuata curam. itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inuiolatam seruarent iuuenemque suis potissimum uestigiis insistere uellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata. cum exspirasset, tutores testamento prolato pueroque in contionem producto--erat autem quindecim tum ferme annorum--paucis, qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris uelut patre amisso in orba ciuitate omnia timentibus~~. funus fit regium magis amore ciuium et caritate quam cura suorum celebre. breui deinde ceteros tutores summouet Adranodorus, iuuenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium uires conuertit.

[5] Vix quidem uel bono moderatoque regi facilis erat fauor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis; uerum enimuero Hieronymus, uelut suis uitiis desiderabilem efficere uellet auum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit. nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec uestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris ciuibus uidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni. hunc tam superbum adparatum habitumque conuenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines nouae, inhumana crudelitas. itaque tantus omnes terror inuaserat ut quidam ex tutoribus aut morte uoluntaria aut fuga praeuerterent metum suppliciorum. tres ex iis quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magno opere audiebantur; tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se conuertebant animum adulescentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum. index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit. qui comprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat; postremo cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, uictum malis se simulans auertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros ⟨fuisse; addit socios⟩ ab latere tyranni quorum capita uilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium adiectique poenae ceteri iuxta insontes. consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in uirtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto uirium ad arcana occultanda.

[6] Ita, quod unum uinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat, legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili adulescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine sed oriundi ab Syracusis exsule auo, Poeni ipsi materno genere. per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno nec inuito Hannibale apud tyrannum manserunt. Ap. Claudius praetor, cuius Sicilia prouincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renouandam societatem quae cum auo fuisset uenisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; uix credibilia enim legatos Hannibalis narrare; uelle quid ueri sit scire, ut ex eo utram spem sequatur consilium capiat. Romani, cum serio legationes audire coepisset redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato ne fidem temere mutaret proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. conuenit ut, cum Romanos Sicilia expulissent--id autem breui fore, si naues atque exercitum misissent--, Himera amnis, qui ferme ⟨mediam⟩ diuidit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni aui, iubebant meminisse, legationem misit, qua aequum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo. hanc leuitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuuene furioso neque arguebant, dummodo auerterent eum ab Romanis.

[7] Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes quae praesidiis tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu --erant autem ad quindecim milia peditum equitumque--profectus esset, liberas aedes coniurati--et omnes forte militabant--imminentes uiae angustae qua descendere ad forum rex solebat sumpserunt. ibi cum instructi armatique ceteri transitum exspectantes starent, uni ex eis--Dinomeni fuit nomen--, quia custos corporis erat, partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut conuenerat factum est. tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum interualli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius uolneribus quam succurri posset. clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis uolneribus euasit. fuga satellitum, ut iacentem uidere regem, facta est; interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque aliorum consilia. incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari, ipse aduersus Syracusana consilia ⟨ad⟩ prouinciae regnique fines omnia conuertit praesidia. exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque imposuit. inde Romam comitiorum causa ueniens in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit. eo die cum sors praerogatiuae Aniensi iuniorum exisset eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:

[8] 'Si aut pacem in Italia aut ⟨id⟩ bellum eumque hostem haberemus in quo neglegentiae laxior locus esset, qui uestris studiis, quae in campum ad mandandos quibus uelitis honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse uideretur uestrae libertatis; sed cum in hoc bello, in hoc hoste nunquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem uos cura qua in aciem armati descenditis inire suffragium ad creandos consules decet et sibi quemque dicere: "Hannibali imperatori parem consulem nomino." hoc anno ad Capuam Uibellio Taureae, Campano summo equiti, prouocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus. aduersus Gallum quondam prouocantem in ponte Anienis T. Manlium fidentem et animo et uiribus misere maiores nostri. eandem causam haud multis annis post fuisse non negauerim cur M. Ualerio non diffideretur aduersus similiter prouocantem ad certamen arma capienti Gallum. quemadmodum pedites equitesque optamus ut ualidiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. cum qui est summus in ciuitate dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus aduersus ueterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli; nobis autem in adparatu ipso ac tantum incohantibus res annus circumagitur. quoniam quales uiros creare uos consules deceat satis est dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogatiuae fauor inclinauit dicam. M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere a sacris neque retinere possumus ut non deum aut belli deseramus curam. ⟨T.⟩ Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet; ceterum non ea uestra in me maioresque meos merita sunt ut non potiorem priuatis necessitudinibus rem publicam habeam. quilibet nautarum uectorumque tranquillo mari gubernare potest; ubi saeua orta tempestas est ac turbato mari rapitur uento nauis, tum uiro et gubernatore opus est. non tranquillo nauigamus sed iam aliquot procellis summersi paene sumus; itaque quis ad gubernacula sedeat summa cura prouidendum ac praecauendum uobis est. in minore te experti, T. Otacili, re sumus; haud sane cur ad maiora tibi fidamus documenti quicquam dedisti. classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa parauimus, ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Carthagine Hannibali transportaretur. create consulem T. Otacilium, non dico si omnia haec, sed si aliquid eorum rei publicae praestitit. sin autem te classem obtinente, ea etiam uelut pacato mari quibus ⟨non erat opus⟩ Hannibali tuta atque integra ab domo uenerunt, si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potissimum ducem Hannibali hosti ⟨hi⟩ opponant? si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrorum censeremus, nec tu id indignari posses aliquem in ciuitate Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius interest quam tua, T. Otacili, non imponi ceruicibus tuis onus sub quo concidas. ego magno opere suadeo, Quirites, eodem animo quo si stantibus uobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis quibus sacramento liberi uestri dicant, ad quorum edictum conueniant, sub quorum tutela atque cura militent. lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla sed ad praecauenda similia [utiles] documento sunt. praeco, Aniensem iuniorum in suffragium reuoca.'

[9] Cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum uelle uociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, quia urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri. interim praerogatiua suffragium init creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. eosdem consules ceterae centuriae sine uariatione ulla dixerunt; et praetor unus refectus Q. Fuluius Flaccus, noui alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus. comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fuluio extra ordinem urbana prouincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset. aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundauit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie. quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito conuerterant in se ciuitatis animos; multis enim annis tale consulum par non fuerat. referebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Caruiliumque aduersus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules declaratos. absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipsi comitia habenti consulatus continuatus. tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet; quin laudabant potius magnitudinem animi quod, cum summo imperatore esse opus rei publicae sciret seque eum haud dubie esse, minoris inuidiam suam, si qua ea re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset.

[10] Quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus decretumque omnium primum ut consules sortirentur compararentue inter se uter censoribus creandis comitia haberet priusquam ad exercitum proficisceretur. prorogatum deinde imperium omnibus qui ad exercitus erant iussique in prouinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum uolonum exercitu erat, C. Terentius Uarro in agro Piceno, M. Pomponius in Gallico; et praetorum prioris anni pro praetoribus, Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Ualerius ad Brundisium orae maritimae, intentus aduersus omnes motus Philippi Macedonum regis, praeesset. P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta prouincia, T. Otacilio classis eadem quam aduersus Carthaginienses priore anno habuisset. prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur: Lanuui in aede intus Sospitae Iunonis coruos nidum fecisse; in Apulia palmam uiridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum uisum; et Calibus creta et Romae in foro bouario sanguine pluuisse; et in uico Insteio fontem sub terra tanta ui aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant prouoluta uelut impetu torrentis tulerit; tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Uolcani, Uacunae in Sabinis publicamque uiam, murum ac portam Gabiis. iam alia uolgata miracula erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bouem in Sicilia locutum; infantem in utero matris in Marrucinis 'io triumphe' clamasse; ex muliere Spoleti uirum factum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida ueste uisas esse. quin Romae quoque in ipsa urbe, secundum apum examen in foro uisum--quod mirabile est, quia rarum--, adfirmantes quidam legiones se armatas in Ianiculo uidere concitauerunt ciuitatem ad arma, cum qui in Ianiculo essent negarent quemquam ibi praeter adsuetos collis eius cultores apparuisse. haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso et supplicatio omnibus deis quorum puluinaria Romae essent indicta est.

[11] Perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent consules ad senatum rettulerunt. duodeuiginti legionibus bellum geri placuit; binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri; duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus uolonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Ualerio ad classem circa Brundisium relinqui, duas urbi praesidio esse. hic ut numerus legionum expleretur, sex nouae legiones erant scribendae. eas primo quoque tempore consules scribere iussi et classem parare, ut cum eis nauibus quae pro Calabriae litoribus in statione essent, centum quinquaginta longarum classis nauium eo anno expleretur. dilectu habito et centum nauibus nouis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Furius Philus. cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est. cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret; qui supra centum milia usque ad trecenta milia, tres nautas cum stipendio annuo; qui supra trecenta milia usque ad deciens aeris, quinque nautas; qui supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo stipendio darent. ex hoc edicto dati nautae, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naues conscenderunt. tum primum est factum ut classis Romana sociis naualibus priuata impensa paratis compleretur.

[12] Hic maior solito apparatus praecipue conterruit Campanos ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent. itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam exercitum admoueret: ad eam oppugnandam nouos exercitus scribi Romae nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse. id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus ne praeuenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in ueteribus castris super Capuam consedit. inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Auerni per speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidii erat, descendit. Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam allatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit, et Ti. Gracchum ab Luceria Beneuentum copias admouere, Q. Fabium praetorem--is filius consulis erat--⟨ad⟩ Luceriam Graccho succedere iubet. in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius qui maritimae orae reique nauali praeesset; et ceteri in suas quisque prouincias profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas priori anno regiones obtinuerunt.

[1313] Ad Hannibalem, cum ad lacum Auerni esset, quinque nobiles iuuenes ab Tarento uenerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate qua usus aduersus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se iuuentutis Tarentinae referunt ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoueat: si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram quin ⟨in deditionem ueniat⟩ urbs; in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet; se in tempore adfuturum esse. hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. urbem esse uidebat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune uersam regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, Brundisium cum Romani haberent, petiturum. sacro inde perpetrato ad quod uenerat et, dum ibi moratur, peruastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium Puteolos repente agmen conuertit ad opprimendum praesidium Romanum. sex milia hominum erant et locus munimento quoque, non natura modo tutus. triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit. aduentu eius in propinquum agrum mota Nolana est plebs, iam diu auersa ab Romanis et infesta senatui suo. itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis uenerunt. praeuenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno Suessulam a Calibus, cum Uolturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat; inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit. et uti a consule omnia impigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.

[14] Iisdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, uenit et ad Beneuentum uelut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit. qui primo oppidum intrauit, deinde, ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluuium castra posuisse et inde agrum populari audiuit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat. ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte uolonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en unquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid desiderarent quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad eam diem usum neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse. de eo permissum ipsi erat faceret quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus uenisse eis libertatis quam diu sperassent potiundae; postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu uera uirtute geri res posset. qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum seruili supplicio animaduersurum; suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se fore solum sed consulem M. Marcellum, sed uniuersos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. litteras inde consulis ac senatus consultum recitauit, ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam poscebant signumque ut daret extemplo ferociter instabant. Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit: milites laeti, praecipue quibus merces nauatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei reliquum consumunt.

[15] Postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conueniunt. sole orto Gracchus in aciem copias educit nec hostes moram dimicandi fecerunt. septendecim milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique. pugnatum est et acriter et diu; quattuor horis neutro inclinata est pugna nec alia magis Romanum impediebat res quam capita hostium pretia libertatis facta. nam ut quisque hostem impigre occiderat, primum capite aegre inter turbam tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde occupata dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse desierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat. quod ubi tribuni militum Graccho nuntiauerunt, neminem stantem iam uolnerari hostem, carnificari iacentes et in dextris militum pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit proicerent capita inuaderentque hostem: claram satis et insignem uirtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis uiris. tum redintegrata pugna est et eques etiam in hostes emissus; quibus cum impigre Numidae concurrissent nec segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium adducta res. cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis uictos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem uerbis obtereret, postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.

[16] Ea demum uox ita animos accendit ut renouato clamore uelut alii repente facti tanta ui se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non possent. primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota impulsa acies; inde haud dubie terga data ruuntque fugientes in castra adeo pauidi trepidique ut ne in portis quidem aut uallo quisquam restiterit ac prope continenti agmine Romani insecuti nouum de integro proelium inclusi hostium uallo ediderint. ibi sicut pugna impeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit; et adiuuere captiui, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt. itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alii omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. ex uictoribus duo milia ferme cecidere. praeda omnis, praeterquam hominum captorum, militi concessa est; et pecus exceptum est quod intra dies triginta domini cognouissent. cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme uolonum militum, quae pugnauerant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt. postero die per tribunos militum inde deducti, contione militum aduocata a Graccho superueniunt. ubi cum proconsul ueteres milites primum, prout cuiusque uirtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis donasset, tunc quod ad uolones attineret omnes ait malle laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse; quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere. ad quam uocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset ac nunc complexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur, tum Gracchus 'priusquam omnes iure libertatis aequassem' inquit, 'neminem nota strenui aut ignaui militis notasse uolui; nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne uirtutis ignauiaeque pereat, nomina eorum qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad me iubebo citatosque singulos iure iurando adigam, nisi quis morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque quoad stipendia facient capturos esse. hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignauiae nota leuiore uos designari potuisse.' signum deinde colligendi uasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciuiam ac iocum ita ludibundi Beneuentum rediere ut ab epulis per celebrem festumque diem actis non ex acie reuerti uiderentur. Beneuentani omnes turba effusa cum obuiam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, uocare in hospitium. apparata conuiuia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea inuitabant Gracchumque orabant ut epulari permitteret militibus; et Gracchus ita permisit in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia. pilleati aut lana alba uelatis capitibus uolones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes qui simul ministrabant uescebanturque. digna res uisa ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Auentino ex multaticia pecunia faciendam curauit dedicauitque.

[17] Dum haec ad Beneuentum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra mouet. quem ubi aduentare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire obuiam hosti parat nec moram dimicandi facere. C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per auersam maxime ab hoste portam emittit circumuectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium uideret, ab tergo se obicere. id errore uiarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est. absente eo cum proelium commissum esset, superior quidem haud dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est. non ausus insequi cedentes Marcellus uincentibus suis signum receptui dedit. plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti. solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque, ne uiso quidem hoste rediens, adeo grauiter est ab consule increpitus ut per eum stetisse diceretur quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades. postero die Romanus in aciem descendit, Poenus tacita etiam confessione uictus castris se tenuit. tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei nunquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.

[18] Nec minore animo res Romana domi quam militiae gerebatur. censores, uacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum aduerterunt castigandaque uitia quae, uelut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo enata bello erant. primum eos citauerunt qui post Cannensem ⟨cladem a re publica defecisse⟩ dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat. iusso deinde eo ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere cum purgari nequissent, pronuntiarunt uerba orationemque eos aduersus rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret. secundum eos citati nimis callidi exsoluendi iuris iurandi interpretes, qui captiuorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iurauerant redituros rebantur. his superioribusque illis equi adempti qui publicum equum habebant, tribuque moti aerarii omnes facti. neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit. nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque uacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset. et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti; additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat. cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, conuenere ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueuerant hortarique censores ut omnia perinde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse. conuenere deinde domini eorum quos Ti. Sempronius ad Beneuentum manu emiserat arcessitosque se ab triumuiris mensariis esse dixerunt ut pretia seruorum acciperent; ceterum non antequam bello confecto accepturos esse. cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde uiduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide; inde si quid emptum paratumque pupillis ac uiduis foret, a quaestore perscribebatur. manauit ea priuatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes uocarent qui accepisset.

[19] Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio. praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat seruitiaque et plebem promiscue armarat ut castra Romana inuaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit: altero exercitu dum Casilinum oppugnatur opus esse qui Campanis opponatur; uel ipse relicto Nolae praesidio modico ueniret uel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Beneuento acciturum. hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum uenit, aduentuque eius Campani iam mouentes sese quieuerunt. ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent uolnera neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem paruam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur. uineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admouerentur Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupauit caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam peruenerunt: Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, captiuique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt: oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam diuisa.

[20] Quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit. eos effuse palatos Hanno adortus haud multo minorem quam ad Beneuentum acceperat reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim ne Gracchus adsequeretur concessit. consules Marcellus retro unde uenerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit. Caudinus Samnis grauius deuastatus: perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae; oppida ui capta Compulteria, Telesia, Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae. milia hostium in his urbibus uiginti quinque capta aut occisa et recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, uirgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti. haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta; Marcellum ab gerundis rebus ualetudo aduersa Nolae tenuit. et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam prouincia erat, Acuca oppidum per eos dies ui captum statiuaque ad Ardoneas communita. dum haec in aliis locis ab Romanis geruntur, iam Tarentum peruenerat Hannibal cum maxima omnium quacunque ierat clade; in Tarentino demum agro pacatum incedere agmen coepit. nihil ibi uiolatum neque usquam uia excessum est, apparebatque non id modestia militum aut ducis nisi ad conciliandos animos Tarentinorum fieri. ceterum cum prope moenibus accessisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat. Tarenti triduo ante quam Hannibal ad moenia accederet a M. Ualerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Liuius impigre conscripta iuuentute dispositisque ad omnes portas circaque muros qua res postulabat stationibus, die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandum[que]. diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo qui ad lacum Auerni adissent aut ipsi uenirent aut nuntium litterasue mitterent, uana promissa se temere secutum cernens castra inde mouit, tum quoque intacto agro Tarentino quamquam simulata lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam ut uenit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi--iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus--comportat. praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi; unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus diuisa.

[21] Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur, morsque tyranni duces magis impigros dedisset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam prouinciam decernunt. secundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat uociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse. deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum, spe facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus; et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutauere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur. cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt. ceterum praeuenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis seruis. itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia quae poterat quaeque opportuna erant praesidiis firmarat. Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam obscura luce inuecti, cum cruentam regiam uestem atque insigne capitis ostentarent, trauecti per Tycham simul ad libertatem simul ad arma uocantes, in Achradinam conuenire iubent. multitudo pars procurrit in uias, pars in uestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant. omnia luminibus conlucent strepituque uario complentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii Iouis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, detrahunt, precantes Iouem ut uolens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus. haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica. locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuuentute quae praesidio eius loci attributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.

[22] Luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam conuenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et moderatam habuit: seruitii onus indignitatesque homines expertos aduersus notum malum inritatos esse: discordia ciuilis quas importet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos uidisse. arma quod impigre ceperint, laudare: magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium. si tutelam alieni regni suum regnum uelit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque conuocati neque consulti fuerant. ut uentum ad Adranodorum est, ipsum quidem mouebat et ciuium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae uel munitissima prodita atque alienata; sed euocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni uocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere: facile esse momento quo quis uelit cedere possessione magnae fortunae; facere et parare eam difficile atque arduum esse. spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura. haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse uiam, si in praesentia tempori cessisset. itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae uenit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae ueniam petiuit: se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur. postquam animaduerterit eos qui liberassent patriam seruare etiam liberatam uelle atque undique consuli in medium, non dubitasse quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum qui mandasset suus furor absumpsisset, patriae restitueret. conuersus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin, 'facinus' inquit 'memorabile fecistis; sed, mihi credite, incohata uestra gloria, nondum perfecta est periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res ⟨publica⟩.'

[23] Post hanc orationem claues portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicauerunt cum coniugibus ac liberis; postero die comitia praetoribus creandis habita. creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt; qui, auditis iis quae Syracusis acta erant pecuniam regiam quae in Leontinis erat Syracusas deuectam quaestoribus ad id ipsum creatis tradiderunt. et ea quae in Insula erat Achradinam tralata est; murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est. secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem[que]. Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare uoluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus uidebatur, Syracusas rediere; ubi ne suspecti obuersarentur tamquam nouandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt. ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac socium paruisse imperio eius cuius imperator suus uoluerit. uelle ad Hannibalem redire; ceterum, cum iter tutum non sit uagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere ut praesidii dent aliquid quo Locros in Italiam perducantur; gratiam magnam eos parua opera apud Hannibalem inituros. facile res impetrata; abire enim duces regios cum peritos militiae, tum egentes eosdem atque audaces cupiebant; sed quod uolebant non quam maturato opus erat nauiter expediebant. interim iuuenes militares et adsueti militibus nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex naualibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque: illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renouati dominentur.

[24] His audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat nec Epicydi solum spem nouandarum rerum sed Adranodoro etiam praebebat. qui fessus tandem uxoris uocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia noua atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obuersaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuuare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat; itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. qui ubi rem haud uanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus et ⟨ex⟩ auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt; et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. qui cum ordine omnia edocuisset--principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis quibus Themisto iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum; iam mercennariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam,--singula deinde quae per quosque agerentur totamque uiris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus uidebantur: ante curiam uariae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in uestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in contionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et a collegis ut uerba faceret.

[25] Is tamquam reos ageret, ab ante acta uita orsus, quaecunque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse: quid enim sua sponte [fecisse] Hieronymum, puerum ac uixdum pubescentem, facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena inuidia regnasse. itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse. at illos debitos iam morti destinatosque, alia noua scelera post mortem tyranni molitos, palam primo cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creuerit et quae procurator tenuerat pro domino possederit; proditus deinde ab eis qui in Insula erant circumsessus ab uniuersa ciuitate quae Achradinam tenuerit nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit uinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias nuptas. sub hanc uocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum uiuere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. ea natura multitudinis est: aut seruit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec struere modice nec habere sciunt; et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui auidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent. sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt--acceptaque paene prius quam promulgata est--ut omnes regiae stirpis interficerentur; missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.

[26] Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus uoluntarium consciuerat exsilium. ea cum ad se quoque ueniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus uirginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc ⟨per deos, nunc⟩ per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris ne se innoxiam inuidia Hieronymi conflagrare sinerent: nihil se ex regno illius praeter exsilium uiri habere; neque fortunam suam eandem uiuo Hieronymo fuisse quam sororis neque interfecto eo causam eandem esse. quid quod si Adranodoro consilia processissent, illa cum uiro fuerit regnatura, sibi cum ceteris seruiendum? si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse quin extemplo conscensurus sit nauem atque in patriam rediturus? quantum spes hominum falli. in liberata patria coniugem eius ac liberos de uita dimicare, quid obstantes libertati aut legibus? quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope uidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, inuisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad uirum uxorem, ad patrem filias. auersis auribus animisque ~cassae, ne tempus tererent, ferrum quosdam expedientes cernebat; tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur. inter haec abstractam a penetralibus iugulant. in uirgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt, quae alienata mente simul luctu metuque uelut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore euaserunt tenentibusque, cum tot ac tam ualidae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. tandem uolneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes conruerunt. caedem per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius uenit mutatis repente ad misericordiam animis ne interficerentur. ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset. itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac Themisti--nam ambo praetores fuerant--comitia poscere quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.

[27] Statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominauit, tum inde alius Hippocratem. crebriores deinde hae uoces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse; et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis qui omnia nouare cupiebant permixtis. praetores dissimulare primo extrahenda re; sed postremo, uicti consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores. nec illi primo statim creati nudare quid uellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Ap. Claudium et impetratis eis alios qui de foedere antiquo renouando agerent missos. ad Murgantiam tum classem nauium centum Romanus habebat, quonam euaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quoue eos ageret noua atque insolita libertas operiens. per eosdem dies cum ad Marcellum uenientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus, posse rem conuenire ratus, et ipse legatos Syracusas qui coram cum praetoribus de renouando foedere agerent misit. et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. postquam Punicam classem accessisse Pachynum allatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. ut uero Appius naues ad ostium portus, quid~ aliae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus uanis accesserat fides; ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos si in terram egrederentur.

[28] In hac turbatione rerum in contionem uocari placuit; ubi cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides, principum unus, orationem salutarem ut in tali tempore habuit: nec spem salutis nec perniciem propiorem unquam ciuitati ulli fuisse. si enim uno animo omnes uel ad Romanos uel ad Carthaginienses inclinent, nullius ciuitatis statum fortunatiorem ac beatiorem fore; si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. itaque, ut idem omnes sentiant, summa ui agendum esse. utra societas sit utilior, eam longe minorem ac leuioris momenti consultationem esse; sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, uel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam. esse etiam momenti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur; cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum. quo minus cupiditatis ac studii uisa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. adiectum est praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium; iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere. cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit mittique legatos ad rem cum eis confirmandam.

[29] Dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes uenerunt; quae legatio peropportuna uisa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos. Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, nouandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. ceterum leuauerunt modo in praesentia uelut corpus aegrum quo mox in grauiorem morbum recideret. Hippocrates enim finitima prouinciae Romanae primo furtiuis excursionibus uastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo sed tota procul Sicilia ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos aduersus populum Romanum concitatos cernebat, auertere etiam ab Syracusanis coepit: nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque populi sub regibus fuissent ei suae dicionis essent, nec iam libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur. renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequum censere liberos se esse, uel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit uel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus ad Syracusanos concursum ⟨sit⟩. itaque aut eximendum id de foedere esse aut legem eam foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum; legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est: neque mandasse sese Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent neque teneri alienis foederibus. haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax conuenisset.

[30] Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates atque Epicydes postquam capi muros refringique portas uidere, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt. Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta ueris ferens: caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata. ad nuntium tam atrocem constitit agmen concitatisque omnibus duces--erant autem Sosis ac Dinomenes--quid agerent consultabant. terroris speciem haud uanam mendacio praebuerant uerberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum; ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem uiolatus fuerat suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores sed eum motum haud diuturnum fore si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae. quod ubi frustra eis fuit inceptum, ui agendum rati postero die Megaris castra mouent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent. Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obuiam agmini procedunt. prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique. quos ubi ex signis armorumque habitu cognouere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae ac uelamenta alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos tutarentur neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.

[31] Enimuero conclamant bonum ut animum haberent; omnem se cum illis fortunam subituros. inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret peruenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden ~peruasit rumor fremitusque toto agmine erat haud dubie approbantium aduentum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt. qui mos ille, quae licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, comprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. ad quam uocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis uelut interceptas litteras quas ipse composuerat, recitat: 'praetores Syracusani consuli Marcello.' secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse quod in Leontinis nulli pepercisset; sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam nec unquam Syracusas quieturas donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset. itaque daret operam, ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pauidi abequitauerint Syracusas. et ne fuga quidem eorum seditio compressa est impetusque in Syracusanos milites fiebant nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obuiam issent, non a misericordia aut humano consilio sed ne spem reditus praeciderent sibi, et cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent. expertique quam uana aut leui aura mobile uolgus esset, militem nancti ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium conuenientem eis quae ad Mylas falso nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac uelut uisa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.

[32] Huic non apud uolgum modo fides fuit sed senatum quoque in curiam introductus mouit. haud uani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse auaritiam et crudelitatem Romanorum; eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi auaritiae praemium esset, facturos fuisse. itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere; sed non ab iisdem omnes timere nec eosdem odisse. ad militare genus omne partemque magnam plebis inuisum esse nomen Romanum; praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati uano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse. et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes serebanturque conloquia per propinquos popularium qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum. iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi cum praetores interuenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia uana erant, obliti maiestatis precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus. sed surdae ad omnia aures concitatae multitudinis erant nec minore intus ui quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est. praetores in Achradinam cum iuuentute popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent. ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur. nox caedibus finem fecit. postero die serui ad pilleum uocati et carcere uincti emissi; confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breue tempus libertas adfulsisset, in antiquam seruitutem recciderant.

[33] Haec nuntiata cum essent Romanis, ex Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas. et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant. praemissa quadriremis cum intrasset fauces portus, capitur; legati aegre effugerunt; et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium--Iouis id templum est--mille et quingentos passus ab urbe castra posuit. inde quoque legatos praemitti placuit; quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes obuiam cum suis processerunt. Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi foediorem non exsilio solum sed etiam morte seruitutem patiantur; nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros. itaque si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat et caedis auctores dedantur et libertas legesque ⟨suae⟩ Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit bello persecuturos. ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum ad quos uenerint manu res Syracusana esset, tum reuerterentur. si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas clausit. inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur; et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant uastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se inuasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admouerunt.

[34] Et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inuentor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus ⟨si quid⟩ hostes ingenti mole agerent ipse perleui momento ludificaretur. murum per inaequales ductum colles, pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam et quae planis uallibus adiri possent, ut cuique aptum uisum est loco, ita genere omni tormentorum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat. ex ceteris nauibus sagittarii funditoresque et uelites etiam, quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, uix quemquam sine uolnere consistere in muro patiebantur; hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naues: iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis ut latus lateri applicaretur, cum exteriore ordine remorum uelut una nauis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. aduersus hunc naualem apparatum Archimedes uariae magnitudinis tormenta in muris disposuit. in eas quae procul erant naues saxa ingenti pondere emittebat; propiores leuioribus eoque magis crebris petebat telis; postremo, ut sui uolnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cauis aperuit, per quae caua pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem. [quae] propius quaedam subibant naues quo interiores ictibus tormentorum essent; in eas tollenone super murum eminente ferrea manus firmae catenae inligata cum iniecta prorae esset grauique libramento plumbum recelleret ad solum, suspensa prora nauem in puppim statuebat; dein remissa subito uelut ex muro cadentem nauem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebant ut etiamsi recta recciderat, aliquantum aquae acciperet. ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo uersa ut totis uiribus terra adgrederentur. sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat Hieronis impensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte. natura etiam adiuuabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magna parte ita procliue est ut non solum missa tormento sed etiam quae pondere suo prouoluta essent, grauiter in hostem inciderent. eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. ita consilio habito, quando omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.

[35] interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit, Megara ui capta diruit ac diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem. per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam uocant Minoam, quinque et uiginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem; sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, profectus Carthaginem adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui uenisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud uanus praesens monitor facile perpulerat ut quantae maxime possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur. adueniens Heracleam, intra paucos inde dies Agrigentum recepit; aliarumque ciuitatium quae partis Carthaginiensium erant adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos ut postremo etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustulerint; et, parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum aduersus consulem Romanum gereret. cum decem milibus peditum, quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca profectus castra circa Acrillas urbem ponebat. munientibus superuenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praeuenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obuium fore; sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eis copiis quas habebat par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus composito ibat.

[36] forte ea cura [q.] aduersus Poenos praeparata aduersus Siculos usui fuit. castris ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes quod peditum fuit circumuenit; eques leui certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit. ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum octo ferme inde milia castra posuit. sub idem fere tempus et naues longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; uersumque ab Italia bellum--adeo uterque populus in Siciliam intentus--fuisse uideri poterat. legionem Romanam quae exposita Panormi erat uenientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus uia decipitur. mediterraneo namque Poenus itinere duxit; legio maritimis locis classe prosequente ad Ap. Claudium Pachynum cum parte copiarum obuiam progressum peruenit. nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt: et Bomilcar, simul parum fidens nauibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgrauari sociorum, uelis in altum datis in Africam transmisit, et Himilco, secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua priusquam maioribus copiis iungeretur occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et uiribus hostem cernebat, ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde mouit, ut quocumque uocasset defectionis ab Romano spes admoueret exercitum ac praesens suas res fouentibus adderet animos. Murgantiam primum prodito ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti magna uis commeatusque omnis generis conuecti erant Romanis.

[37] ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum ciuitatium animi praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur. Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce ualidum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, uir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide Siculorum reponeret; et tum intenderant eum ad cauendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum. itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac uigiliis erant nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, animaduerterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat agendum: urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non serui in custodiam traditi essent Romanis. itaque claues portarum reddi sibi aequum censent: bonis sociis fidem suam maximum uinculum esse et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si uolentes ac non coacti mansissent in amicitia. ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clauesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet sed eius qui commisisset. praesidio decedere apud Romanos capital esse et nece liberorum etiam suorum eam ⟨noxiam⟩ parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse; ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii esset. se uero negare illi missuros testarique, si uerbis nihil agerent, uindictam aliquam libertatis suae quaesituros. tum Pinarius: at illi si ad consulem grauarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur utrum paucorum ea denuntiatio an uniuersae ciuitatis esset. consensa in posterum diem contio.

[38] postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, conuocatis militibus 'credo ego uos audisse, milites' inquit, 'quemadmodum praesidia Romana ab Siculis circumuenta et oppressa sint per hos dies. eam uos fraudem deum primo benignitate, dein uestra ipsi uirtute dies noctesque perstando ac peruigilando in armis uitastis. utinam reliquum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci possit. haec occulta in fraude cautio est qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claues portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit foediusque hic trucidabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est. noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua uos certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in uos populum. itaque crastino die aut uestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis; qui prior strinxerit ferrum, eius uictoria erit. intenti ergo omnes armatique signum exspectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham. cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam inuadite ac sternite omnia ferro; et cauete quisquam supersit cuius aut uis aut fraus timeri possit. uos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis uolentes propitii adsitis, si uitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus. pluribus uos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri possit.'

[39] ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die alii aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt. productus ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam et pleraque eadem quae pridie dixisset, et primo sensim ~ac plus~ reddere claues, dein iam una uoce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec uiderentur ultra uim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut conuenerat, dedit militesque intenti dudum ac parati alii superne in auersam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt. caeduntur Hennenses cauea inclusi coaceruanturque non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum ⟨alii⟩ capita ruerent ⟨et⟩ integris saucii, uiui mortuis incidentes cumularentur. inde passim discurritur, et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret. ita Henna aut malo aut necessario facinore retenta. Marcellus nec factum improbauit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore fore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos. atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae claraeque uel ob insignem munimento naturali locum uel ob sacrata omnia uestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam peruasit et, quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam deorum sedem uiolatam esse, tum uero qui etiam ante dubii fuerant defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admouissent. Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis in castra conuectis, praesidio modico ibi relicto, ad Syracusas obsidendas uenit. inde Ap. Claudio Romam ad consulatum petendum misso T. Quinctium Crispinum in eius locum classi castrisque praeficit ueteribus; ipse hibernacula quinque milia passuum ⟨ab⟩ Hexapylo--Leonta uocant locum--communiit aedificauitque. haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.

[40] eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum fuerat, motum bellum est. legati ab Orico ad M. Ualerium praetorem uenerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse, lembis biremibus centum uiginti flumine aduerso subuectum; deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admouisse eamque urbem, sitam in plano, neque moenibus neque uiris atque armis ualidam, primo impetu oppressam esse. haec nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam nisi quod imminerent Italiae, peterentur. M. Ualerius duorum milium praesidio relicto ⟨praeposito⟩que eis P. Ualerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naues militum capere non poterant, in onerarias impositis altero die Oricum peruenit; urbemque eam leui tenente praesidio quod ⟨rex⟩ recedens inde reliquerat haud magno certamine recepit. legati eo ab Apollonia uenerunt, nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra uim Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum. facturum se quae uellent pollicitus, duo milia delectorum militum nauibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naeuio Crista, uiro impigro et perito militiae. is expositis in terram militibus nauibusque Oricum retro unde uenerat ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per uiam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. diem insequentem quieuere dum praefectus iuuentutem Apolloniatium armaque et urbis uires inspiceret. ubi ea uisa inspectaque satis animorum fecere simulque ab exploratoribus comperit quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium adeo neglecta atque aperta intrauit, ut satis constaret prius mille hominum uallum intrasse quam quisquam sentiret ac, si caede abstinuissent, peruenire ad tabernaculum regium potuisse. caedes proximorum portae excitauit hostes. inde tantus terror pauorque omnes occupauit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens, militi quoque nedum regi uix decoro habitu ad flumen nauesque perfugerit. eodem et alia turba effusa est. paulo minus tria milia militum in castris aut capta aut occisa; plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est. castris direptis Apolloniatae catapultas ballistas tormentaque alia quae oppugnandae urbi comparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna uenisset, Apolloniam deuexere: cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. haec cum Oricum essent nuntiata, M. Ualerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne nauibus capessere fugam rex posset. itaque Philippus, neque terrestri neque nauali certamini satis fore parem se fidens, subductis nauibus atque incensis terra Macedoniam petit, magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Ualerio Orici hibernauit.

[41] eodem anno in Hispania uarie res gestae. nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt; defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore aduenisset. primo ad Castrum Album--locus est insignis caede magni Hamilcaris--castra Romani habuere. arx erat munita et conuexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa hostium plena erant agmenque Romanum impune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Uictoriae castra communiuere. eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto aduenit contraque castra Romana trans fluuium omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa uisenda haud fefellit hostes oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus aduentu fratris obsidione eximitur. Castulo, urbs Hispaniae ualida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat; uidebanturque inopia maxime eum locum expugnaturi. Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnauit. supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis; plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Iliturgi recessum est. Bigerra inde urbs--socia et haec Romanorum erat--a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adueniens Cn. Scipio soluit.

[42] ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo confestim secuti sunt. ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas egregieque uincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pauorque circa eum ceperat milites ne mortiferum esset uolnus. ceterum haud dubium fuit quin, nisi ea mora interuenisset, castra eo die Punica capi potuerint; nam non milites solum sed elephanti etiam usque ad uallum acti erant, superque ipsas ⟨fossas⟩ nouem et triginta elephanti pilis confixi. hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit nec dubia uictoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum. sed gens nata instaurandis reparandisque bellis Magone ad conquisitionem militum a fratre misso breui repleuit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit. Galli plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies uicta, iisdem animis quibus priores eodemque euentu pugnauere. plus octo milia hominum caesa, haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus; duo etiam insignes reguli Gallorum--Moeniacapto et Uismaro nomina erant--eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. cum tam prosperae res in Hispania essent, uerecundia Romanos tandem cepit Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octauum iam annum sub hostium potestate esse. itaque id oppidum ui pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis quos ex iis uis reliquerat belli restituerunt; et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona uendiderunt urbemque eorum deleuerunt.

[43] haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta. Romae cum tribuni plebis noui magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a ⟨M.⟩ Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est--quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu mouerant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam--sed nouem tribunorum auxilio uetiti causam in magistratu dicere dimissique [fuerant]. ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furii; M. Atilius magistratu se abdicauit. comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule. creati consules ambo absentes, Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum. praetores fiunt duo qui tum aediles curules erant, P. Sempronius Tuditanus et Cn. Fuluius Centumalus, et ⟨cum illis M. Atilius et⟩ M. Aemilius Lepidus. ludos scenicos per quatriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur. aedilis Tuditanus hic erit, qui ad Cannas pauore aliis in tanta clade torpentibus per medios hostes duxit. his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac prouinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;

[44] itaque prouinciae atque exercitus diuisi: bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus quem ipse Sempronius habuerat, alter quem Fabius consul; eae binae erant legiones. M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iurisdictione M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata Luceriam prouinciam haberet legionesque duas quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat. P. Sempronio prouincia Ariminum, Cn. Fuluio Suessula cum binis item legionibus euenerunt ut Fuluius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet. prorogata imperia prouinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, ⟨P.⟩ Lentulo propraetori prouincia uetus, T. Otacilio classis--exercitus nulli additi noui--; M. Ualerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe quam haberet; Q. Mucio cum uetere exercitu--duae autem legiones erant-- Sardinia; C. Terentio, ⟨cum⟩ legione una cui iam praeerat, Picenum. scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et uiginti milia sociorum. his ducibus, his copiis aduersus multa simul aut mota aut suspecta bella muniuerunt Romanum imperium. consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto priusquam ab urbe mouerent prodigia procurarunt quae nuntiata erant. murus ac porta Caietae et Ariciae etiam Iouis aedes de caelo tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro ueris: nauium longarum species in flumine Tarracinae quae nullae erant uisas et in Iouis Uicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his procuratis ex decreto pontificum profecti consules Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam in castra uenit. cum obuiam filius progrederetur lictoresque uerecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praeuectus senex, ut consul animaduertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamauit, tum demum desiliens 'experiri' inquit 'uolui, fili,

[45] satin scires consulem te esse'. in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus seruis uenit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse. eam rem ad consilium ⟨cum⟩ rettulisset Fabius, aliis pro transfuga uerberandus necandusque uideri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos; tum, quia res Romana contra spem uotaque eius uelut resurgere ab stirpibus uideatur, nouam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde ipse stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, uanus hostis; id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset. contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli tamquam in pace libera de quoque arbitria agere aiebat; qui, cum illud potius agendum atque cogitandum sit si quo modo fieri possit ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent, documentum autem dicant statui oportere si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat. quod si abire ab Romanis liceat, redire ad eos non liceat, cui dubium esse quin breui deserta ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta uisura sit? se tamen non eum esse qui Altinio fidei quicquam censeat habendum; sed mediam secuturum consilii uiam. neque eum pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida ciuitate [eum] seruari per belli tempus; perpetrato bello tum consultandum utrum prior defectio plus merita sit poenae an hic reditus ueniae. Fabio adsensum est Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus quod secum tum attulerat ei seruari iussum. Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adseruabant. Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem uolgata tumultum, ut principe amisso, fecit, metuque rerum nouarum extemplo nuntii missi. quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei uirum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi uendendique; ceterum, ut irae magis quam auaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque auiditati addidit coniugemque eius ac liberos in castra accitos, quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus uiuos combussit.

[46] Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia uidit, ea potissimum adgredi statuit. comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque uiros fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis uisum est, attribuit eosque, ubi quartae uigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre. porta ibi humilis et angusta erat infrequenti uia per desertam partem urbis. iam portam scalis prius transgressos [murum] aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admouerentur: parata omnia atque instructa sese habiturum. ea impigre facta; et quod impedimentum agentibus fore uidebatur, id maxime ad fallendum adiuuit. imber ab nocte media coortus custodes uigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonituque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopiuit. postquam portam tenebant, cornicines in uia paribus interuallis dispositos canere iubent ut consulem excirent. id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.

[47] tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et propinqua luce. praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. pugnatum primo in tenebris angustisque uiis est. cum Romani non uias tantum sed tecta etiam proxima portam occupassent ne peti superne ac uolnerari possent, cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri, percontantibus Romanis quid sibi uellent Arpini, quam ob noxam Romanorum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici aduersus ueteres socios Romanos bellum gererent et uectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, Arpinis purgantibus ignaros omnium se uenum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse. initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis aduersus Carthaginiensem arma uerterunt. Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam uenerunt: Arpi sine clade ullius praeterquam unius ueteris proditoris, noui perfugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria dari iussa operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est. cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites centum duodecim nobiles Campani, per speciem praedandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti, ad castra Romana, quae super Suessulam erant, uenerunt; stationi militum qui essent dixerunt: conloqui sese cum praetore uelle. Cn. Fuluius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audiuit--nihil autem aliud petebant quam ut, Capua recepta bona sibi restituerentur--, in fidem omnes accepti. et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum expugnatum; amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum. Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit. solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio Iugarioque uico et templis Fortunae ac matris Matutae; et extra portam late uagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.

[48] eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et ueteres reciperent socios et nouos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus; ad eum centuriones tres legatos miserunt qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseueraret urgere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano et adnisuros ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant. grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut ueterum militum uerba audiuit, quam multarum rerum ipse ignarus esset ex comparatione tam ordinatae disciplinae animum aduertit. tum primum ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, orauit ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris restaret: rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem; ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos; sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore uirium uelit, et sibi pedites comparandos esse. et ad id multitudine hominum regnum abundare sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia uelut forte congregata turba uasta ac temeraria esse. facturos se in praesentia quod uellet legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum. Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. iisdem mandauit ut protinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent ad transitionem perlicerent. et Statorius ex multa iuuentute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et seruare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut breui rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret. Romanis quoque in Hispania legatorum regis aduentus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae--Maesuli ea gens uocatur--regnantem legatos mittunt.

[49] filium Gala Masinissam habebat septem decem annos natum, ceterum iuuenem ea indole ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepisset facturum. legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset ut potentior societate eorum aduersus reges populosque Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi quam primum antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant; opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. facile persuasum Galae filio deposcente id bellum ut mitteret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem deuicit. triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur. Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas--extremi prope Oceanum aduersus Gades colunt--refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentes breui copias armauit, cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. ⟨eo⟩ Masinissa cum uictore exercitu aduenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit bellum. in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum iuuentutem eadem mercede qua pacta cum Carthaginiensibus erat imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares qui inter auxilia Hannibalis erant miserunt. id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est quod mercennarium militem in castris neminem antequam tum Celtiberos Romani habuerunt.

Fairytale left blue.png Liber XXIII Liber XXV Fairytale right blue.png